« »
 
[]« Animalia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 254b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANIMALIA
ANIMALIA, nude, Pecora majora, Gall. Aumailles, ut exponit Eccardus in notis ad Legem Salicam tit. 3. Nude etiam posita Animalia legimus apud Mabillonium tom. 3. Annal. Benedict. pag. 219. at pro qua specie animalium, haud ita promtum est dicere. Locum ipsum Lectori propono :
Habebat autem jam tum Protasius sub se 50. Monachos et 20. famulos, 500. oves, 100. Animalia, 50. jumenta, porcos 40. caballos 2. asinos 5. boves 20.
Nulla vaccarum, caprarum atque mulorum mentio. Vaccas designari ex loco et numero verisimile est.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Aumailles, majora animalia, ut sunt boves, vaccæ, asini, equi ; sed pecudes sunt minora animalia, ut oves, porci, sues, capræ et similia. Boves et vaccas eo nomine potissimum significari rursum colligitur ex sequentibus. Reg. visitat. Odonis archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245 :
Visitavimus hospitale de Novo-castro... Habent oves iiijc., xl. Aumailes, l, porci, xxv. equi, tam parvi quam magni.
Charta ann. 1358. in Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 94 :
Onze chiefs d'Aumaille, que buefs que taureaux, furent trouvez ès boys et taillis.
Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. ch. 107 :
Il trouva oudit pré Guillot Mallet, qui gardoit oudit pré xvj. chefs d'Aumaille et plus, qui pasturoient l'erbe d'icellui pré.
Bestes omailles, pro Aumailles, in Lit. ann. 1466. ex Reg. 202. ch. 51.
P. Carpentier, 1766.
Animal, De bove tantum dici videtur, in Registr. episcopat. Nivern. ann. 1287 :
Consuetudo carnificum Nivernensium. Quando episcopus Nivernensis est præsens, ipse percipit de quolibet Animali unum turmellum pro tribus denariis.... Semper debet de quolibet Animali unum membrum. Item si aliquis carnifex vendat arietes in aliis diebus et aliud Animal, episcopus nichil percipit de arietibus, sed tantum de Animalibus.
P. Carpentier, 1766.
Animalia Aratoria, Quæ agriculturæ inserviunt. Transact. ann. 1490. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Quod liceat.... facere retentiones pro eorum Animalibus aratoriis et de basto, etc.
Charta [] ann. 1341. in Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 339 :
Semblablement porront pasturer toutes manieres de Bestes arables desdiz habitans.
Vide infra Arabilis.
P. Carpentier, 1766.
Animalia de Carroih, Quæ carrum trahunt, in Charta ann. 1319. ex Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 159. Alia ejusd. ann. in Reg. 103. ch. 181 :
Allegabatur ipsos homines dicti loci de sancto Juliano, habentes seu tenentes saumerios sive Animalia carroih, teneri et consuevisse certo modo portari seu coadunare ad portandum fustes ac lapides, et alia cementa necessaria ad construendum.
P. Carpentier, 1766.
Animalia Equesina, Equæ, Provincialibus Eques, quæ ab equinis et mulatinis distinguntur, in Charta ann. 1379. ex Cam. Comput. Aquens. :
Animalia equesina brava consueverunt dare pro banno, pro quolibet animali de die, denarios quatuor et de nocte denarios octo coronatorum.... Animalia vero equina et mulatina de stabulo, de die denarios duos et de nocte quatuor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Animal de Basto, Jumentum, Bête de somme, Cheval de bât, in Archivo S. Victoris Massil. :
Ceperunt duos homines et unum Animal de Basto.
P. Carpentier, 1766.
Transact. ann. 1490 :
Quod nullum animal.... audeat intrare,... excepto animali de basto, quibus facultas depascendi, etc.
P. Carpentier, 1766.
Animal Basti, Eadem notione. Reparat. factæ in senescal. Carcass. ann. 1435 :
Jacobo Cathala pro duobus diebus, quibus vaccavit cum suo Animali basti ad portandum arditham et terram.
P. Carpentier, 1766.
Animalia de Lavore, Eadem quæ Aratoria. Charta ann. 1379. ex schedis Pr. a S. Vincentio :
Animalia de lavore possunt pascere in ipsis deffensis tempore quo laborant.
Animal de hoste, Mulus : Bête d'armée. Charta Remundi de Canavellis Domicelli in Comitatu Ruscinonensi ann. 1298 :
Pro dicta medietate decimæ medietatem cujusdam Animalis mulini de hoste in adjutorium illius Animalis, quod vobis et successoribus vestris domus de Conaco teneor facere, quotiescunque vos vel successores vestri in dicto castro de Conaco ire contigerit ad partes Yspaniæ, pro bellando contra inimicos fidei, etc.
Alia Charta anni 1308. Berengeri de Canavellis filii Remundi :
Et pro dicta sexta parte fit et præstatur et præstari debet dicto Regi, tanquam domino de Conaco, quotiescumque ipsum vel ejus successores in dicto castro ire contigerit ad partes Yspaniæ, pro bellando contra inimicos fidei Catholicæ, unum mulum vel mulam, quod dicitur Animal de hoste.
