« »
 
[]« Aysina » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 504a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AYSINA
AYSINA, Supellex quævis, Gall. Meubles ; præsertim vero apud Massilienses Aysines sunt utensilia quælibet ad cellam vinariam pertinentia, ut dolia, cupæ, ceteraque vasa vinaria. Vox, ut puto, ducta a Gallico Aises, facultates, commoditates. Statuta Forojul. MSS. ann. 1235. ex Rotulo Archivi S. Victoris Massil. :
Non intelligimus vasa vinaria, neque archas, neque Aysina.
Charta anni 1312. ex eodem Archivo :
Extra Monasterium vero in Prioratibus, sive eorum grangiis, seu Aysinis.
Hic ipsa cella vinaria videtur intelligenda. Statuta Ecclesiæ Cadurc. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 729 :
Quia quidam Clerici Ecclesias sic exponunt suppellectilibus et Aysinis propriis et etiam alienis... ne hujusmodi supellectilia et Aysinæ in Ecclesiis admittantur.
Ibid. col. 1043 :
Res mobiles aut Aysinas, etc.
Donatio ann. 1317. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 167 :
Item fuit actum... quod ipse D. Dalphinus teneatur et debeat emere froyre et Aysinas domorum et fortalitiorum locorum prædictorum, quod et quæ nunc sunt in ipsis domibus et fortalitiis, seu essent tempore mortis dicti Raymundi, ad cognitionem i. e. æstimationem : qua cognitione facta et soluto ipsius froyre, seu ipsarum Aysinarum pretio, nihilominus idem D. Raymundus quantum fuerit in humanis ipsorum omnium usumfructum habeat, sicut habet nunc, etc.
Vide Aisantia.
P. Carpentier, 1766.
Vas omne ; idem etiam quod supra Aysamentum. Terrear. Apchonii MS. :
Cum eorum juribus, servitutibus, passagiis, Aysinis, appendentiis et dependentiis, etc.
Stat. ann. 1352. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 152. col. 2 :
Cum lavabitur tabula pissium, quod in uno grasali vel broco, vel alia Aysina recipietur aqua illa, sub pœna decem sol. Turon.
Vide supra Aisamenta.