« »
 
[]« Annotatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 260b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANNOTATIO
ANNOTATIO. Chr. Reicherbergense ann. 423 :
Septima Annotatio Carthaginensis Synodi habita est sub Honorio Augusto, etc.
Idem ann. 426 :
Sub Theodosio Minore fuit octava Annotatio Africanæ Synodi, etc.
Idem videtur quod Sessio. Vide Actiones synodorum in Actio 3.
P. Carpentier, 1766.
Annotatio Nominis, Modus subscribendi Chartas, cum subscribentis nomen compendio annotabatur, ex tomo 5. novi Tract. de re diplom. pag. 17. Vide supra Anagramma nominis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annotatio Regulæ, Descriptio nominis defuncti, diei obitus, accepti etiam beneficii, in fine Regulæ, scilicet in Necrologio ei adjuncto. Hic mos in Monasteriis servabatur, ut post lecta in Capitulo Martyrologium et Regulam, nomina quoque benefactorum, propinquorum ea die defunctorum post Primam legerentur, et pro illis oraretur ab omnibus. Sic in pluribus MSS. Corbeiensibus habetur :
Promisimus anniversarium et Annotationem.
Necrolog. S. Quintini de Monte :
Persolvemus ei in conventu tricenarium et Verba Mea præter Annotationem.
Bernardi Monachi Ordo Cluniac. part. 1. cap. 74 :
Sic pro omnibus sit unum officium cum generali Missa et ceteris, quæ solent fieri pro nostris, excepta præbenda et brevium transmissione ac Regulæ Annotatione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annotationes Bonorum, f. Recensio bonorum alicui oneri vel mulctæ obnoxiorum. Johannis Armaniaci Diploma veniale tom. 1. Amplis. Collect. Marten. col. 1527. A. :
Processus, inquestas, banna, pœnas, mulctas, et bonorum confiscationes et Annotationes eorumdem, etc.
Quid sit, vide supra in Annotare.