« »
 
ANTIPHONA 1, ANTIPHONA 2.
[]« 1 antiphona » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 301b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTIPHONA1
1. ANTIPHONA, Femoralium species. Bernardinus de Busto in Opere Mariali, Sermone 8. de Conceptione B. Mariæ circa finem quem inscripsit summo Pontifici Alexandro VI. narrat Magistri cujusdam in Theologia, qui adversus immaculatam Conceptionem Beatæ virginis publicam habuerat orationem, a quodam robusto Cordigero temeritatem fuisse hunc in modum publice repressam :
Aprehendens ipsum revolvit super genua sua, erat enim valde fortis ; elevatis itaque pannis, quia ille magister contra sanctum Dei Tabernaculum locutus fuerat, cepit eum palmis percutere super quadrata Tabernacula quæ erant nuda ; non enim habebat femoralia vel Antiphonam ; et quia ipse infamare voluerat Beatam Virginem, allegando forsitan Aristotelem in libro priorum, iste predicator confutavit legendo in libro suorum posteriorum. De hoc autem omnes qui aderant gaudebant. Tunc exclamavit quædam devota mulier dicens : Domine predicator detis ei alias quatuor palmatas pro me, et alia postmodum dixit : detis etiam ei quatuor, sicque multæ aliæ rogabant, etc.
Hinc forte
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Antiphoneti, Christi imago dicta, quod his femoralibus tecta esset. Vita S. Niconis apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 880 :
Visus est sibi in occiduo graduum, qui ad sacram ædem ducunt, ascensu stare, ubi præter divinam Domini imaginem, quam Antiphoneti appellant, ipsius etiam Niconis effigies expressa est.
Rectius diceretur, Species περιζομάθων, succintoria nempe, quibus se circumcingebant ; et ut apertius dicam, braccarum pars anterior, unde jocose Antiphona nuncupata, quam nostri Brayette vocant. Quæ cum facete dicta sint, vix credam ad imaginem Antiphoneti referri posse : unde cum Martenio lubentius interpretor de imagine Christi pulpito apposita aut depicta, ubi Antiphonæ præcinuntur : nisi præferenda videatur originatio proposita a D. Chastelain in Martyr. univers. pag. 955. ita nimirum appellatam fuisse hanc imaginem, quod eam Judæo in pignus mercator quidam tradiderat. Cui sententiæ non parum favet vox Antibiblium, quam vide. Vide præterea Manni de Sigil. ant. tom. 6. sigil. 8.
[]« 2 antiphona » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 301b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTIPHONA2
2. ANTIPHONA, est Cantus Ecclesiasticus alternus, cum scilicet a duobus choris alternatim Psalmi aut Hymni concinuntur. Ita Isidorus lib. 6. Orig. cap. 19. et lib. 1. de Eccl. off. cap. 7. Gloss. Lat. MS. Regium : Antifona, Vox reciproca. Τὰ ἀντίφωνα, Germano Patriarch. Constantinop. in sacra Theoria. Concil. Ephesinum :
Καὶ ἀναστάντα πάντα τὰ μοναστήρια, ἅμα τοῖς Ἀρχιμανδρίταις αὐτῶν, ἐξῆλθον ἐπὶ τὸ παλάτιον, ψάλλοντες ἀντίφωνα.
Eddius Steph. in Vita S. Wilfridi cap. 44 :
Aut quomodo juxta ritum primitivæ Ecclesiæ consono modulamine, [] binis adstantibus choris, persultare responsoriis Antiphonisque reciprocis instruerem.
Alcuin. Poem. 3 :
Præsentem ergo diem cuncti celebremus ovantes,
Et reciproca Deo modulemur carmina Christo.
Concilium Toletanum I. can. 9 :
Nulla Professa vel vidua absente Episcopo vel Presbytero, in domo sua Antiphonas cum Confessore, vel servo suo faciat.
Antiphonarum apud Græcos auctor creditur S. Ignatius, a quo formam illam alterna vice cantandi in Ecclesiam Antiochenam profluxisse tradunt Georgius in Vita S. Joannis Chrysost. Socrates lib. 6. cap. 8. Nicephor. Calist. lib. 13. cap. 8. Amalarius de Eccl. off. lib. 3. cap. 7. Walafrid. Strabo cap. 28. etc. alii Flavianum et Diodorum Antiphonarum usum Antiochenæ tradidisse scribunt, ut Theodoretus, lib. 2. Hist. Eccl. cap. 24. et ex eo Sigebertus, et Radulphus Tungrensis.
Apud Latinos vero primus S. Ambrosius Antiphonas constituit, Græcorum exemplum imitatus ; ex hinc in cunctis occiduis regionibus earum usus increbuit, inquit Isidorus lib. 1. de Eccles. offic. cap. 7. quod et testatur Paulinus in illius Vita : ne populus mœroris tædio contabesceret, ait S. Augustinus lib. 9. Confess. Adde Sidonium lib. 5. Epist. 17. Sigebert. ann. 338. Raban. lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 50. Durandum lib. 5. Ration. cap. 2. n° 30. et seqq. et Durantum lib. 3. de Ritib. Eccles. cap. 17.
