« 1 avis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 480b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AVIS
1. AVIS, Instrumentum seu vas aptum portando mortario,
structoribus nostris etiamnum Oiseau. Chron. Virdunense Hugonis
Abbatis Flaviniac. part. 2. cap. 7 :
Fecit et hinc simile opus in turrium exstructione : cum enim jam in altum structura porrigeretur, et instrumentum illud, quod Avis nomine, subvectione cœmenti aptatum perpauci essent qui ferrent,... ut sumeret illud instrumentum, et cœmentum collo, ut moris est, subveheret, ammonuit.
Aves Francæ, nostris Oiseaux francs, quorum scilicet est usus in venatione. Aresta O.
SS. ann. 1292. in Regesto Parlamenti B. fol. 95 :
Super petitione, quam Abbas et conventus S. Wilmari in Bosco ediderat contra Comitem Boloniæ super proprietate capiendi Francas Aves in terra Ecclesiæ, etc.
Aves Nobiles dicuntur in alia apud V. C. Dion. Salvagnium Boissium lib. de Placito Dominico
pag. 62.
P. , 1766.
Avis Nobilis, Eadem quæ mox Gentilis. Libert. Bellivisus concessæ a
Joan. dalph. Vienn. ann. 1313. in Reg. 152. Chartoph. reg. ch. 307 : Item retinemus nobis.... omnes nidos Avium nobilium.
Avis S. Martini, Cornix, sic dicta quod circa festum S. Martini hiemalis videri
demum incipiat. Petrus Blesensis Epist. 65 :
Si a sinistra in dexteram Avis S. Martini volaverit.Le Roman du Renard MS. :
Vide Venta. Alias Normannis nostris Avis S. Martini appellatur vulgo Alcyon, avis in mari notissima, quam alii Drappier, et Martinet pescheur vocant. Vide Robertum Constantin. in Supplem. Linguæ Lat. verbo Alcion.La riens qui plus le desconforte,Ce fut quant il vint à la porte,Entre un frasne et un sapin,A veu l'Oisel saint Martin,Assés hucha, à destre, à destre,Mais li Oisiaus vint à senestre.
P. , 1766.
Avis Gentilis, Eadem quæ Franca, Nobilis, cujus scilicet
est usus in venatione. Charta ann. 1341. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 580 : Cum venationibus leporum et cuniculorum, et non aliorum animalium grossorum, nec Avium gentilium.
P. , 1766.
Avis Mutata, Quæ mutam evasit, pennas nempe mutavit, Gall. Qui a passé la mue.
Stat. crimin. Cumanæ cap. 144. ex Cod. reg. 4622 : Si aliquis homo.... capere vel habere reperiretur Aves mutatas de buscho, videlicet astarem, vel falconem, vel terziolum, vel sparaverium, etc.Vide Muta 3.
P. , 1766.
Avis Venalis, Venatica. Charta ann. 1464. inter Probat. Histor. Autiss. pag. 172. col. 1 :
Deferendo supra pugnum suum accipitrem, sive Avem venalem.