« »
 
[]« Cancellarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 074a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANCELLARIUS
CANCELLARIUS. Joan. de Janua :
Cancellus dicitur interstitium muralium. Et fuit hoc tractum a Palæstina regione, ubi tecta desuper cacuminata non erant, sed jacebant in planum prostrata. Elevantur vero parietes circumquaque ad modum muralium, illa vero interstitia, quæ sunt inter propugnacula, dicuntur proprie Cancelli. Qui vero Epistolas missas recitare volebant populo in regione Palæstinæ antiquitus, ascendebant super tectum, et de cancellis recitabant, et inde inolevit usus, ut qui litteras Principibus missas habent exponere, Cancellarii, usitato nomine, dicantur.
Cancellarii dicti potissimum, qui ad Cancellos forenses, seu judicum, stabant. Papias : Cancellarius, qui in Cancellis primus est. Tertullianus :
Januarum Cancellorumque potestates.
Hinc apud Senatorem lib. 11. Epist. 6. Cancellorum decus, lib. 12. Epist. 1. Cancellorum pompa, dignitas Cancellarii indigitatur, ut Cancellos agere, Cancellarii munus obire, dixit, eadem Epist. 1. Ita Minister a Cancellis, est Cancellarius Herrico lib. 6. de Vita S. Germani. Ii supplicantes introducebant ad judicem. Idem Senator :
Per se præsentandus accedat, per te nostris auribus desiderium supplicis innotescat.
Jussa eorumdem explebant. Idem :
Jussa nostra sine studio venalitatis expedias,... qui talem unusquisque ad responsa sua videtur eligere, qualem se cunctis decrevit æstimari. Respice, quo nomine nuncuperis, latere non potes, quod inter Cancellos egeris. Tenes quippe lucidas fores, claustra patentia, fenestratas januas ; et quamvis studiose claudas, necesse esset, ut te cunctis aperias. Nam si foris steteris, meis emendaris obtutibus : si intus ingrediaris, observantium non potes declinare conspectus.
Ex quibus patet, Cancellarios dictos, quod ad Cancellos judicum starent, eorumque jussa ac mandata exequerentur, proindeque eosdem fuisse quodammodo ostiarios. Qua certe notione Cancellarius accipi videtur in Inscript. apud Grut. 647. 6 :
Commodis omnibus et præda damnata, quam Tribunus, Officium, Cancellarius et Scriba de pecuariis capere consueverunt.
Ubi Tribunus, judicis vice est, Officium, Apparitoris, Cancellarius, Ostiarii, et Sriba, Notarii. Cancellarus dicitur in Inscriptione de Nonio Maurilio apud Montefalconium in Diar. Ital. pag. 114 :
Qui fuit Cancellarus primi joci campi Boarii annis xxvi. in pace.
Marin. Pap. Diplom. pag. 303. not. 8. scribit. Cancellarius et pro joci legendum censet loci. Vide eundem pag. 258. not. 5. De ejusmodi Cancellariis copiose egit Jacobus Gothofredus ad leg. 3. Cod. Theod. de Assessor. Vide Glossar. med. Græcit. voce Καγϰελλάριος, col. 531. Atque hæc quidem ita in Italia obtinuere, secus vero apud nostros. Nam
Cancellarii Notariorum munus obiere. Unde in Lege Ripuar. tit. 59. § 2. 3. 4. 5. 6. et tit. 88. sunt ii, qui testamenta et acta publica conscribunt. Ita etiam accipiuntur in Lege Longob. lib. 2. tit. 34. § 12. 40. tit. 41. § 1. 6. Ludov. P. 6. Lothar. I. 12. et 69. in Capitul. Caroli M. lib. 3. cap. 43. in Capitulari 3. ann. 803. Capitul. 1. ann. 812. cap. 8. in Capitul. Ludovici Pii ann. 824. cap. 11. apud Holstenium in Concil. Cabilonensi II. ann. 813. cap. 44. etc. [] Qui Scriba erat sive Cancellarius, in Epistola Roberti Comitis Cayaciæ ann. 1477. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1844. Vide Capellani 1.
Cancellarii in Regum nostrorum Palatiis idem munus obiere, et eorum Chartas ac præcepta descripsere. Monachus Egolismensis in Vita Caroli M. ann. 769 :
Quod præceptum Cancellarius ejus scripsit.
Concilium Duziacense I. cap. 33 :
Ego autem jussi Odonem ire ad Cancellarium Regis, et accipere ab illo pergamenum et atramentum, ut scriberet illum cito, etc.
Joseph. Sacerdos, qui scripsit Historiam Translationis SS. Ragnoberti et Zenonis cap. 18. ita de se loquitur :
Ego Joseph peccator Sacerdos omniumque servorum Christi ultimus, quondam autem Aquitanorum Regis Cancellarius, nunc inclyti Regis Hludovici (Balbi) liberalium literarum etsi immeritus præceptor, atque ejusdem sacri Palatii Cancellariorum ministerio functus, etc. Cancellariorum Regiorum,
seu Palatii, uti vocantur in Capitul. ann. 823. cap. 24. et ab Hincmaro in Quatern. pag. 381. Edit. Cellotii, mentio est in Capitulis Caroli M. lib. 2. cap. 23. in Capitul. Caroli C. tit. 12. cap. 11. et tit. 28. et in veteribus Tabulis passim. Vide Archicancellarius, et Referendarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hoc posteriori nomine, regnantibus Merovingicis, appellabantur summi Cancellarii seu Custodes sigillorum regiorum, ut dicetur in eadem voce, ubi et recensebuntur quotquot nobis noti sunt, illustres viri qui eam obtinuerunt dignitatem. Hic autem placet exhibere seriem Cancellariorum, qui regnantibus Carlovingis et Capevingis, ad nostram usque ætatem floruerunt ; ut veterum instrumentorum studiosis eorum virorum nomina semper sint in promptu, qui præcipuam habuerunt partem in Diplomatibus conficiendis, subscribendis, et sigillo regio, cujus custodes erant, communiendis. Hunc indicem ab eis mutuabimur Scriptoribus, qui hac de re diligentius scripserunt, Labbæo, Chesnio, Mabillonio, P. Anselmo, etc. omissis tamen auctoribus, quibus utuntur, ut sententias confirment suas, ne in immensum crescat series nostra.
P. Carpentier, 1766.
Observatum velim notarios nonnunquam Cancellariorum nomine appellari, ut et Cancellarios secundi ordinis, notariorum nomenclatura donatos : quod manifestum fit ex multis diplomatibus et præcipue ex Charta ann. 987. in Chartul. 23. Corb. ubi legitur :
Raginoldus Cancellarius ad vicem dom. Adalberonis archiepiscopi summi Cancellarii recognovi et subterfirmavi.
Eodem titulo Reginaldus Chartam Hugonis Capeti ann. 988. in Cod. reg. 8542. 6. subscribit, et Ragenaldus aliam ejusd. reg. ann. 989. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 120. quem titulum usurpasse opinor præsertim cum notarii, vacante cancellaria, aut summo Cancellario absente, munere Cancellarii fungebantur. Cavendum itaque est ne notarios cum summis Cancellariis interdum confundas. At vero non omnium indistincte notariorum propriam fuisse hanc appellationem, sed ejus duntaxat, qui Chartam describebat, colligitur ex Charta Ludovici Pii ann. 824. in Tabul. Novient. :
Ego Withgerus Cancellarius cognovi. Ego Gumperthus archicapellanus recognovi... Ego Durandus notarius ad vicem domini Heliæ archicancellarii recognovi.
Consule Tract. novum de Re diplom. tom. 5. pag. 51. etc. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
CANCELLARII FRANCIÆ sub secunda stirpe Regum nostrorum
, .
Sub Pippino.
Chrodingus anno ejus primo.
Egius annis 2°. et 4°. ejusdem regni.
Widmarus annis 2°. 3°. et 9°.
S. Bonifacius Archiepisc. Mogunt. et Martyr, Archicancellarius ann. 752.
Franco ann. 754.
Volfardus ann. 9°. Pippini Regis.
Adalolfus ann. 14°. ejusdem Regis.
Beddilo ann. 1°. apud Schannatum in Probat. Diœc. Fuld. ann. 9°. apud eumd. in Tradit. Fuld. et ann. 15. apud Duchesnium. Ubique Hitherius Notarius.
