«
2 alphabetum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 200a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ALPHABETUM2
2. ALPHABETUM.
Chartæ per Alphabetum divisæ eæ dicebantur, quarum duo exempla prorsus
eadem et inter utrumque
litteræ majusculæ describebantur ea parte, qua
secari et dividi debebant hujusmodi instrumenta, ut unum uni, alterum alteri contrahentium
traderetur. Per medium igitur litterarum sic exaratarum membrana secabatur ad vitandam
fraudem. Exorta enim lite componebantur exemplaria. Si cohærebant litteræ majores decisæ,
nulla falsitas timenda, sin autem, statim retegebatur. Charta Rainaudi Lugdunensis
Archiepiscopi de villa S. Andeoli ann. 1215. tom. 2. Macer. insulæ Barbaræ pag. 528 :
Et ut hoc nostrum dictum... ratum et firmum in posterum habeatur, præsentem
Chartam per Alphabetum divisam in signum testimonii et continuæ pacis inde fieri et
sigillo nostro cum sigillo Ecclesiæ Lugdunensis et sigilli Arthaudi de Roussillon
jussimus roborari.
Chartarium MS. Ecclesiæ Auxitanæ cap. 155. de impignoratione
Oddonis de Arbeissano :
In cujus rei testimonium præsens Carta per Alphabetum
dividitur in duas partes.
Harumce Chartarum specimen vide, si cupis, apud
Mabillon. lib. 5. de Re Diplomatica pag. 425. Vide etiam infra
Chartæ divisæ in
voce
Chirographum.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1202. in
Chartul. Buxer. part. 8. ch. 5 :
Hujus autem donationis et concessionis
instrumentum, utriusque partis assensu, per Alphabetum debet esse incisum.
Charta Humberti Valentin. episc. ex Chartul. Cluniac. ch. 239 :
Præsentem
(Chartam)
suis sigillis roboratam ecclesiæ Valentinæ transmiserunt, alia
eadem sententiam continente et sigillo capituli nostri munita, cum testimonio Alphabeti
incisi, ab ecclesia nostra recepta.