«
3 ama » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 211b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMA3
3. AMA, est etiam mensura vinaria. Charta Anselmi Abbatis Laurisham. apud Hubertum
Leodiensem de Palatinorum Comitum orig. :
Persolvere autem debent Curtarii 4. Amas
vini, et 20. malter siliginis.
Anselmus Leod. cap. 88 :
Si pignoris loco
vini poneret Amam.
Liber Eccl. Leod. apud Chapeavillum :
Commemoratio D.
Notgeri Episc. nostri, pro quo habemus Amam vini de Frangeis, et 12. modios
speltæ.
Vide Joan. Hocsemium in Henrico Episcopo Leod. cap. 3. in Adolfo cap. 15.
Probat. Hist. Limburg. pag. 29. etc.
Hama, Majus dolium vinarium, in Hist. Trevirensi pag. 221 :
Triginta Hamas
præparat, in quibus singulis singulos milites electos... collocat, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1227. in Chartul.
2. Flandr. ex Cam. Comput Insul. :
Duodecim caratas vini apud villam nostram Arnhem
persolvemus ; quælibet etiam carrata sex Amas continebit.
Gall.
Ayme. Pax
inter clerum et cives Leod. inita ann. 1287. tom. 2. Hist. Leod. pag. 398 :
Ils
pourront prendre huit deniers Liégeois à l'Ayme, et nient plus, dedans la cité de Liége.
Amaige,
Jus, quod pro qualibet
Ama, seu dolio perforato exigebatur.
Reditus comitat. Namurc. ann. 1289. ex Reg. sign. :
Le papier aux
aysselles,
in Cam. Comput. Insul. fol. 79. v° :
Encor a li cuens a Namur...
les Amaiges, c'est asavoir... de chascune broke de cherveise, iij. deniers.
◊ Apud Latinos,
Ama est vas aquarium restinguendis
incendiis, de quo Juvenalis Sat. 14. vers 305. et Plin. lib. 10. Epist. 42. Contra
Holstenius in Notis ad Passionem SS. Perpetuæ et Felicitatis, ait,
amas apud hos
Scriptores fuisse falces grandiores, seu ferramenta recurva,
longissimis
contis suffixa, qualia incendii compescendi aut extinguendi causa passim apud nos
conspiciuntur : unde lex 12. D. de Instruct. leg. (lib. 33. tit. 7. fr. 12 § 18 et 21)
amas et harpagones conjungit. Lib. 1. tit. 15. fr. 3. § 3 :
Præfectum vigilum per totam noctem vigilare
debere... cum dolabris et Hamis,
ubi vulgo legitur
armis. Forcellino in
voce
Hama est, uti Græcum
Ἄμη, vas quo aquam hauriebant, Dirksenius vero, Manual. Font. jur. Holstenii
sententiam sequitur.