Hitherius annis 17. et 19. Præter nominatos Regis Pippini Cancellarios Duchesnius meminit Egidii, qui Missus dicitur an. regni ejusd. 2°. Egidius Missus recognovit. Ita, inquit, fortassis dictus Chrodingi vel Egii Notarius.
, .
Sub Carlomanno Pippini filio.
Maginarius ann. 1°. regni ejus.
, .
Sub Carolo Magno.
Ludebertus vel Luitbertus annis 1°. et 4°. regni ejus. Notarii Vitigavo et Rado.
Hitherius, qui jam Cancellarii munus obierat sub Pippino, ab anno 1°. ejusd. Caroli ad annum saltem 23m. Notarii Rado, Wigbaldus, Optatus et Wigbadus : hic forte idem est ac Wigbaldus.
Lutherius apud Schannatum Diœc. Fuld. pag. 236. Notarius Frado ; sed hi duo forsitan iidem sunt qui Hitherius et Rado.
Bartholomæus ann. 769. in Charta Launo Inculismensi Episcopo concessa.
Rado Abbas Vedastinus ab anno 11°. saltem ad 40m. Caroli regnantis. Notarii Optatus, Wicbaldus, Gilbertus, Erkambaldus, Jacob et Widolaicus.
Erkembaldus vel Archembaldus ab anno circiter 30°. Caroli M. Notarii Genesius et Amalbertus. De Amalberto quasi dubius loquitur Mabillonius ex Diplomate sibi suspecto : sed alia duo Diplomata ab eodem recognita fuisse nos docet Martenius noster Præfat. in tom. 1. Collect. Ampliss. n. 15. Tertium nomine Suavium indigitat Schannatus Trad. Fuld. pag. 107.
Engelramnus Archicapellanus, Archiepiscopus Mettensis (sic eo tempore dicti sunt tres Episcopi Mettenses, singulari privilegio pallio decorati) et Cancellarius.
Hieremias ann. 13°. imperii Caroli M. postea Archiepiscopus Senon. Notarius Witherius.
Hildebaldus vel Hildeboldus Archicapellanus et Coloniens. Archiepisc. ann. 788. obiit ann. 818.
Eginhardus Caroli M. vitæ scriptor recensetur etiam inter ejus Cancellarios, ut et
Autpertus Abbas. Neuter satis valido fundamento juxta Mabillonium.
Liutgradius vel Lutwardus ann. 1°. imperii Carolini. Notarii Inquirinus et Hernustus.
, .
Sub Ludovico Pio.
Helizacar Abbas Centulensis ad annum saltem 837. Notarii Durandus, Adalulfus, Arnaldus et Albo.
P. Carpentier, 1766.
Helias, pro Helizacar, ni fallor, in Charta ann. 824. supra ex Tabul. Nobient. laudata, in qua Withgerus cancellarius, seu notarius.
Mileardus ann. 5°. regni Ludovici. Notarius Audacer. []
Ludovicus ann. 6°. ejusd. regni. Notarii Æneas et Durandus.
Fridegisus vel Fridugisus ann. 7°. saltem ad ann. 18. imperii ejusdem. Notarii Durandus, Hirminmaris, Simeon, Adalulfus, Sigibertus et Meginarius.
Regemfridus Vienn. Archiep. et Archicancellarius in Diplomate sibi concesso ann. 5°. imperii Ludoviciani.
P. Carpentier, 1766.
Albertus Cancellarius, notarii acceptione, in Ch. ann. 829. ex Tabul. Novient. qui ad vicem Dibthmari archicapellani recognoscit.
Theodo seu Theudo, Teotove ann. 18. et seqq. Ludovici Aug. Notarii Hirminmaris et Meginarius.
Hugo Abbas ab ann. 22. ejusd. Notarios habuit Hirminmarim, Meginarium, Glorium et Danielem : quibus Mercarium addit Diploma relatum in Hist. Trenorchiensi pag. 195. si tamen eo loco, inquit Mabill. pro Merchario legendus non est Meginarius.
Irmingerus Cancellarius recognovit Diploma Ludovicianum ann. 839. apud Schannatum Tradit. Fuld. pag. 178.
, .
Sub Lothario Imperatore
Hilduinus Abbas San-German. Archicapell. Ludovici Pii ann. imperii Lotharii in Italia 18. in Francia 6. saltem ad annum ejusdem imperii in Italia 26. in Francia 14. Notarii Rainaldus, Remigius, Frothmundus, Daniel, et Rudmundus.
Agilmarus ann. 1°. et seqq. Lotharii regnantis in Francia. Notarii Remigius, Tichamdus, Ercamboldus et Luitharus : quibus addendi Firmandus ex Martenio Præfat. in tom. 1. Collect. Ampliss. n. 15. et Eichardus ex Præcepto Fuldensibus indulto, apud Schannatum Trad. Fuld. pag. 183.
, .
Sub Pippino Rege Aquitaniæ.
Hilduinus, idem qui supra sub Lothario. Notarios habuit Nicolaum, Jovium et Petrum Subdiaconos.
Aldricus, cujus Notarii fuere Johannes, Sigebertus, et Sasbodus, Diaconi.
Dodo Notarium habuit Isaac Clericum, apud Martenium Præfat. in tom. 1. Collect. Ampliss. num. 15.
Hermoldus vel Ermoldus, Isaac habuit Notarium.
, .
Sub Ludovico Germanico.
Grimaldus vel Grimoldus. Notarios habuit Otgarium et Hebathardum.
Ratlareus. Notarius Hubertus : cui addendus Comeatus ex Schannato Tradit. Fuld. pag. 180.
Reginbertus, apud eund. Schannatum pag. 194.
Adalbertus ibidem pag. 206. Dubitari potest, an hi duo posteriores Cancellarii fuerint, an Notarii inferiores : Cancellariis accensemus, quod ad nullius alterius vicem Præcepta recognoscant Ludoviciana.
Luitbertus Archicapellanus. Notarius Ebehardus. Schannatus Tradit. Fuld. pag. 208.
Hugbertus Archicapellanus eodem usus est Notario, qui Heburkardus scribitur apud Schannatum Diœc. Fuld. pag. 240. His Cancellariis Ludovicum adjungit Martenius Præf. in tom. 1. Collect. Ampliss. num. 15.
, .
Sub Ludovico II. Imperatore filio Lotharii.
Tractemirus. Notarios habuit Simpertum et Dructemium.
P. Carpentier, 1766.
Dructemirus sacri palatii notarius Chartam ann. 852. recognoscit, apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi [] col. 170. Is ipse est qui alibi Archinotarius et Arhicancellarius apellatur ; sed iis titulis minime donabantur summi cancellarii, nisi ab inferioribus cancellariis notariisve : porro hanc Chartam solus Dructemirus recognoscit ; nihilominus ergo inter summos cancellarios est referendus, ac proinde delendus ex numero notariorum Tractemiri, qui non alius est ab ipso Dructemiro. Vide supra Archinotarius et Tract. de Re diplom. jam laudatum pag. 52.
, .
Sub Carolo Calvo.
Ebroinus de quo non satis constat apud eruditos, licet fuerit Archicapellanus, ut dicetur in Capellani 1.
Ludovicus ab ann. 1. Caroli Calvi ad 27. Notariis usus est Jona, Ænea, Luca, Bartholomæo, Ragenfredo, Gilleberto, Sigeberto, Gauzleno, Hildeboldo, Soslelo, Meginario, Deormaro, Rotfredo, Ildrico, Adalgario, Folcalco, Adalsario, Gonthario, vel Conchario, Bonardiaro ex Ch. ann. 845. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 84. Eilifrido et Gauzelino. Hic
Gauzelinus seu Gauzlinus, vel Gozlenus, Ludovici frater, ei successit, atque Notarios habuit Adalgarium, Hildeboldum, Mancionem, Gammonem, Ebbonem, Audachrum, Garinum, Adalgrinum, Siffredum et Wlphradum. Vide seriem Archicapellanorum in Capellani 1.
P. Carpentier, 1766.
Bertraus Cancellarius, in Ch. 17. Kal. Febr. ann. 3°. regni, indict. VI. ex Chartul. eccl. Vienn. col. 1. fol. 75. v°.
P. Carpentier, 1766.
Tilpinus summus Cancellarius, ad cujus vicem recognoscit Eynardus notarius Chartam ann. 860. ex Tabul. Floriac. Sed quis hic Tilpinus ?
, .
Sub Ludovico Balbo.
