« Afferi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 125c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFERI
AFFERI, Scriptoribus Anglis, Jumenta, vel caballi colonici. Ita Fleta lib. 2. cap. 73. §
6. cap. 76. § 8. 9. Will. Thorn. in
Edw. II :
Homines prædictos per averia sua, videlicet equos, et boves, et Afferos graviter distrinxit.Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 841 :
Dedi etiam quoddam pratum... et pasturam ad. 20. vaccas et 1. taurum, ad 200. oves, ad 11. sues... et ad 10. boves, et unum Afferum ad carrucam suam.
Affrus, Eadem notione. Statutum Westmon. 2. cap. 18 :
Vicecomes liberat ei omnia catalla debitoris, exceptis bobus, et Affris carrucæ.Charta Willelmi de Percy D. de Kidale, in eodem Monastico Angl. tom. 2. pag. 291 :
Ad 10. boves et duos Affros in prædictis pasturis.Rymer. tom. 3. pag. 120 :
Cum bobus et Affris, et toto attilio carucarum earumdem.
◊ Sunt igitur afferi et affri, equi agriculturæ
idonei : unde forte quævis bona affaria dicta sunt ; quæ vox traducta ad negotia,
Gallis Affaires, quod qui bona sua tutanda habeat, negotia habere, ac iis
implicitus dicatur. Jam vero nescio an vocis, afferus, etymon arcessi debeat ab
aver, seu habere, nostris, Avoir, qua utimur etiamnum pro bonis, quæ
habemus et possidemus. Nam et nostri olim et Angli aver dixerunt, unde
affer vox formari potuit. Certe id videtur innuere Spelmannus, qui ait etiamnum
Northumbrenses a faulse aver, seu afer, dicere, pro equo nequam et segni.
Vide Averium.