« Artocreas » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 414a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARTOCREAS
ARTOCREAS, et Artocrea. Papiæ,
Panis carnem continens; vulgo tortella, inquit Joannes de Janua. Gloss. MS. Montis S. Eligii Atrebat. :
Artocrea. Quilibet cibus artificiose compositus... ex pane et pasta cum carne... vulgo tortella.Est præterea portio, ut vocant, Monachica,
quæ jure antiquo continere debebat quinque ova et caseum, ut est in Chronico Trudonensi lib. 13. pag. 508. tom. 2. Spicil. Acher. Charta Eberhardi pro Monasterio sancti Petri de Silva nigra, inter Vendemias Literarias Frederici Schannat, pag. 164 :
Ad tertiam vero positionem habere debebunt placentas, hoc est, fladones, qualiscumque occurrerit dies : si autem feria sexta non fuerit inordinata causa impediminis (quia in ipsa die abstinendum ab adipe) Artocreæ aut fladones in usus comedentium dentur honeste et abundanter.Ubi Artocreæ et fladones ejusdem videntur notionis. Vide Flantones. Chartularium S. Vincentii Cenomanensis fol. 1. et seq. :
Hæc sunt Caritates Artocrearum in Natali Domini, in festo S. Vincentii et in Pascha quas debemus, Cantori 1. Hugoni de Rivelon apud Ardentes 1. etc.Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351. ex libro viridi fol. 35 :
Tenetur dare dictus Abbas pro Artocreis sive pastillis faciendis pastam necessariam de frumento, etc.