« »
 
[]« Archinotarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 368b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCHINOTARIUS
ARCHINOTARIUS, Primicerius Notariorum, diversus a summo Cancellario. Nequaquam ; idem enim est mox Ructemirus, Dructemirus atque Tractemirus, qui Archicancellarius appellatur, ut observant Auctores novi Tract. de re diplom. tom. 5. pag. 51. Vide infra in Cancellarius. In Diplomate Ludovici Imp. filii Lotharii in Tabul. Casauriensi, subscribit Ructemirus apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 929. Dructemirus Archinotarius, una cum Tractemiro Archicancellario. At in Chartis Hlotarii Imp. apud Doubletum pag. 744. 745 :
Hilduinus Archiepiscopus sacri Palatii Notarius summus,
qui Archicancellarius in aliis, et in Charta ejusdem Hlotarii tom. 12. Spicilegii Acheriani pag. 109. aulœ Archinotarius indigitatur.