« »
 
[]« Armigerium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 394c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARMIGERIUM
ARMIGERIUM, idem, opinor, quod Scutagium, seu servitium militare, vel potius præstatio, quæ fit a militibus ratione feodi militaris. Ut enim Scutiferi pro Armigeri, ita Armigerium loco Scutagium dici facile potest. Charta Garcendis Comitissæ pro Basilica de Tomeriis apud Stephanotium in Antiquit. Occitan. MSS. :
Dono similiter Ecclesiam S. Petri de Fideris cum omni suo Ecclesiastico, cum decimis, primitiis et oblationibus, Armigeriis et rebus aliis, quas prædicta Ecclesia possidere videtur.
Vide Scutagium.
P. Carpentier, 1766.
◊ Haud scio an non rectius intelligeretur de oblationibus armorum in nobilium funeribus offerri solitorum. Vide supra Armatus equus.