« »
 
[]« Archicustos » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 364b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHICUSTOS
ARCHICUSTOS, Dignitas in Monasteriis majoribus Ordinis S. Benedicti. Contin. Aimoini lib. 5. cap. 45 :
Anno 4. Lotharii Regis... Galtherius Archicustos extitit Decanus Cœnobii S. Cermani.
Charta Lotharii Regis apud Doubletum pag. 786 :
Deodatus Monachus et Archicustos Ecclesiæ S. Dionysii.
Ubi idem Doubletus Capicerium interpretatur. In lib. 3. Miraculor. S. Dionysii cap. 9. occurrit quidam Otrannus Archicustos scopi capitum, in eodem Monasterio : ubi eruditus Mabillonius monet ita legi in MSS. nescio an per scopi, intelligatur id quod Chevet, ibidem vocant, caput scilicet Ecclesiæ, et cujus cura Archicustodis erat, siquidem Archicustos idem fuerit, qui Capicerius, qui capitii custos fuit, quod hic scribi videtur. V. Custos.