Anastasius in Hist. Eccl. ann. 9. Copronymi :
Animal mulinum ascendit.... humana voce loquens.
Ubi Theophanes ξῶον μουλιϰὸν ἄσπιλον. Agobardus lib. contra Legem Gundobaldi cap. 11 :
Pro uno asino molino,
qui idem est quod animal mulinum, id est, ex mulorum genere, nisi ita appellatum fuerit quod ad molas et mulina laborare soleat. Vetus Epigramma ex Pithœanis pag. 160 :
Cum possis parvo sumptu conducere Asellum,
  Qui soleat teretes volvere rite Molas.
Index Homeri Græcobarbari : ἡμίονον, τὸ μουλάρι. Mulos Hispanicos non semel commendat le Roman de Garin :
Toute la terre raemplissent d'avoir
D'or et d'argent et de murs Espanois.
Animal ad clausum pedem, quod non dividit ungulam, seu quod non habet divisam ungulam, Levit. cap. 11. et Deuteronom. cap. 24. Charta ann. 1300. in Regesto Philippi Pulcri Regis Franc. [] ann. 1299. n. 35. ex Tabul. Regio :
Cum chacia ad animal ad clausum pedem, et cum cæteris dictæ Sergentiæ juribus, etc.
P. Carpentier, 1766.
Judic. an. 1263. in Reg. 1. Olim parlam. Paris. fol. 138 :
Cum dilectus et fidelis noster episcopus Paris. diceret se et prædecessores suos episcopos Paris. esse et fuisse in possessione, per longum tempus et per tantum temporis, quod sufficit ad omnem saisinam acquirendam, venandi, quoties sibi placuerit, in bosco suo de sancto Clodoaldo, ad cuniculos, lepores, vulpes et tessones, et ad omnia alia Animalia ad pedem clausum, etc.
Ex quibus illa animalia videntur designari, quæ, retractis ungulis, pedem clausum habere dici possunt. Permut. inter reg. Phil. Pulcr. et Ingeran. de Marign. ann. 1312. ex Chartoph. reg. Layet. Rouen 1. num. 16 :
De la garenne de Marigni, et d'aucuns fiefs en la chastellenie de Gournai, avec la chasse à la beste au pied clos, et au chevreuil.
Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Bel fol. 33. r° :
Le roy Philippe l'an 1316. donna audit Guillebaut la chasse de toutes bestes à piez clos, à fuirons, fil, reis et levriers, etc.
Charta ann. 1346. in Reg. 82. ch. 54 :
Il puisse chacier et prendre par toute ladite forest de Biere toutes manieres de bestes à pié cloux.
Vide infra Furcatas.
Animalia Minuta, Pecudes, in Leg. Luitprandi Reg. Longob. tit. 83. § 3. 109. (6, 56). Averia, sive Animalia Minuta, in Charta Ludovici Lavallii Gubern. Delphin. apud Dion. Salvaingum in Tract. de Jurib. dominicis pag. 309. 310. Verum quidam censent pro Animalia Minuta, legendum Muta, ut in Regiam Majestatem lib. 4. cap. 27 :
Propter averia, id est, Animalia Muta.
Ita apud Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 37. § 1. Gloss. vet. Muta bestia, ζῶον ἄλογον. Vetus Scholiastes Juvenal. sat. 15. v. 143 :
A grege Mutorum, Animalium, pecorum.
Senator lib. 2. Epist. 13. ubi de musica :
Hinc Orpheus Mutis Animalibus efficaciter imperavit, vagosque greges, contemptis pascuis, ad audiendi epulas potius invitavit.
Lex Longobard. lib. 1. tit. 21. § 3. Rothar. 331. :
Si caballus cum pede, bos cum cornu damnum fecerit, vel si porcus cum dente hominem intricaverit, aut si canis momorderit,... componat damnum aut homicidium cujus Animal fuerit, cessante in hoc capitulo faida, quod est inimicitia, quod Muta res fecit, non studium.
Animalia, seu Averia Otiosa, quæ agriculturæ non inserviunt, ut sunt oves, sues, volatilia, etc. Fleta lib. 4. cap. 17 § 15 :
Si fiat districtio per oves vel bestias carucarum, cum sint alia Averia Otiosa.
Charta Henrici III. Regis Angl. tom. 2. Monast. Anglic. pag. 209 :
Decem boves, 10. vaccas, et 20. porcos, et 300 oves, et 2. tauros, et 20. Animalia Otiosa 40. capras. Animalia Otiosa et pigra
, apud Vegetium lib. 3. Artis veterin. cap. 12.
Animal Errans, Alberans. Vide Erraticum.
Animal Rossatinum, Equus minor vel Mulus. Vide infra Rossatinum animal.
P. Carpentier, 1766.
Animalia Sejorni, Quæ in equili morantur, eadem quæ Otiosa. Charta ann. 1341. in Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 339 :
Chascun desdiz habitans avec deux bestes de sejour avec leur seguence de lait, et avec toute maniere d'autres bestes menues
(porront pasturer). Vide Sejornum.