![[]](img/image.png)
2 AIACIS, Prædium, domus cum horto, terris, vineis, etc. Idem fere quod Mansus,
Gall. Cense, Ferme. Vetus Charta ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ
fol. 25 :
Monasterii S. Theofridi in Vallavis. Arverni hodie Aize, vocant
agrum, vel terram incultam, ædi alicui adjacentem. Lit. remiss. ann. 1410. in Reg. 164. Chartoph. reg. ch.
289 :
Est autem ipsa Ecclesia sita in Episcopatu Gratianopolitanensi, in Aice castro, quæ nominant sancto Gregorio.Alia Stephani Episc. Claromont. in Tabul. Celsiniacensis monasterii :
Sunt autem duo Aizes, unus ad Burnonem, quem Galmannus excolit, cum curtis, horto et vineis, et alius Aizes, qui vocatur ad Petrum, etc.Idem Tabular. :
Dat eis Petrus ipse Aizum quoddam, continens in semet curtem unam et furnum, mansiones quoque et viridarium.Baluz. Hist. Arverniæ tom. 2. pag. 41. in Charta Ugonis sacerdotis :
Et illum Aice quem conquistavi de Vidiano et Davit cum campis et salcedis et pratis.Occurrit etiam passim hæc vox in Libro Mirabili, seu Tabulario Abbatiæ Conchensis in Rhutenis, et in Tabulario
![[]](img/image.png)
Comme le suppliant s'en feust alé querir en une estaillerie, nommé Ayse,... une voiture d'estaille, etc.Ubi Ayse id significare videtur, quo quis uti potest.