« »
 
ALPES 1, Alpes 2, Alpes 3.
[]« 1 alpes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 199b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALPES1
1. ALPES, vocati non modo montes, qui Italiam ab Gallia et Germania disterminant, sed etiam universim quivis montes altiores. Gloss. Lat. Gr. Alpes, ὄρη ὑψηλά. Isidor. lib. 4. cap. 8 :
Alpes proprie montes Galliarum sunt, de quibus Virgilius, Aerias Alpes et dicendo aërias Alpes, verbum expressit a verbo : nam Gallorum lingua Alpes alti montes vocantur.
Quæ quidem hausit a Servio ad illud Virgilii lib. 3. Georg. v. 474.
aërias Alpes
 : ubi ait a Gallis
aërios montes Alpes
vocari. Vide eundem ad Æneid. lib. 4. v. 442. et Raynouard. Gloss. Rom. pag. 58. Hac igitur notione, Alpes Pyrenæos montes appellavit Ausonius Epist. 24. ut et Fortunatus lib. 6. poëm. 2. et 7. lib. 10. poëm. 25 quo sensu
Alpinos Hispanos
dixit ex Catone Gellius. Ita Atho Monti, Alpis nomen non semel tribuit Sidonius carm. 2. et 9.
Alpes Arvernas
dixit Fortunatus Pictav. Episcopus ;
Alpes Astoricenses
, Osmundus Episcopus Astoricensis Epist. ad Idam Comitissam Bononiæ ;
Alpes Dofrinas
in Dania Saxo Grammaticus lib. 8. pag. 134. Dudo lib. 1. de Actis Normann. :
Quarum Dacia... præmagnis Alpibus emunita.
Adam. Bremensis. cap. 229 :
Normannia, quæ suis Alpibus circumdat Sueoniam.
Occurrit iterum cap. 239 :
Alpes montis Zebraii, Alpes Roscidæ vallis,
apud Lucam Tudensem cap. 86. 90.
Alpi d'Apennine
, apud Joann. Villaneum lib. 1. cap. 33.
Alpes Romaniæ
, apud Albertum Aq. lib. 2. cap. 43. lib. 3. cap. 33.
Alpes Bastarnicæ
, in Tabula Itineraria : quæ
Mons Carpates
Ptolemæo, nude Alpes, Jornandi.
Alpes ultra caput Danubii
statuit etiam Eustathius ad Dionysium. Adde Ermenricum in Vita S. Soli cap. 4. et Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 72.
[]« 2 alpes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 199b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALPES2
2. Alpes, Pascua montana, quo æstate pecora aguntur et pascuntur, ea scilicet, quæ in montium convallibus sita sunt. Nam non desunt, qui genuina notione Alpes, montium seu collium angustias significare censent, atque in iis Procop. 1. de Bello Goth. pag. 186. Edit. 1607 :
Ἂλπεις δὲ ϰαλεῖν τὴν ἐν στενοχωρίᾳ δίοδον οἱ ταύτῃ νενομήϰασι ἄνθρωποι.
Et Eustathius ad Dionysii περιήγ. pag. 42. qui ταύτην τὴν λέξιν ait ταυτὸν δύνασθαι τῇ ϰλεισούρᾳ. A Procopio hausit Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062. ἄλπεις, αἱ ἐν στενοχωρίᾳ δίοδοι. Charta Notherii Veronensis Episcopi ann. 921. apud Ughellum :
Portionem etiam meam de silva, quæ dicitur Forojuliana : ibidem addo et campum meum in Luxino ad Alpes faciendas.
Alia ann. 1168. apud Augustinum de la Chiesa in Hist. Pedem. cap. 26 :
A Carolo Episcopo[] Taurinensi quasdam Alpes, in valle Lancei sitas, acquisivit.
Charta Guigonis Andreæ ann. 1222. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 505 :
Item confirmo et concedo prædictæ domui Alpem illam, quæ dicitur Chalmencus ad æstivandas oves suas, ita quod nullus alius in eisdem pascuis animalia ad pascendum possit inducere, quæ scilicet Alpis terminata est, etc.
Acta Murensis Monasterii pag. 52 :
Provideat et ordinet qualiter ad Alpes pecora mittentur.
Adde pag. 53. 54. Annotatio Arnonis Episcopi, apud Canisium :
Una cum campis, silvis, Alpes, aquis, aquarum decursibus, etc.
Ibid. :
Tradidit supra dictus Dux in præscripto pago duos Alpes, qui vocantur Ganzo et Laduza, in quo sunt tantummodo pascua ovium.
Chartæ Alemanicæ Goldasti n. 27 :
Hobas in Uzzinvillare et Alpem pascuam ad Monasterium contradidit.
Donationes factæ Ecclesiæ Salisburgensi cap. 1. tom. 6. Antiq. lect. Canisii :
Dedit idem Dux ad eandem sedem colonias, et silvam magnam cum pratis et pascuis ibidem pertinentibus, et Alpes duas ad pascua pecudum.