Gauzlinus Cancellarii munus obire perseveravit toto hujus Regis tempore, hoc est, biennio. Notarii Wlphardus et Wigbaldus : quibus Mabillonius addit Audachrum ex Chronico Centulensi.
, .
Sub Carlomanno Ludovici Balbi filio.
Wulfardus, cujus Notarii Albertus et Norbertus.
, .
Sub Carolo Crasso.
Liutwardus Episcopus Vercellensis et
Liutpertus Episcopus Moguntiacensis : horum Notarii Amalbertus, Segoïnus, Salomon et Inguirinus.
, .
Sub Odone.
Ebolus Notarium habuit Troannum.
P. Carpentier, 1766.
Iidem sunt, qui Ebbo et Rohannus vocantur in Ch. ejusd. Odonis ex Tabul. capit. Carnot. ubi legitur :
Rohannus notarius ad vicem Ebbonis recognovi.
Ubinam bene, ex aliis Chartis dijudicandum est.
Gualterus Notario usus est Herveo.
Adalgarius, cujus Notarius fuit Ernulfus.
, .
Sub Carolo Simplice.
Fulco Remensis Archiep. ab initio Caroli Regis ad ann. 900. Notarius Heriveus.
Ernustus eodem tempore cum Benjamino Notario.
Machutus Episcopus, cujus Notarius erat Frogerius.
Anschericus, vel Askericus. Notarii Ernustus et Herveus.
Herveus seu Heriveus in utraque dignitate Cancellarii et Archiepiscopi Remensis Fulconi successit ad annum 922. Notarii Hugo et Goslinus. []
Rogerius, Archiep. Trevir. Notarii Goslinus, Ratbaudus et Hagano.
P. Carpentier, 1766.
In Ch. ann. 922. ex Append. ad Marcam Hispan. col. 843. et 845.
Luitwardus, Episcopus Vercell. post Rogerium.
, .
Sub Arnulfo Imperatore.
Teotmarus Archicapellanus. Notarii Asdelgus, Aspertus, et Wichindus.
, .
Sub Zuenteboldo Lotharingiæ Rege.
Ratpotus Archiep. Notario usus est Waldegero.
Hermannus Archicapellanus Notarium habuit Egilbertum.
Rutgerus Archiepiscopus Archiquecapellanus, cujus Notarius Walkems.
, .
Sub Ludovico secundogenito Arnulfi filio.
Ratpotus idem qui supra. Notarii Ernuldus et Theodulphus.
, .
Sub Rodulpho.
Carolo Simplice in carcere detento.
Abbo Episc. Suession. cum Notariis Rainaldo, Heriberto, Richardo et Rotberto.
Ansusus seu Ansegisus Episc. Tricassin. cum Hugone et Raimundo Notariis.
Theodoricus Archiep. cum Berengario, Notario.
, .
Sub Ludovico Cæco Bosonis Regis filio.
Ragenfredus Notarium habuit Arnulfum.
Alexander Archiep. Vienn. Notarios habuit Bernerium, Garnerium, Eliam et Uboldum.
, .
Sub Ludovico Ultramarino.
Ericus Episc. ad annum 6. dicti Ludovici, Notarium habuit Odilonem.
Hugo Remensis Antistes an. ejusd. Regis 9°. cujus Notarius Rorico.
Artaldus Archiepisc. Remensis Notariis usus est Gerardo, Rorico, et Odilone.
P. Carpentier, 1766.
Alexander Archicancellarius, cujus notarius Helias Dei gratia humilis diaconus, in Ch. ann. 924. ex Chartul. Cluniac.
P. Carpentier, 1766.
Aquilo et Dedilo, f. pro Odilo, notarii Artaldi archiep. in eod. Chartul. Ita et pro Gerunci archipræsulis in Append. ad Marcam Hispan. col. 856. et 860. legendum omnino videtur Artaldi vel Artaudi.
, .
Sub Lothario superioris Ludovici filio.
Artaldus jam dictus Notariis usus est Widone et Gezone.
Odolricus in utraque dignitate Artaldi successor eumdem habuit Gesonem pro Notario. Obiit ann. 971.
Adalbero, et ipse Rem. Archiep. Notarios habuit Adalberonem et Arnulfum seu Ernulfum. Ille Adalbero Cancellarii munus obiit etiam sub Ludovico V. postremo Rege stirpis Carolinæ.
, .
Sub Hugone.
Adalbero Rem. Archicancellarii officium prosecutus est cum Reginoldo Notario, postea Episcopo Parisiensi.
Gerbertus Rem. Archipræsul. Notarium habuit Rainoldum, qui idem videtur cum Reginoldo sub Adalberone.
Renaldus Episc. Paris. Cancellarius etiam dicitur in Diplomate Monast. Fossatensi concesso.
Rotgerius Episc. Belvac. Prothocancellarius Hugone et Roberto Regibus anno 8. []
, .
Sub Roberto.
Abbo Episcopus. Notarius Reginaldus, aliis Ragenardus. Franeo, ante acceptum Parisiorum præsulatum Cancellarius summus, seu, ut aliis videtur, Notarius fuit, qui per Arnulfi Remensis cum Rotberto Rege simultates Cancellarii officium interim exercuerit cum Rotgerio Notario.
Arnulfus Archiep. Remensis, cui Notharius ejus
Balduinus successit in officio Cancellarii postremis annis Rotberti. Sunt qui Fulberto Carnotensi eamdem dignitatem tribuant ; sed eum potius Ecclesiæ Carnotensis quam Regis Cancellarium fuisse existimat Mabillonius : contra Duchesnius eum credit verum fuisse Regis Cancellarium ex Annal. S. Victoris Paris. et ex Chronico Roberti Monachi Præmonstratensis pag. 74.
, .
Sub Henrico I.
Balduinus idem qui supra Notarii Siguinus, Fulco, et Willelmus.
Hic observare juvat cum Mabillonio, extremis Henrici Regis annis adscribi regiis litteris cœpisse quatuor primarios Palatii Officiales cum Cancellario et aliis optimatibus. Id colligitur ex Henrici Diplomate apud Duchesnium Hist. Monmorenc. pag. 21. relato, cui subscripti sunt ad annum 1060 :
Balduinus Cancellarius, Rainaldus Camerarius, Albericus Conestabularius, Willelmus Sinischalcus, Hugo Buticularius. Rotbertus Cocus.
Idem ritus invaluit regnante Philippo : at sub principatu Ludovici Grossi, subscribentium numerus redactus est ad quatuor principes viros cum Cancellario, scilicet ad Dapiferum, qui idem cum Senescalco ; Camerarium, Constabularium et Buticularium. Idem mos perseveravit sub Ludovico VII. et tribus subsequentibus Regibus ; mortuo S. Ludovico sub ejus filiis penitus exstinctus. Monent Auctores Tract. nov. de re Diplom. tom. 6. pag. 26. contrarium aperte patere ex Diplomatibus Philippi Pulcri annorum 1293. 1309. et 1313. ab ipsis Glossarii Cangiani continuatoribus hic memoratis. His igitur Regibus Diplomata conficiebantur,
Astantibus in palatio quorum nomina subtitulata sunt et signa : Signum N. Camerarii, etc.
In quibusdam tamen litteris extraordinariis subscripta sunt Episcoporum et Abbatum nomina, etiam ante illos ministros. Exempla Mabillonius apponit, quæ prætermittimus citius nostram seriem prosecuturi.
, .
Sub Philippo I.
Gervasius Archiep. Rem. quem die suæ unctionis ann. 1059. Philippus
summum Cancellarium constituit, sicut antecessores suos fecerant
, ut legitur in Actis Conventus Remensis.
Balduinus, qui ad vicem Gervasii litteras pro S. Nicasio Rem. recognovit ann. 1061. postmodum Cancellarius, saltem ad annum 9. Philippi Regis. Hic fere desinunt Notarii Recognitores ad vicem Cancellariorum.
P. Carpentier, 1766.
Ad ejus vicem Eustachius notarius Chartam ann. 1067. recognoscit inter schedas Mabill.
Petrus Abbas S. Germani prope Parisios annis 1067. et quatuor sequentibus. Post id tempus instrumenta promiscue conficiunt
Guillelmus, annis 1073. et 1074.
