« 1 alpes » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 199b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALPES1
1. ALPES, vocati non modo montes, qui Italiam ab Gallia et Germania disterminant, sed etiam
universim quivis montes altiores. Gloss. Lat. Gr.
Alpes, ὄρη ὑψηλά. Isidor. lib. 4. cap. 8 :
Alpes proprie montes Galliarum sunt, de quibus Virgilius, Aerias Alpes et dicendo aërias Alpes, verbum expressit a verbo : nam Gallorum lingua Alpes alti montes vocantur.Quæ quidem hausit a Servio ad illud Virgilii lib. 3. Georg. v. 474.
aërias Alpes: ubi ait a Gallis
aërios montes Alpesvocari. Vide eundem ad Æneid. lib. 4. v. 442. et Raynouard. Gloss. Rom. pag. 58. Hac igitur notione, Alpes Pyrenæos montes appellavit Ausonius Epist. 24. ut et Fortunatus lib. 6. poëm. 2. et 7. lib. 10. poëm. 25 quo sensu
Alpinos Hispanosdixit ex Catone Gellius. Ita Atho Monti, Alpis nomen non semel tribuit Sidonius carm. 2. et 9.
Alpes Arvernasdixit Fortunatus Pictav. Episcopus ;
Alpes Astoricenses, Osmundus Episcopus Astoricensis Epist. ad Idam Comitissam Bononiæ ;
Alpes Dofrinasin Dania Saxo Grammaticus lib. 8. pag. 134. Dudo lib. 1. de Actis Normann. :
Quarum Dacia... præmagnis Alpibus emunita.Adam. Bremensis. cap. 229 :
Normannia, quæ suis Alpibus circumdat Sueoniam.Occurrit iterum cap. 239 :
Alpes montis Zebraii, Alpes Roscidæ vallis,apud Lucam Tudensem cap. 86. 90.
Alpi d'Apennine, apud Joann. Villaneum lib. 1. cap. 33.
Alpes Romaniæ, apud Albertum Aq. lib. 2. cap. 43. lib. 3. cap. 33.
Alpes Bastarnicæ, in Tabula Itineraria : quæ
Mons CarpatesPtolemæo, nude Alpes, Jornandi.
Alpes ultra caput Danubiistatuit etiam Eustathius ad Dionysium. Adde Ermenricum in Vita S. Soli cap. 4. et Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 72.