« »
 
[]« Aguayt » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 149a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AGUAYT
AGUAYT, Insidiæ Gall. Aguet, ut cum dicimus, Etre aux Aguets. Usatici Barcinonenses MSS. editi a Raimundo Berengarii et Aldamondæ Comit. Barcinon. cap. 2 :
Si quis se miserit in Aguayt, et considerata mente requisierit Militem, et cum fuste cæderit eum, etc.
Ibidem cap. 3 :
Aguayt et Encalz de cavallario et assalt de castello, emendetur per hominaticum et per aliscaram, sicut visum fuerit judicanti, qui judicaverit illam causam.
Adde caput 73. Concilium Helenense ann. 1065 :
Si quis vero infra hanc trevam se miserit in Aguet, vel ipsum Aguet stabilitet pro morte vel apprehensione alicujus hominis, aut pro apprehensione alterius castelli, et tamen si hoc agere non potuerit, similiter emendet ad judicium Episcopi, etc.
Ex voce Guayta, Gaita, Gueta, Excubiæ, vigiliæ. Nam qui alicui insidias molitur ac struit, ut eum opprimat, idem facit, quod qui in excubiis jacet, ut advenientes exploret. Hinc Aghais in Consuet. Lillensi art. 63. idem valet quod exploratio, uti pluribus observat Gallandus lib. de Franco alodio pag. 80. Vide Wacta, et Cujacium lib. 11. Observ. cap. 11. extr.
Aguitare, Insidias struere, Gall. Guéter. Concilium Narbonense ann. 1054. can. 5 :
Insidiando, aut Aguitando, etc.
[]