Cap. 3 :
Ad cucullas colonos sex, et prata et silvam et Alpes quatuor.
Cap. 8 :
Saltum ad venationem atque ad pascua pecorum Alpes, etc.
Conradus de Fabaria de Casib. S. Galli cap. 20 :
Donavit Ecclesiæ curtem ad Cresarum... cum familia multa, cum planis, Alpibus, et pascuis.
Bertaldus Zuifaltensis Abbas de origine sui Monasterii :...
In montanis prope positis amplas Alpes, vel Salicæ terræ agros
. Charta Ludovici Pii ann. 838. pro Monasterio Anianæ :
Et inter confinia de pago Ruthenico seu Nemascense Alpes ad pecora alenda, seu alios usus.
Occurrit etiam eadem notione Alpa in Chartis Aleman. n. 86 :
A Meggelit Alpa, a Portaris Alpa.
Ita usurpatam hanc vocem observare est in variis Tabulis apud Ughellum tom. 1. pag. 898. 915. tom. 2. pag. 107. 130. tom. 5. pag. 1115. Columbum lib. 1. de Episcopis Valentin. n. 342. Guichenonum in Bibliotheca Sebusiana cent. 1. cap. 32. 81. Acherium tom. 5. Spicil. pag. 409. ubi Alpes a pascuis et montibus distingui videntur :
Res quas obtulit Magelfredus... cum capellis, castris, casis... pascuis, rupibus, planitiebus, montibus, Alpibus, una cum servis, etc.
Item tom. 10. pag. 637. et alios passim. Præterea a Rainardo Abbate Cisteriensi in Instit. cap. 57. etc.
Alpes pascuales
apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 4. pag. 182. Vide Æstiva. et Graffii Thes. Ling. Francic. vol. 1. col. 242.
[]« 3 alpes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 199c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALPES3
3. Alpes, Altitudo. Paschasius Radbertus in Epitaphio Walæ Abbatis Corbeiensis lib. 1. cap. 16. inter Acta SS. Bened. sæc. 4. part. 1. pag. 479 :
Ubi jubeat mihi nostrum sternere lectum, (in agri sulcis) quorum latera hinc inde pulcris nos ambiendo fovebant fulcris, dum equi sella in medio posita, quæ unam mihi Alpem ad caput præbebat, alteram illi.
Testam. æræ 959. ap. Sa Rosa de Viterbo pag. 104 :
Tonicas 10 superlectiles, inter paleas et tramisirgas : 12 ganapes ; lineas 100 ; plumazos similiter 100 ; alii Alpes 5 ; almucellas 4, etc.
Alpagium, Jus ipsum pascendi pecora in alpibus, vel pensitatio pro facultate ea abigendi in alpes Computum Castellani Grasivod. in Dalphinatu ann. 1333. inter adversaria Domini Lancelot.
Castaneæ, cera, sal, casei Alpagii, fenum, ligna, denarii, etc.
Tabular. Ecclesiæ Tarentasiensis :
B. Comitissa Sabaudiæ mater Domini Comitis, Chartæ hujus auditoribus Sal. in Do. Notum facio universis, [] quod medietas pascuorum et Alpis in monte supra Altam Curiam, ad Comitatum pertinens, quam medietatem in usus proprios converti injuriose, cum commune esse vicinis habitatoribus certum esset, et eam ex antiquis temporibus pacifice possedissent : ad monitionem autem venerab. Patris et Tarentasiensis Archiepiscopi, et ejusdem Ecclesiæ Capituli, recognoscens, quod injuste hoc fecerimus, ad pristinum statum revocamus, sicut inveneramus.... retenta medietate Alpagii, sicut.... quatenus habuerat Comitatus. Testes Aimo de Aima Canonicus Tarentas. Eccles. Rollandus Miles de Turnone, Willelmus Balb. et Aimo Milites de Aima, Petrus Gonterii Mistralis de Salino, Ebrendus Mistralis de Musterio, Blancus de Salino, Anselmus de Corf. Actum anno grat. M. CC. XII. xiv. Kal. August. apud Salinum in domo mea.
Chartam integram a nobilissimo viro Joanne Constantino Comneno nobis communicatam hic descripsimus, quod ex ea tandem eruatur, Beatricem Viennensem Humberto III. Sabaudiæ Comiti marito superstitem vixisse, etsi secus tradatur ab eruditissimo Scriptore Sam. Guichenone, qui etiam hujus Chartæ meminit, pag. 263.
Alpaticum, Eadem notione, in Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo, fol. 42 :
Et medietas de Alpatico de montibus qui sunt super Vilarbonold.
Et fol. 18 :
Et Alpaticum de Chalveto usque ad Rivum brugientem.
Rursum fol. 50 :
Et habeo quartam partem de Alpatico de aqua, quæ vocatur Vort, usque ad altiora loca montium, etc.