Anthaine, nostris. eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1413. ex Reg. 167. Chartoph. reg. ch. 98 :
Une hymne ou Anthaine de saint Nicolas, qui se commence :
Nicolai solemnia. Antoine, in Testam. Joan. Lessillé ann. 1382. inter probat. Hist. Sabol. pag. 390 :
Pour avoir par chacun Dimanche au commencement de la grant messe dudit rectour et de ses successeurs une Antoine, verset et oraison ordinaire des mors sur la sepulture de moy.
Antiphonæ strictius loquendo, in Ecclesiasticis officiis, dicuntur meræ ex variis Psalmis diversorum versuum, qui magis solemnitatis mysterium exprimunt, eclogæ, quæ Psalmis ipsis concinendis præmittuntur, seu sententiæ quæ Psalmum antecedunt, quia, ut ait Amalarius lib. 4. de Eccl. offic. ad ejus symphoniam Psalmus cantatur per duos choros, ipsaque Antiphona conjunguntur duo chori. Vide Concilium Turonense II. can. 18. Differt autem Antiphona a Responsorio, quod in Responsoriis unus dicat versum, in Antiphonis autem alternent versibus chori.
Antiphona ad Introitum, quæ in Introitu Missæ canebatur. Walafrid. Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. 22. et Micrologus cap. 1 :
Interim cantatur Antiphona ad Introitum, quæ ab introitu Sacerdotis ad altare hoc nomen meruit habere.
Ita etiam appellatur in libro Sacramentorum Gregorii Magni, statim initio. Fortunat. lib. 5. Poem. 3 :
in natalitio Gregorii Episcopi, cum Antiphona dicere rogaretur, in Missa dictum.
Eadem quæ Introitus vocatur. Vide in hac voce, et Menardum ad Sacram. Gregor. pag. 3.
Antiphonæ Invitatoriæ, quæ inquit Alamarius lib. de Ord. Antiph. cap. 69.
currunt per Dominicas noctes
.
Antiphonam Levare, Canendo præcinere. Eckehardus junior de Casib. S. Galli cap. 1 :
Antiphonamque præoptatam [] ipse in Evangelium levavit, et clare percantavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Antiphonæ Majores de OO. In Indice MS. Beneficiorum Ecclesiæ Constant. fol. 65. v°. e Musæo D. de Cangé dicuntur illæ solemniores Antiphonæ incipientes per interjectionem O, quæ septem diebus ante Nativitatem Domini decantantur.
Antiphona de Podio, dicta oratio : Salve Regina, quod facta fuerit ab Ademaro Episcopo Podiensi, ut auctor est Albericus in Chron. MS. ann. 1130 :
Dicebatur autem Antiphona de Podio, eo quod Haimarus Leibnit. Ademarus Episcopus Podiensis eam fecerit.... unde in quodam Capitulo generali Cisterciensi veniam suam accepit (Beatus Bernardus), qualiter hæc Antiphona ab omni Ordine reciperetur ; quod et factum est.
Pluribus probat Wion lib. 5. Ligni Vitæ cap. 105. hujus Antiphonæ auctorem fuisse Hermannum Contractum Ordinis S. Benedicti Monachum. At Guill. Durandus in Rationar. lib. 4. cap. 22. Petro Compostellano Episcopo illam adscribit : cui suffragatur Claudius a Rota in Notis ad Pseudo-Luitprandum. Hanc alii S. Bernardo, qui sub ea tempora vixit ascribunt. Johannes Eremita lib. 2. Vitæ S. Bernardi cœlestem ei assignat originem, narratque,
Bernardum voce Angelica audivisse decantari Antiphonam Salve Regina ex integro usque ad finem, quam corde tenus et postea scripsisse, atque B. Eugenio Papæ transmisisse refertur, ut ex præcepto auctoritatis Apostolicæ per Ecclesias solemnis haberetur... quod et factum est
. Hinc tom. 2. Operum S. Bernardi hæc Antiphona composita dicitur
a Sanctis et a Sanctis instituta
. Refert laudatus Albericus,
quater in anno Ordinem suum
(Cluniacensem) hanc Antiphonam concinere, quatuor nempe solemnitatibus præcipuis B. Virginis, Purificatione, Annunciatione, Assumtione et Nativitate.
Antiphonæ Processionales, quæ in processionibus canuntur, apud Joann. Episc. Abrinc. de Offic. Eccles. pag. 38.
Antiphonæ Rogationales, quæ dicuntur in Rogationibus, apud eumdem Joan. Ep. Abrinc. de Offic. Eccles. pag. 55.
P. Carpentier, 1766.
Antiphonam Injungere, Præcinere, Gall. Entonner. Ordinar. MS. eccl. Camerac. fol. 1. r° :
Sabbato in Adventu Domini,.... cantor major tenet chorum in capa serica rubea, injungens Antiphonam, etc.