![[]](img/image.png)
ARCHIDAPIFER, Primus Dapifer, cujus nomen muneris interpres. Unus est e præcipuis Officialibus
in palatio Imperatorum Germaniæ, qui suos Dapiferos, Cancellarios, Capellanos, Camerarios,
etc. ob Imperatoriæ dignitatis eminentiam, Archidapiferios, Archicancellarios, etc.
appellari voluerunt. Quod autem fuerit munus Dapiferi in aula Principum, ac proinde
Archidapiferi in palatio imperiali, habes in voce Senescallus ; quem cum Dapifero alias confundebant. Variavit olim Archidapiferi
dignitas, neque uni familiæ ita erat annexa, ut alteri nunquam concederetur ; verum hodie
Archidapiferiam quasi hæreditario jure possidet Comes Rheni Palatinus. Invenio,
inquit Carolus IV. Imperator in Diplomate Ruperto Seniori Rheni Palatino ann. 1356.
indulto et apud Tolnerum pag. 90. Codicis. Diplomatici Palatini relato,
§ 395. not. m. et Olenschlager. Aurea Bulla pag.
116.
quod electio et vox super Principatum et terras Palatinas et super Archidapiferiam ita fundatæ sint, quod unum sine alio persistere non possit. Eamdem Archidapiferiam Comiti Palatino Rheni asserunt alia duo ejusdem Imperatoris Diplomata Germanice scripta, quæ exhibet idem Tolnerus, ibid. pag. 92. et 93. In solemni Imperatoris inauguratione prima fercula Comes ille Palatinus imperatoriæ mensæ ferre consuevit. Vide Libellum de Electione Maximiliani II. Imperatoris. Anno 1623. hujus Comitis Electoratus et archidapiferia, ob perduellionem, ad Bavaros Duces transierunt, ut dicitur in v. Electores. Vide Eichhornii Hist. Jur. Germ.
![[]](img/image.png)