Gofridus Parisiorum Episcopus ann. 1075. ad annum 1092. []
P. Carpentier, 1766.
Ejus nutu Gillebertus clericus Chartam Philippi reg. subscribit in Reg. parvo S. Germ. Prat. Alium ann. 18. ejusd. reg. in Lib. nigro S. Petri Abbavil. fol. 298. v°. subsignat Goffridus cancellarius. Neque alius est Woffredus in Ch. ann. 1083. ex Reg. 34. bis Chartoph. reg. fol. 120. v°. part. 2. Idem denique
Gaufridus Archicancellarius relegit atque subscripsit
Chartam ann. 1092. ex Chartul. Compend. fol. 53. r°. col. 1.
Rogerius Belvacensis Antistes annis 1074. 1079. et 1080.
Ursio Silvanectensis Præsul. ann. 1090.
Hubertus annis 1091. et 1092. His adjungendi Hambaldus Vicecancellarius ann. 1095. Arnulfus Cancellarius ann. 1097.
Gislebertus Cancellarius ann. 1105. juxta Duchesnium.
P. Carpentier, 1766.
Ipse est Gislebertus regis notarius, qui ad vicem Rogerii cancellarii subscribit Chartam ann. 1070. in Antiq. Bened. Aurel. MSS. Stephanot. pag. 360. Adde aliam ann. 1105. in Tabul. Carnot.
Stephanus Silvanectensis Paris. Episc. ann. 1106. ad obitum Philippi ; et post ejus obitum.
, .
Sub Ludovico Grosso
Stephanus idem Cancellarius esse perseveravit ad annum 1116. quo dignitatem suam cessit
Stephano de Garlanda. Hic Cancellarii officium ab ann. 1125. intermissum, denuo recepit ann. 1133. Medio autem intervallo primum vacavit Cancellaria, deinde
Simon Cancellarii munere functus est.
P. Carpentier, 1766.
Stephanus de Garlanda Cancellarii munere functus est in Ch. ann. 1118. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 199 :
Stephanus regiæ dignitatis Cancellarius relegit et subscripsit.
P. Carpentier, 1766.
Fulcardus
Cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit
Chartam ann. 1119. ex Tabul. Floriac. in Antiq. Bened. Aurel. MSS. Stephanotii pag. 362.
P. Carpentier, 1766.
Simon Cancellarius, in Ch. ann. 1128. ex Chartul. S. Maglorii Paris. ch. 9. et in alia ann. 1131. ex Cod. reg. 9612. T.
P. Carpentier, 1766.
Hugo Cancellarius in Ch. ann. 1129. ex Tabul. Carnot.
Algrinus, ab anno 1134. ad ann. 1139.
P. Carpentier, 1766.
Exstat Charta ann. 1150. inter Probat. tom. 1. Hist. Paris. pag. 33. quam subscribit Algrinus.
P. Carpentier, 1766.
Eodem anno 1134. ex Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 130. et sequentibus annis 1136. et 1137. regia Diplomata subsignat Stephanus Cancellarius. Vide tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 23.
, .
Sub Ludovico Juniore.
Natalis, Abbas Resbacensis ann. 1139. et 1140.
Cadurcus, ab ann. 1140. ad 1147.
P. Carpentier, 1766.
Catulcus, appellatur in Ch. ann. 1140. ex Chartul. B. M. de Josaphat.
P. Carpentier, 1766.
Lidericus Cancellarius, in Ch. ann. 1142. Ludov. reg. ann. 6. ex Tabul. Carnot.
Bartholomæus, ann. 1147.
Balduinus. Hic inter Cancellarios recensetur a Duchesnio.
Simon, annis 1150. 1151. 1152. et 1153.
Hugo de Campo Florido, Episcopus Suession. ann. 1151. etc. Obiit ann. 1175. Sed ante obitum fuerat in offensa apud Regem, tumque vacavit Cancellaria, annis scil. 1170. et 1173. et seqq. ad annum 1177. quibus annis Petrus Notarius Cancellarii vices egit. []
P. Carpentier, 1766.
Hugo Cancellarius, in Ch. ann. 1150. ejusd. reg. ann. 14. ex Tabul. episc. Paris. 1158. ex Chartul. S. Joan. Laudun. 1168. in Chartul. S. Magl. Paris. ch. 16. 1171. in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 226. et 1172. ex Chartul. Cartus. Aurel.
Superioribus Cancellariis adjungitur
Balduinus qui cum Ludovico ad expeditionem T. S. profectus est.
P. Carpentier, 1766.
Rogerius Cancellarius, in Ch. ann. 1154. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 551.
Hugo Puteolensis postremus fuit Ludovici Cancellarius ann. 1178. et 1179. Hoc tamen posteriori anno litteræ videntur abs Rege ipso datæ, quasi vacante Cancellaria.
, .
Sub Philippo Augusto.
Idem Hugo ad annum 1185.
Hugo de Bethisy ann. 1186. Cancellaria vacavit ad annum 1223. Cancellarii vices agente Hugone d'Athies ann. 1201. et deinceps Fratre Guarino Hospitali S. Johannis et Episcopo Silvanectensi.
P. Carpentier, 1766.
Hugo secundus Cancellarius, in Charta ann. 1180. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 171.
, .
Sub Ludovico VIII.
Idem Guarinus Cancellarius renunciatus Cancellarii dignitatem ampliavit, cum obtinuit, ut Cancellarius locum haberet inter Pares Franciæ, primusque omnium nominaretur. Is etiam dicitur regia diplomata in archivum fixum ac stabile, cum antea mobile esset, conjecisse. Abdicavit ann. circiter 1227. quo secessit in monasterium. Obiit ann. 1230.
, .
Sub S. Ludovico.
Idem Guarinus initio regni ; deinde vacavit Cancellaria : postmodum
Philippus d'Antongny Custos magni sigilli fuit. Vide infra lin. De vadiis Cancellariorum, etc.
Johannes Allegrinus Cancellarius circiter ann. 1240.
P. Carpentier, 1766.
Vacavit Cancellaria ann. 1248. ex Lib. rub. Camer. Comput. initio ; et ann. 1255. ex alio ejusd. Cam. Regesto.
Nicolaus Palatii Capellanus, Sigilli Custos ann. 1249.
P. Carpentier, 1766.
Hujus perhonorifica habetur memoria, sub appellatione hactenus ignota gentis suæ, in Necrol. MS. eccl. Carnot. :
Quarto Id. Martii. obiit Nicolaus de Canis, venerabilis sacerdos et Dunensis archidiaconus hujus ecclesiæ, vir clarus genere, moribus clarior, necnon in utroque jure peritus existens et etiam multiplici virtutum genere multipliciter gratiosus, honestus, providus, circumspectus, fidelis, eloquens et discretus, illustris regis Francorum Lugdovici gratiam et amicitiam assecutus, ab ipso in capellanum et familiarem consiliarium est susceptus, et ejus fidelitatis intuitu ad custodiam sigilli regii præelectus, in partes transmarinas cum dicto rege profectus ; dum post captionem Damietæ cum exercitu dicti regis in ultimiores partes Ægypti tenderet, hujus vitæ temporalis diem clausit extremum in terra, in qua conversatus fuit Dominus, feliciter requiescens.
Ægidius Tyri Archiep. Sigillum gerebat in Palæstina ann. 1253.
Johannes de Curia d'Aubergenville Episc. Ebroicensis, obiit Cancellarius ann. 1256.
Radulphus Grosparmy Custos Sigilli annis 1258. et 1260. Fuit Episc. Ebroicensis et Cardinalis.
Simon Brionensis Custos Sigilli post [] Radulphum ad ann. 1261. quo creatus est Cardinalis : postea ad Summum Pontificatum evectus est et Martinus IV. appellatus.
P. Carpentier, 1766.
Philippus de Caturco Cancellarius, ex Lit. Alfonsi comit. Pictav. ann. 1269. in Reg. 11. Chartoph. reg. fol. 110. v°. :
Magistro Philippo de Caturco illustrissimi et charissimi domini ac fratris sui Ludovici Dei gratia regis Franciæ Cancellario, salutem et dilectionem sincerum.
P. Carpentier, 1766.
Guillelmus archidiaconus in ecclesia Parisiensi, vacante Cancellaria, Chartam subscribit, in Reg. parvo S. Germ. Prat.
Matthæus Vindocinensis, Abb. S. Dionysii et
Simon Claromontensis Dominus de Nesle peculiare Sigillum a S. Ludovico ann. 1270. iterum in Palæstinam proficiscente acceperunt, quo uterentur in iis, quæ ad commissam sibi regni administrationem pertinebant.
