« »
 
AUCTORAMENTUM 1, AUCTORAMENTUM 2, AUCTORAMENTUM 3.
[]« 1 auctoramentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 466c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUCTORAMENTUM1
1. AUCTORAMENTUM, αὐθεντιϰόν, in Glossis, consensus Domini, vel uxoris, aut liberorum in venditionibus. Tabular. Vindocinense Charta 283. quæ est Burchardi III. Comitis Vindocinensis ann. 1075 :
Quas (nundinas) Guido Comes ejus prædecessor auctorizaverat. Radulfus quoque Vicecomes, ad quem maxime hæc licentia pertinebat, acceptis 60. sol. perpetuo eas fieri et haberi concessit, qua de re propria manu posuit jam dictus Comes Auctoramentum super altare.
Charta 290 :
Data Agneti uxori uncia auri pro Auctoramento.
Charta 324 :
Uxor ejus Helvisa habuit 4. sol. pro Auctoramento, eo quod terra eadem de ipsiusmet videretur esse patrimonio, ann. 1079.
Vide in voce Casamentum, et Auctorizare.
[]« 2 auctoramentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 466c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUCTORAMENTUM2
2. AUCTORAMENTUM, Auctoritas, Ernaldus in Vita S. Bernardi lib. 2. cap. 7 :
Et prius instructo Petro et multarum promissionum Auctoramentis accenso, de causæ suæ rationibus eloqui jubet.
[]« 3 auctoramentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 466c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUCTORAMENTUM3
3. AUCTORAMENTUM, ὀψώνιον, in Glossis Lat. Græc. Quod obsonium scilicet percipit, qui se suamque alicui vendit operam, ut erant gladiatores, quorum merces auctoramenti vocabulo solebat designari. Vide Lipsium Saturnal. 5. et Diarium Trevoltianum mensis Maii ann. 1715. pag. 750. Hanc, si bene conjecto, gladiatorum aliorumve servorum mercedem indicare voluit Glossator Isidorianus, cum dixit licet inepte prorsus : Auctoramentum, ipsa res vocatur venditionis.