![[]](img/image.png)
1. ANCILLA,
ab Ancillos, Græce, sustentaculum. Ancon enim Græce, Latine cubitus. Papias MS. Bituric.
ab Ancillos, Græce, sustentaculum. Ancon enim Græce, Latine cubitus. Papias MS. Bituric.
Siquidem eam sanaverit, habet ipsam Ancillam in sempiternum.Vetus Charta apud Joan. Roberti in Vita S. Huberti pag. 292 :
Me cum mea tota sobole tradidi per liberam manum beatæ Gertrudi in Ancillam... tradidi autem me sub hac lege indissolubili, ut tam ipsa, quam tota progenies mea et posteritas, 16. Kal. April. singulis annis pro capitali censu ad capitale Virginis altare unum denarium persolvamus, pro mortua manu tantumdem. Ancele,in Charta vernacula ann. 1221. apud Duchesnium in Prob. Hist. Guinensis pag. 240. In Cod. MS. Irminonis Abbatis San-German. fol. 61. col. 2 (** ap. Guerard. pag. 121) :
Iste sunt Ancille : Frotlina, Alda, Ansegundis, Framberta. Iste pascunt pastas et faciunt drappos, si lanificium eis datur.
Si aliquis eam(quæ vestem religiosam induit)adulteravit... componat domino ejus sol. 40. qui anterius edictum(Roth. 194)de gentili ancilla adulterata 20. sol. continet, ut componatur. De Dei quidem ancilla justum est ut compositio duplicetur.
Si servus liberam mulierem aut puellam ausus fuerit sibi conjugio sociare... tunc liceat Gastaldio Regis aut Actori, aut Sculdasio, ipsam in curtemVide Gynæceum.Regis ducere, et intra Pensiles Ancillas constituere.
Si quis Monacham, quam Dei Ancillam appellamus, in conjugium duxerit, anathema sit.Zacharias PP. Epist. ad Pipinum cap. 5 :
De Monachis, id est, Ancillis Dei, etc.Gregor. M. lib. 6. Epist. 23 :
Ancillas Dei, quas vos Græca lingua Monastrias dicitis.Vide lib. 3. Epist. 9. Possidium in Vita M. Augustini cap. 26. Concilium Liptinense can. 7. Suession. ann. 744. can. 3. Gennadium de Script. Eccl. in Eutropio, etc. Vetus Epitaphium in Monasterio S. Victoris Massil. descriptum a R. P. D. Joanne Mabillonio tom. 4. Vit. MS. Ordin. S. Benedicti pag. 539 :
Per hic requiesset in passe Eusebia religiosa magna Ancela Domini, etc.Vide quæ Schmidtius notavit ad Petri Alphonsi Disciplinam Clericalem, pag. 137.
Monasteriales, in Synodo a S. Bonifacio congregata can. 15.