« »
 
ALPHABETUM 1, ALPHABETUM 2, ALPHABETUM 3.
[]« 1 alphabetum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 200a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALPHABETUM1
1. ALPHABETUM, in modum crucis bis in pavimento describit Pontifex, cum consecrat Ecclesiam. Bruno Signiensis de consecrat. Ecclesiæ, et alii rituum Ecclesiasticorum Scriptores passim, ubi de consecratione Eccles. Vide Abcturium, Chirographum.
[]« 2 alphabetum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 200a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALPHABETUM2
2. ALPHABETUM. Chartæ per Alphabetum divisæ eæ dicebantur, quarum duo exempla prorsus eadem et inter utrumque[] litteræ majusculæ describebantur ea parte, qua secari et dividi debebant hujusmodi instrumenta, ut unum uni, alterum alteri contrahentium traderetur. Per medium igitur litterarum sic exaratarum membrana secabatur ad vitandam fraudem. Exorta enim lite componebantur exemplaria. Si cohærebant litteræ majores decisæ, nulla falsitas timenda, sin autem, statim retegebatur. Charta Rainaudi Lugdunensis Archiepiscopi de villa S. Andeoli ann. 1215. tom. 2. Macer. insulæ Barbaræ pag. 528 :
Et ut hoc nostrum dictum... ratum et firmum in posterum habeatur, præsentem Chartam per Alphabetum divisam in signum testimonii et continuæ pacis inde fieri et sigillo nostro cum sigillo Ecclesiæ Lugdunensis et sigilli Arthaudi de Roussillon jussimus roborari.
Chartarium MS. Ecclesiæ Auxitanæ cap. 155. de impignoratione Oddonis de Arbeissano :
In cujus rei testimonium præsens Carta per Alphabetum dividitur in duas partes.
Harumce Chartarum specimen vide, si cupis, apud Mabillon. lib. 5. de Re Diplomatica pag. 425. Vide etiam infra Chartæ divisæ in voce Chirographum.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1202. in Chartul. Buxer. part. 8. ch. 5 :
Hujus autem donationis et concessionis instrumentum, utriusque partis assensu, per Alphabetum debet esse incisum.
Charta Humberti Valentin. episc. ex Chartul. Cluniac. ch. 239 :
Præsentem (Chartam) suis sigillis roboratam ecclesiæ Valentinæ transmiserunt, alia eadem sententiam continente et sigillo capituli nostri munita, cum testimonio Alphabeti incisi, ab ecclesia nostra recepta.
[]« 3 alphabetum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 200b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALPHABETUM3
3. ALPHABETUM, Schola seu Locus, in quo monachi vacabant studio psalmorum memoriter addiscendorum, interprete D. De Vert. Regula Magistri cap. 50 :
In Alphabeto majores, usque vel ad quinquagenariam ætatem, litteras meditari hortamur.