, .
Sub Philippo Audace.
Petrus Barbette Archiep. Rem. Cancellarius ann. 1270. et seqq. Vacavit tamen Cancellaria annis 1273. 1274. et 1279. quamvis Petrus solum obierit ann. 1300.
P. Carpentier, 1766.
Vacavit Cancellaria ann. 1271. ex Charta ejusd. anni in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 440. et ann. 1277. ex Reg. M. ch. 4. Exstat Charta ann. 1278. in Lib. 2. ordinat. super artif. Paris. fol. 129. v°. in qua hæc leguntur :
P. S. P. cancellaria ;
quæ divinanda propono.
Henricus de Vezeliaco Archidiac. Bajocensis Cancellarius ann. 1279. quo tamen anno Cancellariam vacasse probatur ex quibusdam Chartis, ut jam dictum est.
Petrus Challon, Decanus S. Martini Turon. Cancellarius annis 1281. 1282. et 1283. ac. f. etiam seqq.
, .
Sub Philippo Pulcro.
Joannes de Vassonia Cancellarius ann. 1292. sed ann. seq. electus Tornacensis Episcopus Sigillis privatur, iisque donatur iterum. (Sigilla jam habuerat ann. 1291.)
Stephanus de Suisiaco Archidiac. Brugensis Cancellarius quoque fuit ann. 1302. ad 1304. Cardinalis obiit ann. 1311.
Guillelmus de Crispeio Archidiac. Paris. Cancellarius ann. 1293. Abdicavit, annuente Rege, ann. 1296.
Petrus Flotte, Miles Arvernus, ab ann. 1300. ad ann. 1302. quo interiit in prælio Cortracensi.
Petrus de Mornayo Episcop. Autissid. ad ann. 1306. quo obiit.
Petrus de Bellapertica Episc. Autissiod. a mense Octobri anni 1306. ad Januarium ann. 1307. quo interiit venando. Huic successit in utraque dignitate ex Hist. MS. Episc. Autissiod.
Pctrus de Gressibus, qui haud diu potitus est Cancellariatu.
Guillelmus de Nogareto Custos Sigilli ann. 1307. Cancellarius ann. 1308. ad mensem Martium ann. 1309.
Ægidius Aycelinus Archiep. Narbon. deinde Rotomag, Custos Sigilli a 27. Februarii anni 1309. ad Aprilem. 1313. Litteræ tamen iisdem annis datæ leguntur vacante Cancellaria.
Petrus de La iliaco Cancellarius ab Aprili 1313. ad Decembrem 1314. quo factus est Episc. Catalaunensis.
, .
Sub Ludovico X.
Stephanus de Mornayo Cancellarius ab [] initio 1314. ad festum SS. Trinitatis 1316. Obiit ann. 1332.
P. Carpentier, 1766.
Prima die Januarii anno cccxiiij. post prandium fuit traditum sigillum dom. regis dom. Stephano de Mornayo
, in Reg. 50. Chartoph. reg. fol. 66. v°.
, .
Sub Philippo V.
Petrus de Arableyo 22. Julii 1316. ad Januarium anni sequentis, quo creatus est Cardinalis.
P. Carpentier, 1766.
Vacavit Cancellaria ann. 1317. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 85. et ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 444. v°. col. 1.
Petrus de Capis ad 24. Januarii 1321. quo factus est Episc. Atrebat. deinde Carnutens. ac demum Cardinalis.
P. Carpentier, 1766.
Arest. parlam. Paris. ann. 1317. (1318) ex Cod. reg. 9822. 2. fol. 160. v°. :
Magister Petrus de Campis (sic) thesaurarius Laudunensis et Cancellarius Franciæ, etc.
Joannes de Cherchemont ad obitum Philippi V.
, .
Sub Carolo IV.
Petrus Roderii ad 19. Novembris 1323. quo restitutus est
Johannes de Cherchemont ad obitum 25. Octob. 1328.
, .
Sub Philippo VI.
Matthæus Ferrandi primo a 1. Novemb. 1328. ad 20. April. 1329. secundo a 6. Julii subsequentis ad 7. Septemb. ejusd. anni.
Petrus de Marigny Archiep. Rotomag. Custos Sigillorum intervallo, quo iis spoliatus est M. Ferrandi, et iterum a 7. Septemb. 1329. ad festum S. Martini ejusd. anni.
Guillelmus de S. Maura Canonicus S. Martini Turon. Novembrio 1329. Obiit Januario 1334.
P. Carpentier, 1766.
Reg. 66. Chartoph. reg. fol. 1 :
Hæ sunt cartæ et aliæ literæ sigillatæ in se rico et cera viridi, a tempore quo Guillelmus de Sancta Maura decanus Turonensis et Cancellarius, recepit sigilla dom. nostri regis Franciæ a dom. episcopo Belvacensi apud Abbatisvillam, die Sabbati ante festum B. Martini æstivalis anno Domini 1329.
Petrus Rogerius Custos Sigillorum ad ann.... quo electus est Archiep. Senon. Summus Pontifex fuit nomine Clemens VI.
Guido Baudetus, Episc. Lingon. Cancellarius 16. Martii 1334. obiit 1337. vel 1338.
P. Carpentier, 1766.
Guido Baudeti Cancellarius die Veneris 3. Martii ann. 1334. ex Reg. 69. Chartoph. reg. fol. 1.
Stephanus de Vissac qui haud diu Cancellarius fuit, nam
Guillelmus Flotte jam fungebatur Cancellarii officio ann. 1339. illudque exercuit ad annum 1347. quo abdicavit sponte.
P. Carpentier, 1766.
Lit. Phil. VI. ann. 1347. 19. Nov. ex Bibl. reg. :
Comme de pieça nostre amé et féal Chancellier le sire de Revel feust entré en nostre dite chapelle pour oir messe, etc.
Firminus Coquerel Episc. Toviodun. ad annum 1349.
Petrus de Foresta Cardinalis. Lit. ann. 1352. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 418. et 420. quibus
Droco et Johannes de Foresta fratres Petri de Foresta archiepiscopi Rothomagensis et Cancellarii Franciæ nobilitantur.
Vide Menag. in Hist. Sabol. pag. 211. ad annum 1357. quo []
, .
Sub Johanne Bono.
Ægidius Aycelinus hoc nomine II. intervallo quo Petrus de Foresta spoliatus est, et iterum anno 1360.
P. Carpentier, 1766.
Morinensis episcopus, cum in Anglia regi Johanni adstaret, Cancellarius renuntiatus ad Cameram Comput. Paris. 21. Sept. ann. 1357. scripsit. Die xvj. Aprilis 1361. præsentibus in Camera Comput. dominis episcopis Morinensi Cancellario et Carnotensi, etc. in Memor. D. ejusd. Cam. fol. 17. v°. Charta Joan. reg. mense Jul. ann. 1361. in Reg. 91. Chartoph. reg. ch. 157 :
Nos biens amez et feauls l'évesque nagaires de Tereuuanne et nostre Chancellier de France, et Pierre de Montagu Chancelier de nostre trèschier filz le duc de Berry et d'Auvergne, etc.
Johannes de Dormano Episc. Bellovac. Cardinalis Cancellarii dignitate decoratus est 28. Septemb. 1361. suumque officium reliquis annis Johannis Regis primum, ac deinde
, .
Sub Carolo V.
Guillelmus de Dormano tempore cessionis fratris sui, hoc est, a 21. Febr. ad. 11. Julii 1373. quo obiit. Ab hac die Johannes iterum exercuit ad obitum, qui contigit 7. Nov. 1373.
Petrus d'Orgemont ad 1. Octobr. 1380. quo abdicavit.
P. Carpentier, 1766.
Dominica xx. die Novembris ann. 1373. in Castro Luperc. dom. rex in præsentia totius Consilii ordinavit mag. Petrum de Ordeomonte Cancellarium suum Franciæ, et tunc fecit juramentum solitum
, Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 137. r°.
, .
Sub Carolo VI.
Miles vel Milo de Dormano Episc. Belvac. Abdicavit mense Julio 1383.
P. Carpentier, 1766.
Die 1. Octobr. ann. 1380. ex deliberatione magni Consilii per Regentem creatus est Cancellarius
, ex Memor. Cam. Comput. inter Adnotat. ad Hist. Car. VI. pag. 532. r°.
