« »
 
AREA 1, AREA, AREA 2, AREA 4, AREA 5.
[]« 1 area » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 375b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AREA1
1. AREA, Arealis, etc. Gloss. Græc. Lat. σχολάζων τόπος, Area, ager, aut locus qui nec colitur nec aratur. Chronic. Laurisham. :
Duas huobas cum Area in Winenheim sitas, multa pecunia ab hæredibus comparatas.
Tradit. Fuldens. lib. 1. trad. 81 :
Unam Aream habentem in longit. virgas 24. etc. cum omni ædificio.
Lib. 3. trad. 34 :
Tres Areas cum totidem domibus.
Trad. 43 :
Area, in qua Ecclesia stat... 25. jugera Arearum, pratorum vero 10.
Miracula S. Ludgeri Episc. Mimigardensis :
Aream quandam comparavit, et Ecclesiæ a S. Ludgero construendæ assignavit.
Chartularium Capituli Ambian. de Juribus Canonicorum in villa de Camons :
In eadem villa sunt sexaginta et una Area. De singulis Areis in Nativitate Domini persolvuntur decem denarii, Canonicis septem, et tres duobus Majoribus. Areæ autem non excedere[] debent mensuram viginti quinque virgarum.
Adde Vitam B. Mariani Abbat. Ratispon. n. 16. Relationem Adelberti Abbatis Heindenheimensis pag. 352. 356. Probationes Historiæ Brecensis pag. 5. Castrivillanæ pag. 5. etc. Vide Forcellin. Lexic. et Marin. in Pap. Diplom. num. 123. not. 2. pag. 365.
[]« Area » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 375c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AREA2
AREA, Modus agri. Vide supra Arca 8. Charta officialis Ambian. ann. 1272. in Lib. nig. 2. eccl. S. Vulfr. Abbavil. fol. 51. v° :
Quinque solidi et sex denarii censuales... supra quodam quarterio terræ vel circiter tres Areas continentis.
Alia ann. 1340. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 144. col. 1 :
Castrum nostrum Saynense, cum suis... pertinentiis, excepta duntaxat Area, quæ vulgariter pomerium dicitur.
Arée, nostris olim, pro Aire, Area ubi frumentum excutitur. Lit. remiss. ann. 1394. in Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 113 :
Lequel Pierre avoit perdu deux solz ou environ en une Arée ou place, où l'en bat le blé.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Area Dominica, in Charta Petri Abbatis de Talmundo ann. 1366 :
Item tradimus et assignamus (Aquario) quatuordecim sextaria frumenti annui et perpetui redditus, quæ habere consuevimus in Area Dominica de Olona ad antiquam et veterem mensuram.
De Area in Aream, Voces Fori Aragon. quarum vis ita exponitur in Observantiis Regni Aragon. lib. 6. tit. de generalib. privileg. § 35 :
In Aragonia, in omnibus villis contiguis, habentibus terminos, possunt alteri in altero termino de Area ad Aream pascere bestias, et alios greges, excepto in loco, qui dicitur Ballaar, in quo etiam possunt pascere, quando illi de villa, cujus est, pascuntur.
Mox § seq. :
Quod dicitur de Area ad Aream, intellexerunt quidam, ut etiam Aream primam possent transcendere, villam totam et ex alia parte villæ pascere, quod non est verum, nec usitatur, quia alia pars villæ remanet hominibus villæ contiguæ ex alia parte ; et intelligitur de Area ad Aream, de sole ad solem : nam de nocte non possunt, ut prædicitur, quin fiat decollatio, imo debent redire sua ganata ad Aream villæ, vel prope qualibet die, si volunt facere nocte sequenti, etc.
Vide titul. de Pascuis § 2. 4. 8.
L. Henschel, 1840–1850.
Area Molendini, passim in Polyptycho Irminonis ; locos vide in Indice gener. doctiss. editoris.
Areæ Salinarum et Piscationum, in Vita S. Landberti Episcopi Lugdun. n. 3. Testamentum Widradi Abbat. Flavin. :
Et colonica in pago Amavorum Fraxino, et Areas in Salinis... similiter et Areas in Augustodunum civitate.
Frotharius Epist. 27 :
Contigit in nostra provincia præsenti anno sal fore carissimum, eo quod propter pluvias in Areis Maritimis, ubi fieri solebat, non potuisset perfici.
