« »
 
[]« 6 angariæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 249a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANGARIAE3
6. ANGARIÆ, Quatuor tempora, seu triduana illa jejunia, quæ singulis annis quater celebrantur. Cur ita dicta sint præclare docet Mabillonius pag. 79. Itiner. Germanici : Iisdem quatuor temporibus inquit, subditi quique in Germania persolvunt census suos, quos Angarios vocant. Hinc Quatuor tempora vulgari nomine Angariæ appellantur. Hanc eamdem ob causam stata quatuor tempora nundinarum vocarunt Angarias. De B. Andrea puero a Judæis trucidato in Actis SS. Julii tom. 3. pag. 465 :
Quamvis enim singulis Angariis, id est, statis temporibus nundinarum, quibus merces aut vecturæ ibant, aut redibant,[] frequens hac esset transitus ; hæ tamen, et non aliæ Andreæ fuerunt fatales.
Hinc hi duo versus in Anecdotis Martenianis tom. 4. col. 766. ad designanda Quatuor anni tempora :
Dat Crux, Lucia, Cineres, Carismata Dia,
  Ut sit in Angaria quarta sequens feria.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1444. apud Bern. Pez. Anecd. part. 3. pag. 295. col. 1 :
Annuatim singulis quatuor temporibus, qualibet videlicet Angaria, quinque libras denariorum prædictis præposito, decano et canonicis tradere et assignare (judex) teneatur.