Petrus de Giaco. Abdicavit ann. 1388.
P. Carpentier, 1766.
Exstant Lit. Caroli VI. ann. 1384. mense Maio in Reg. 124. Chartoph. reg. ch. 318. quibus Petro de Giaco Cancellario domum Hugonis Aubriot in vico de Joui, quam a Guidone de la Tremouille acquisierat, concedit ; ut pote qui propriam non haberet, in qua consistere posset.
Arnaldus de Corbeio ab ann. 1388. ad 1398. quo destitutus fuit. Restitutus ann. 1400. ad Novembrium 1405. quo iterum destitutus est, seu privatus sigillis, quæ tertio resumsit 17. Junii 1409. Abdicavit tandem ultima Augusti 1412. annos natus 88. Obiit 24. Martii 1414.
P. Carpentier, 1766.
Reginaldus de Corbeia appellatur, in Lit. ann. 1396. ex Reg. 152. Chartoph. reg. ch. 100. et ex Cod. reg. 6008. fol. 186. v°.
Hujus Cancellarii tempore quidam inserunt
Iterium de Martrolio (de Martreuil) quem volunt fuisse Custodem Sigillorum [] regalium. Leviora videntur id asserentium argumenta.
Nicolaus de Bosco Episc. Bajoc. Sigilla servavit ab ann. 1398. ad 1400. tempore primæ spoliationis Arnaldi de Corbeio.
Johannes de Monteacuto Archiep. Senon. post alteram spoliationem ejusdem Arnaldi.
Carolus de Savoisy neque inter Cancellarios neque inter Custodes Sigilli regii recensetur a PP. Labeo et Anselmo : hunc tamen Cancellarii Arnaldi vices egisse ab ann. 1409. contendit Duchesnius, nullo satis firmo, ut nobis videtur, argumento.
Eustachius de Laistre a 14. Junii 1413. ad 8. Augusti subsequentis : dein a 4. Junii 1418. ad 1420. quo obiit designatus Episcopus Belvacensis.
P. Carpentier, 1766.
Vacasse Cancellariam ante electionem Henrici de Marla docet nos Memor. H. Cam. Comput. Paris. fol. 10. r°. :
Dom. Henricus de Marla miles, primus in parlamento præsidens, electus, creatus et retentus Cancellarius regis, vacante nuper Cancellaria, certis modo et forma in litteris non expressatis ;.... per Litteras datas die viij. Aug. 1413.
Henricus le Corgne dictus de Marle 8. Augusti 1413. Trucidatus fuit 12. Junii 1418.
Joannes le Clerc 16. Novembris 1420. ad 6. Februarii 1424. qua die abdicavit.
, .
Sub Carolo VII.
Ludovicus Luxemburg. Episcop. Tervanensis litteris Henrici VI. Regis Angliæ, qui se quoque Regem Franciæ dictitabat, renunciatus est Cancellarius Parisiis 7. Februarii 1424. Cancellariam exercuit ad ann. 1435. Fuit Archiep. Rotomag. et Cardinalis. Obiit ann. 1443.
Thomas Hoo, Eques Anglus beneficio Regis Angliæ Cancellarii dignitate potitus est ab ann. 1435. ad 1449.
Alii hisce turbarum temporibus veri Cancellarii fuere nostrorum Regum auctoritate promoti, nimirum
Robertus le Maçon ann. 1418. Eod. anno destitutus et anno sequenti restitutus, exercuit ad ann. 1421.
Martinus Gouges de Charpaignes, Episcop. Carnutensis primum, dein Claromontensis, ab ann. 1421. ad 6. April. 1425. et iterum a 6. Augusti anni ejusd. ad 8. Nov. 1428. quo secundo spoliatus fuit.
Renaldus de Chartres, Archiep. Rem. et Cardinalis a 28. Martii 1424. ad 6. Augusti ann. insequentis, dein ab 8. Novembr. 1428. ad 4. April. 1445.
Guillelmus Juvenal des Ursins Archiepisc. Rem. a 6. Junii 1445. ad ann. 1461. quo abdicare coactus est.
P. Carpentier, 1766.
Johannes Jouvenel dicitur in Homag. Francisci ducis Brit. ann. 1445. ex Bibl. reg. et in Memor. K. Cam. Comput. Paris. fol. 25.
, .
Sub Ludovico XI.
Petrus de Morvillier ann. 1461. ad ann. 1465. quo Cancellariatum resumsit 9. Novemb.
Guillelmus Juvenal ad obitum, qui contigit 23. Junii 1472.
Petrus d'Oriolle spoliatus est ann. 1483. Quinque postremis annis hujus Cancellarii
Adamus Fumeus Sigillorum Custos fuit ex Duchesnio, quem consule.
, .
Sub Carolo VIII.
Guillelmus de Rupeforti ab ann. 1483. ad 12. Augusti 1492. quo obiit 15. Januarii.[] Aliquot mensibus ante obitum Ludovici XI. renuntiatus fuerat Cancellarius
Adamus Fumeus, de quo jam supra, ab obitu Guillelmi de Rupeforti ad annum 1494.
Robertus Briçonnet Archiep. Rem. cui Sigilla jam credita fuerant ann. 1491. Cancellarius fuit a 30. Augusti 1495. ad 3. Junii 1497. quo migravit ex hac vita.
Guido de Rupeforti ad obitum Caroli VII. et
, .
Sub Ludovico XII.
Joannes de Gannay ad annum 1512.
Stephanus Poncher Episc. Aurelianensis Sigillorum Custos ab ann. 1512. ad 1515.
, .
Sub Francisco I.
Antonius de Prato Archiep. Senon. Cardinalis et Cancellarius ab initio regni ad ann. 1535. quo obiit.
Antonius de Burgo ab ann. 1535. ad obitum, qui contigit ann. 1538.
Matthæus de Longuejoue Episc. Suession. Custos Sigilli ann. 1538. ante Cancellariatum G. Poyet, et iterum ann. 1544. post spoliationem Francisci Errault.
Guillelmus Poyet Cancellarius ann. 1538. in carcerem ob iniquas exactiones conjectus est ann. 1541. mulctaque imposita Cancellariatu depulsus ann. 1542.
Franciscus de Montholon Custos Sigillorum a Spoliatione G. Poyet ad 10. Junii 1543. quo ex hoc sæculo migravit.
Franciscus Errault Sigillorum Custos ab obitu decessoris ad ann. 1544. quo spoliatus est hac dignitate.
Franciscus Olivier Cancellarius a 18. April. 1545. ad obitum, qui contigit ann. 1560.
, .
Sub Henrico II.
Franciscus Olivier, de quo jam dictum est.
Johannes Bertrand Archiep. Senon. et Cardinalis, in cujus gratiam ann. 1551. instituta est dignitas Custodis Sigillorum, quæ ad hoc usque tempus non fuerat a Cancellariatu distincta ; licet exercitium fuisset aliquando separatum, ut ex nostra serie satis patet. Recens creatam dignitatem servavit ad annum 1559. quo
, .
Sub Francisco II.
Franciscus Olivier restitutus est in integrum et Sigillis regiis iterum donatus.
, .
Sub Carolo IX.
Michael de l'Hopital Cancellarius et Custos Sigillorum 30. Junii 1560. ad ann. 1568. quo postulanti Regi Sigilla reddidit, reservatis sibi Cancellarii honoribus ad obitum, qui contigit ann. 1573.
Johannes de Morvillier Episc. Aurelian. Custos Sigillorum ann. 1568. ad 1571. cujus initio abdicavit, Rege vix annuente.
Renatus de Birague Italus, Custos Sigillorum primo, deinde Cancellarius post obitum M. de l'Hopital ad annum 1578. Creatus fuerat Cardinalis ann. 1572.
, .
Sub Henrico III.
Philippus Hurault Sigillorum Custos et ann. 1583. post mortem R. de Birague Cancellarius. Sigillis privatus est Augusto mense anni 1588.
Franciscus de Montholon Custos Sigillorum ab ann. 1588. ad 1. Augusti anni 1589. a qua die []
Carolus Borbonius Cardinalis de Vendôme dictus, ut pote Præses Consiliorum regiorum Sigilla retinuit ad mensem Decembrium ejusdem anni.
, .
Sub Henrico IV.
Cardinalis Borbonius ad Decembrium anni 1589. ut mox dictum est, tum rex ipse sigilla tenuit ad Augustum anni 1590. quo
Philippus Hurault in integrum restitutus est ad annum 1599. quo obiit.