Charta vetus apud Beslium in Comitib. Pictav. :
Ebolus Comes concessit Monachis S. Cypriani aliquid ex beneficio in re S. Nazarii, una cum Area ad salinas faciendas.
Charta Abbatis Constantini ann. 970. ex Tabulario S. Maxentii :
Cessimus quinquaginta Areas in pago Aunisio in salina de Baden.
Charta ann. 1366. Petri Abb. S. Crucis de Talmundo :
Item tradimus et assignamus (Aquario) centum octuaginta Areas salinarum cum pertinentiis suis, quas habemus in maresiis de Campo clauso in parochia Olonæ.
Hinc patet, Aream salinarum sumi pro certa paludosæ terræ mensura ubi sal conficitur.
Aire de marais salant
, in Consuetud. Pictavensi art. 190. Sanctonensi art. 129.
Aires où se font les lins
, [] in Claromont. art. 240. Vide Cujac. lib. 9. Observat. cap. 8.
Areæ et Ariæ Vineæ, passim in Tabulario Prioratus de Paredo.
P. Carpentier, 1766.
Area Nemoris, Plantarium, seminarium, ut videtur. Charta admortisat. ann. 1412. in Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 430 :
Item sur une Aire de bois... contenant environ demi arpent, etc.
P. Carpentier, 1766.
Area Nundinarum, Locus, ubi apothecæ seu officinæ exstruuntur ad exponendas res venales. Chartul. eccl. colleg. de Leproso in Biturig. :
Primus articulus est super his, quæ petimus pro nobis et ecclesia nostra, scilicet quod stalla seu logiæ Arrarum (l. Arearum) nundinarum festi capitis de Leproso, quorum emolumenta communia sunt inter dominum, et priorem, et capitulum, consueverunt tradi per servientes domini, et priori et capitulo communiter tradentur sine fraude.
Nisi ibi legendum sit Arca. Vide supra in hac voce num. 9.
P. Carpentier, 1766.
Area, Domus areæ seu in area exstructa. Glossæ Cæsarii Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 671. col. 1 :
Qui mansi appellantur ibidem, sed non sunt veraciter mansi : feoda enim sunt, quæ aliis in locis appellantur vulgo leyn : quæ videlicet leyn habent singulas areas. Aream appellamus Hovestat.
Vide Hovastat in Huba.
P. Carpentier, 1766.
Areale, Modus agri, seu Locus vacuus et pascuus. Charta ann. 1461 :
Poterunt ipsi habitatores (Castri novi) et licitum est eis pascere animalia sua in dicta pradaria seu prato domini, et in Arealibus suis. Areaus,
in Charta Phil. V. ann. 1317. ex Cam. Comput. Paris. :
Six muis et dix sestiers de froment, que les coustumiers de la forest doivent chascun an, pour reson de leur usaige aus Areaus et au bois mort.
Sed legendum forte Arcaus, vulgo Harts. Vide supra Arces.
Areola, Arealis, Arialis, Ejusdem notionis qua Area, locus et ager incultus, vacuus. Tradit. Fuld. lib. 1. tradit. 3. 20 :
Motales, id est, jugeres, et unam Arialem.
Trad. 10 :
Totum et integrum ; id est, Arialis, domibus, ædificiis, terris, silvis, etc.
Alibi :
Donamus unam Arialem cum sua structura et ad illa pertinentem hobam.
Rursum alibi :
Unam hobam, et ad eam pertinentem Arialem cum integra ædificii structura.
Occurrit præterea in Tradit. Fuld. pag. 467. a. 469. a Dimidia Areola legalis, lib. 3. tradit. 103. Vide Hovastat, in Huba.
Arealis, in iisdem Tradit. Fuld. pag. 474.
Arialis, in Testamento Joannis Episcopi Ticinensis ann. 922. apud Ughellum in Episcopis Veronensibus :
Cum eo Ariale molendini exinde simul pertinente.
Areola. Breviloq. Areola, parva Area, vel viridarium, vel hortulus, ubi nutriuntur arbores bonæ et herbæ virtuosæ.
Aira, Area. Gallis Aire. Tabular. S. Amantii Inculism. :
Ortos et Airas, atque maisnamenta.
