« »
 
[]« Arco » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 372b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARCO
ARCO, Equestris sellæ arcus, Gall. Arçon. Vide Arctio. Charta ann. 1301. in Reg. 38. Chartoph. reg. ch. 71 :
Cum dilectus Adam de Vallemondensi, fructuarius noster, teneret a nobis in feodum res subscriptas, solvendo exinde quolibet anno nobis duos Arcones ad sellam vacuos, unum videlicet armis nostris Franciæ communibus, et alium armis Clodovei regis prædecessoris nostri depictos.
Alia ergo erant Franciæ insignia, quibus sub Philippo Pulcro uti solebant reges Francorum, ab iis quibus usus fuisse Clodoveus putabatur ; quod notandum omnino est. Vide Arma 3.