Pomponius de Bellievre Cancellarius 2. Aug. 1599. ad 9. Septemb. 1607. Ipso consentiente, novum de quo jam supra sub Henrico II. creatum est Officium Custodis Sigillorum : quo
Nicolaus Brulart de Sillery donatus fuit mense Decemb. 1605. Post obitum Pomponii auctus Cancellariatu ad annum 1616. quo
, .
Sub Lodovico XIII.
Guillelmus du Vair Custos Sigillorum a mense Maio 1616. ad Novembrem ejusd. anni ; deinde a 25. April. 1617. ad 3. Aug. 1621. quo obiit.
Claudius Mangot Custos Sigillorum a 25. Novemb. 1616. ad 24. April. 1617.
Carolus d'Albert Dux de Luynes, ut Præses Consiliorum Sigilla tenuit post mortem G. du Vair ad 15. Decemb. 1621. quo obiit.
Medericus de Vic d'Ermenonville Custos Sigillorum a 24. Decemb. ad obitum, qui contigit 2. Septemb. 1622.
Ludovicus le Fevre de Caumartin Custos Sigillorum a 23. Septemb. 1622. ad 21. Januarii 1623. quo obiit.
Stephanus d'Aligre Custos Sigillorum Januario 1624. Cancellarius post obitum N. Brulart. Spoliatus est Sigillis 1. Junii 1626. quo iisdem donatus est
Michael de Marillac ad 12. Novemb. 1630.
Carolus de l'Aubespine Marchio de Castro-Novo bis habuit Sigilla, primum a 14. Novemb. 1630. ad 25. Febr. 1633. Iterum a 2. Martii 1650. ad 5. April. 1651.
Petrus Seguier Custos Sigillorum ult. Febr. 1633. Cancellarius 19. Decemb. 1635. Sigillis privatus est 1. Martii 1650. Iterum donatus 14. April. 1651. ac denuo spoliatus 7. Septemb. insequentis. Tertio donatus 4. Januarii 1656. ad obitum, qui contigit 24. Januar. 1672.
, .
Sub Ludovico XIV.
Matthæus Molé Præses Senatus Paris. bis Sigilla tenuit. Primum a 3. April. 1651. ad 13. ejusd. mensis. Iterum a 9. Septemb. 1651. ad 1. Januarii 1656. quo obiit.
Stephanus d'Aligre II. hoc nomine Custos Sigillorum mense Aprili 1672. Cancellarius Januario 1674. ad obitum, qui contigit 25. Octob. 1677. Rex ipse post mortem P. Seguier aliquandiu Sigilla penes se habuit.
Michael le Tellier post obitum S. d'Aligre ad 30. Octob. quo ex hac vita migravit ætat. 85.
Ludovicus Boucherat a 1. Novemb. 1685. ad 2. Septemb. 1699. quo obiit ætat. 84.
Ludovicus Phelypeaux de Pontchartrain a 5. Septemb. 1699. ad 2. Julii 1714. [] quo abdicans confugit in otii portum, ut uni necessario tutius vacaret. Obiit 22. Decembris ann. 1727.
Daniel Franciscus Voisin a mense Julio 1714. ad. 2. Februarii 1717. quo obiit.
, .
Sub Ludovico XV.
Henricus Franciscus Daguesseau a 2. Febr. 1717. ad 28. Nov. 1750. quo abdicavit et sigilla reddidit, quæ ipsi ademta mense Januario ann. 1718. et reddita ann. 1720. rursum ablata ann. 1722. iterum restituta fuerant 20. Febr. 1737. Obiit 9. Febr. 1751.
Marcus Renatus le Voyer d'Argenson Sigillis regiis donatus est sub finem Januarii ann. 1718. ad. 8. Junii 1720. quo restituta sunt H. F. Daguesseau Cancellario.
Josephus Johan. Bapt. d'Armenonville Custos Sigillorum renunciatus est 28. Februarii ann. 1722. ad 10. Sept. 1727. Obiit. 27. Nov. 1728.
Germanus Ludovicus Chauvelin, Custos Sigillorum 17. Septembris ann. 1727. ad...
P. Carpentier, 1766.
Christianus-Guillelmus Lamoignon de Blancmesnil Cancellarii dignitate donatus fidei sacramentum præstitit 10. die Dec. ann. 1750.
P. Carpentier, 1766.
Joan.-Bapt. de Machault regni ex ministris unus reique ærariæ primum Præpositus generalis, dehinc rei maritimæ Præfectus, Custos regiorum sigillorum renunciatus, itidem 10. Dec. ann. 1750. sacramentum fidei dixit. Cui ademta fuere sigilla 1. Febr. ann. 1757.
P. Carpentier, 1766.
Ab hac die Rex ipse sigilla tenuit ad 14. Octobris 1761. qua ipsis donatus est sacramentumque solitum præstitit.
P. Carpentier, 1766.
Nicolaus Renatus Berryer, rei maritimæ antea Præpositus. Obiit 15. Aug. ann. 1762.
P. Carpentier, 1766.
Paulus-Spiritus Feydeau de Brou huic suffectus fidem præstitit 1. Octobris sequentis.
P. Carpentier, 1766.
Renatus-Carolus de Maupeou primus parlamenti Expræses sigillis tituloque Vicecancellarii donatus est et sacramentum fecit 9. Oct. ann. 1763.
Cancellariorum Angliæ seriem contexuit Spelmannus in Glossario.
De vadiis Cancellariorum sub tertia Regum stirpe hæc habentur in 1. Regesto Memorial. Cameræ Comput. Paris. fol. 151. :
Nous avons trouvé une cedule, qui estoit escrite de la main feu Maistre Saince de la Charmoye, par laquelle il pria feu Maistre P. de Condé à son vivant puis qu'il fu entré en religion, que il li rescrisist, ou signifiast, quiex gages avoit accoustumé à prendre celuy, qui porte le grant Seau du Roy. Et ledit Frere li recrisist de sa main propre en ladite cedule, que du temps Mons. S. Loys Maistre Philippes d'Antongny portoit son grand Seau, et prenoit pour soy et ses chevaux et vallez à cheval 7. s. Par. par jour, pour avaine et pour toutes autres choses, et excepté son clerc et son vallet, qui le servoit en sa chambre, qui menjoient à court, et estoient doublez leurs gages és 4. festes annuex en l'an, et quant li Roy prenoit gistes. Item il avoit ses mantiax, si comme les autres clercs du Roy, et livrée de Chandoille tant, comme il en convenoit pour sa Chambre et pour les Notaires à escrire ; et quand li Rois voloit, il li donnoit palefroy pour soy, et cheval pour son clerc, et sommier pour le Registre ; et dit que depuis le temps Mons. S. Loys ceux qui ont porté le Seau du Roy se sont en ce cas portez en moult de manieres, si comme il ont voulu, et l'en leur a souffert. Item il dit en ladite Cedule, que des lettres[] qui doivent 60. sols de Seau, le saeleur prenoit dix sols pour soy, et sa porcion de la comune Chancellerie, si comme les autres clercs du Roy. Et quant il estoit en Abbeyes, ou en lieu où il ne dependoit riens pour chevaus, ce luy estoit rabatu de ses gages.
His addere lubet quæ habentur in Reg. Noster fol. 416 :
Li Chanceliers souloit prendre à Court 7. s. 6. den. par jour, et livroison de Court, et à Paris en Parlement 20. s. par jour, avec les droiz de la Chancellerie ; et il prent orendroit pour tout 2000. ll. Par. de gages par an, et un des Notaires souloit rendre les Lettres à l'Audience sens autres gages : et cil qui orendroit les rent, prent 200. ll. Par. de gages par an, sens cinq sols Tour. de gages par jour, qu'il prent pour la Cartalerie de Montolif en Carcassonnois, qu'il fait deservir par autruy. Et soit memoire de savoir, qui reçoit l'émolument du Registre des Lettres de la Chancellerie, qui doit valoir au Roy grant çhose.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Simili modo Salaria Cancellarii Dalphinatus indicat Humbertus II. Ordinatione anni 1340. ubi de variis officiis Domus Dalphinalis, ex Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 397 :
Item, inquit, pro sigillatione literarum justitiæ et gratiæ, et aliis ad officium Cancellarii pertinentibus, unum Cancellarium ordinamus ad salarium ducentorum florenorum per annum, computatis inter eos viginti florenis auri pro salario unius notarii, quinque florenis pro salario unius scutiferi, tribus florenis pro salario unius sommelerii, duobus florenis pro duobus valletis peditibus per annum. Item, habeat unum equum pro se, unum equum pro notario, alium equum pro scutifero, et alium pro sommelerio, et percipiat die qualibet pro gagiis cujuslibet ipsorum equorum unum grossum.