Et alibi :
Et terram, quæ est deforis ad Airas ad ortos et viridaria.
Vetus Poëta MS. :
Nés fu de Mazovie, et nourri de vostre Aire.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1310. ex Tabul. Corb. :
Desoresnavant à toujours lidit religieus se souffreront de clore et de bailier à prez, à Aires ou à autre waingnage plus que clos et baillié en ont.
Locus scilicet ad hortum aptus, vulgo Jardinage.
Ayrale, Airalus, Area, seu locus ædificio aptus, quasi Areale, mansura, Gall. Masure. Tabularium Abbatiæ Conchensis[] in Ruthenis ch. 91 :
Dedit Eustorgio Airalum juxta mansionem Girberti de Arolas.
Ch. 118 :
Et istam Ecclesiam, et Airalos, et vinataria, etc.
Libertates MSS. Salvæ terræ in Ruthenis ann. 1284 :
Præterea in domo qualibet, seu Airali dictæ villæ, longa de 10. canis, et lata de 4. ad mensuram Figiaci, debemus annuatim percipere in festo S. Andreæ Apost. 6. denarios censuales.
Charta Philippi Regis Franc. ann. 1312. pro pariagio castri de Venescio in Occitania ex 48. Regesto ejusdem Regis in Tabulario Regio n. 29 :
Item offerunt medietatem omnium Ayralium deinceps ædificandorum in castro de Venescio... seu eorum terminalibus, etc.
Infra :
Ita tamen, quod si dicta Ayralia ædificanda post ædificia prædicta ratione vetustatis, antiquitatisve, seu alias destruerentur, seu delerentur, quod dominus Rex ipsa Ayralia infra annum pro parte ipsum contingente haberet, etc.
[]« 2 area » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 376b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AREA3
2. AREA, Cœmeterium. Acta Proconsularia in causa Felicis Episcopi, apud Baron. ann. 314. n. 24 :
Tollat de vestris aliquis in Area, ubi orationes facitis, etc.
Gesta purgationis Cæciliani :
Cives in Area martyrum fuerunt inclusi.
Tertullianus ad Scapulam cap. 3 :
Areæ non sint sub Hilariano nostro Præside, cum de Areis sepulturarum nostrarum acclamassent, Areæ ipsorum non fuerunt, messes enim suas non egerunt,
id est, cœmeteria. Pontius Diaconus in Actis martyrii S. Cypriani :
Sepultus est in Area Candidi Procuratoris.
Samson Abbas S. Zoili in Præfat. lib. 6. Apologetici :
Corpora ut fuerant sub Areis Dei posita, e suis loculis vespillo traxit.
Area. Annales Colmarienses ann. 1288 :
Dedicata fuit in Wissemburg Area Fratrum Prædicatorum.
Ann. 1289 :
In festo Catharinæ primam Missam in Area propria decantaverunt
iidem. An Area ibi sumitur pro Ecclesia ut vox cœmeterium interdum usurpatur ?
[]« 4 area » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 376b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AREA4
4. AREA, Accipitrum nidus, Gall. Aire. Fridericus II. lib. 2. de Venat. cap. 3 :
Aves rapaces pullos suos a se abjiciunt,... et ideo raro possunt se invenire, nisi ad certum locum, exspectant se invicem aliquando prope nidum suum consuetum, qui a quibusdam Area dicitur.
Tabul. Savignerii :
Henricus Dei gratia dominus Filgeriarum concessi Monachis SS. Trinit. de Savignerio forestam de Marchis cum omnibus pertinentiis excepta Area accipitrum.
P. Carpentier, 1766.
Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 10. v° :
In quibus (nemoribus) homines saltus habent usum, exceptis locis in quibus sunt les Aires austruum.
Charta ann. 1308. in Reg. 40. Chartoph. reg. ch. 137 :
Quod si contingeret reperiri in dictis nemoribus nidos seu Ayres avium de rapina, quod illi nidi et Ayres, et aves pertineant... ad dominum dicti castri.
[]« 5 area » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 376b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AREA5
5. AREA, Lectus morientium monachorum. Robert. mon. S. Mariani in Chron. MS. ubi de Milone abb. qui obiit ann. 1203 :
Nocte sequenti lectulum de stramine et cinere, quem dicunt Aream, jubet sterni, et in eo, ut moris est, se deponi.