« Archinotarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 368b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHINOTARIUS
ARCHINOTARIUS, Primicerius Notariorum, diversus a summo Cancellario. Nequaquam ; idem enim est mox Ructemirus,
Dructemirus atque Tractemirus, qui Archicancellarius
appellatur, ut observant Auctores novi Tract. de re diplom. tom. 5. pag. 51. Vide infra
in Cancellarius. In Diplomate
Ludovici Imp. filii Lotharii in Tabul. Casauriensi, subscribit Ructemirus
apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 929.
Dructemirus
Archinotarius, una cum Tractemiro Archicancellario. At in Chartis Hlotarii
Imp. apud Doubletum pag. 744. 745 :
Hilduinus Archiepiscopus sacri Palatii Notarius summus,qui Archicancellarius in aliis, et in Charta ejusdem Hlotarii tom. 12. Spicilegii Acheriani pag. 109. aulœ Archinotarius indigitatur.