Subsequitur accurata variorum Cancellarii munium descriptio, quam Lector, si opus est, potest ibidem consulere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cancellaris, pro Cancellarius, in Diplom. Henrici IV. Imper. ann. 1073. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 2. pag. 178 :
Signum D. Henrici IV. Regis illustrissimi et invictissimi, et Adelgero Cancellaris, vice Sigfridi Archicancellaris.
Cancellariorum munus etiam Ecclesiasticum fuit, ut ex Anastasio colligitur in Vita S. Joannis Eleemosynar. cap. 1. num. 6. cap. 2. num. 7. cap. 8. num. 46. in VI. Synodo Act. 8. et 9. fit mentio Stephani et Dionysii Diaconorum et Cancellariorum.
Cancellarii Ecclesiæ Romanæ quanta fuerit in Romana Curia auctoritas, docet S. Bernardus Epist. 313 :
Siquidem cum nullum ferme fiat in orbe bonum, quod per manus quodammodo Romani Cancellarii transire non habeat, ut vix vel bonum judicetur, quod ejus prius non fuerit examinatum judicio, moderatum consilio, studio roboratum, et confirmatum adjutorio, etc.
P. Carpentier, 1766.
Prima, quæ occurrit Auctoribus novi Tract. de re diplom. tom. 5. pag. 193. hujus officii dignitatisque mentio, legitur in Bulla Formosi PP. ann. 896. Vide Marinium in Pap. Dipl. pag. 213. not. 9.
Vicecancellarius Ecclesiæ Romanæ. Vide Bibliothecarius, et Waddingum ann. 1303. n. 6. 7.
Cancellarius, in Ecclesiis Cathedralibus, dignitas, cujus munus sic describitur in Statutis Leichefeldensis Ecclesiæ in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 24 :
Officium Cancellarii est, sive residens sive non extiterit, lectiones legendas in Ecclesia[] per se, vel per suum Vicarium auscultare, male legentes emendare, scholas conferre, sigilla ad causas et negotia conferre, literas Capituli facere et consignare, libros servare, quotiescumque voluerit prædicationes in Ecclesia vel extra Ecclesiam prædicare, et cui voluerit prædicationis officium assignare, etc.
Adde Statuta Ecclesiæ Londinensis, ibidem pag. 339. Minor fuit Cancellarii dignitas in Hispania, uti constat ex Concilio Mexicano anni 1585. § xvii. ubi hæc leguntur :
Officium insuper (creamus) Cancellarii sive notarii ecclesiæ et Capituli, qui quoscumque contractus inter Ecclesiam, Episcopum et Capitulum et quoscumque alios, in protocollo et notis suis recipere, actus capitulares scribere, donationes, possessiones, census, feudos, precaria, per eosdem Episcopum et Capitulum et Ecclesiam, vel eisdem factas, vel in posterum faciendas, annotet et scribat, et instrumenta custodiat ; partes reddituum beneficiatis distribuat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cancellarii Monasteriorum etiam memorantur in Annalibus Benedict. tom. 2. pag. 627. Spicil. Acheriano tom. 6. pag. 511. et Chronico Mellic. pag. 804. col. 2. ubi Cancellarius Patrum appellatur :
Per Patres Congregationis idoneus aliquis, fidus, integer ac peritus ex Congregatione eligatur, ac Cancellarius Patrum vocetur, habeatque curam registrandi acta, instrumenta... necnon scribendi ac respondendi quibus opus fuerit.
P. Carpentier, 1766.
Cancellarius abbatis S. Dionysii eadem, qua regius, utebatur formula. Charta Suger. abb. ann. 1125. in Chartul. S. Dion. pag. 151. col. 1 :
Ego Gregorius domni Suggerii abbatis Cancellarius relegi et subscripsi.
P. Carpentier, 1766.
Cancellarii in toto comitatu Sedunensi appellantur Notarii in Charta ann. 1365. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 435 :
Ab antiquo fuerint et sint (episcopi Sedunenses) in usu et pacifica possessione ponendi, instituendi et ordinandi Cancellarios, qui per totam civitatem et diœcesim. Sedunensem facultatem, potestatem et authoritatem habeant dictandi, conficiendi quoslibet contractus perpetuos seu temporales super emtionibus, venditionibus, locationibus, donationibus, etc.
Infra Notarii dicuntur.
Cancellarii Academiarum dicti, qui iis quodammodo præsunt, penes quos totius rei literariæ regimen, ac moderatio est, qui, si res postulat, in societatem professionis suæ idoneos Magistros advocant, castigant, si quid in doctore collega sit dignum pœna aut reprehensione, et meliores subrogant, cathedrisque præficiunt, Baccalaureos ad Doctoralem apicem promovent, novas leges condunt, veteres abrogant, scholarum disciplinam reformant, etc. Quæ quidem dignitas semper alicui illustri personæ a Pontificibus demandata est, interdum ipsis Episcopis. Vide Gretzerum lib. 1. Observat. ad Philippum Eystetensem cap. 21. Hemeræum de Academ. Parisiensi cap. 7. et seqq. Cruceum in Episcopis Cadurcens. num. 227. 228. 229. etc. Stephanum Paschasium in Disquisit. Francicis lib. 9. cap. 21. Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. part. 3. cap. 21. § 83. Andream Mendo de Jure Academico lib. 1. art. 168. sqq. etc.
Cancellarius Communiæ, Cui suberat Scriptor, in Charta Communiæ Meldensis ann. 1179. idem qui hodie le Greffier de la Ville.
P. Carpentier, 1766.
Correct. stat. Cadubr. cap. 8 :
Et si quid per dom. vicarium, aut dominos [] sindicos proponendum fuerit in dicto consilio, prius scribatur proposita per Cancellarium in libro Cancellariæ.
Occurrit præterea in Stat. crimin. Saonæ cap. 39. pag. 81. et in Stat. crimin. Riper. cap. 6. fol 6.
P. Carpentier, 1766.
Cancellarius Nundinarum Campaniæ, qui et earumdem Custos nuncupabantur, ex militari et nobilium ordine, ut plurimum, electus, mercatorum, qui ad has nundinas confluebant lites et controversias dirimebat. Memor. C. Cam. Comput. Paris. fol. 74. r°. :
Dominus Johannes de Vitriaco Cancellarius nundinarum Campaniæ institutus per litteras regis datas apud Moncellum xxvij. Martii 1349.
Memor. F. ejusd. Cam. fol. 19. v° :
Magister Symon de Bourmont... institutus custos et Cancellarius nundinarum Trecensium per litteras regis datas xv. Oct. 1395.
Vide in Custos 4.
Subcancellarius, in Subscriptione Chartæ Lotharii Imp. apud Ughell. tom. 2. pag. 251 :
Dra : ius Subcancellarius atque Notarius ad vicem Egilmani recognovi et subscripsi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cancellarius Inferior, in Gestis Trevir. Archiepiscoporum, apud Marten. tom. 4. Collect. Ampliss. col. 395.
Cancellaria, apud Anglos dicitur summum Angliæ tribunal, si universalem illum Conventum excipias, quem Parlamentum dicunt : in quo Cancellarius singulis, qui rigore juris communis se læsos queruntur, ex regula æquitatis subvenit. Ita Cowellus.
Nos vero Cancellariam appellamus locum in Palatio, in quo Regia ac publica instrumenta olim asservabantur, (nam hodie vix ejusce appellationis hac notione superest vestigium) de qua quidem intelligendum est Edictum in Carisiaco ann. 861 :
Propterea necessarium diximus, ut commendationem nostram ex hoc scribere rogaremus, quæ ex more in nostro Palatio apud Cancellariam retineatur, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cancellariam, Gall. Chancelerie, hodie dicimus Prætorium Cancellarii, vel locum, ubi diplomata regia seu litteræ, quæ sigillo regio communiri debent, obsignantur, hacque notione legitur non semel vox Cancellaria ab annis saltem trecentis et amplius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cancellariatus, Officium seu dignitas Cancellarii. Passim occurrit postremis sæculis.