« »
 
[]« 2 aiacis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 151c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AIACIS2
2 AIACIS, Prædium, domus cum horto, terris, vineis, etc. Idem fere quod Mansus, Gall. Cense, Ferme. Vetus Charta ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ fol. 25 :
Est autem ipsa Ecclesia sita in Episcopatu Gratianopolitanensi, in Aice castro, quæ nominant sancto Gregorio.
Alia Stephani Episc. Claromont. in Tabul. Celsiniacensis monasterii :
Sunt autem duo Aizes, unus ad Burnonem, quem Galmannus excolit, cum curtis, horto et vineis, et alius Aizes, qui vocatur ad Petrum, etc.
Idem Tabular. :
Dat eis Petrus ipse Aizum quoddam, continens in semet curtem unam et furnum, mansiones quoque et viridarium.
Baluz. Hist. Arverniæ tom. 2. pag. 41. in Charta Ugonis sacerdotis :
Et illum Aice quem conquistavi de Vidiano et Davit cum campis et salcedis et pratis.
Occurrit etiam passim hæc vox in Libro Mirabili, seu Tabulario Abbatiæ Conchensis in Rhutenis, et in Tabulario [] Monasterii S. Theofridi in Vallavis. Arverni hodie Aize, vocant agrum, vel terram incultam, ædi alicui adjacentem. Lit. remiss. ann. 1410. in Reg. 164. Chartoph. reg. ch. 289 :
Comme le suppliant s'en feust alé querir en une estaillerie, nommé Ayse,... une voiture d'estaille, etc.
Ubi Ayse id significare videtur, quo quis uti potest.