« »
 
[]« 3 baccalarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 511a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BACCALARII3
3. BACCALARII, seu Baccalaurei in Academiis, apud Nicolaum de Clemengis lib. de Studio Theolog. et aliis, qui Bachellarii, Nic. Trivetto in Chr. ann. 1282. Bachalarii Walsinghamo pag. 51. et Bacularii, pag. 309. qui in eo gradu sunt, ut ad Doctoratum aspirare possint, quemadmodum Baccalarii Militares adolescentes, qui ad Banneretorum gradum perinde aspirant. Nam inde Baccalaureos Academicos dictos fere constat. Sacra autem theologiæ Parisiensis Facultas, ut observat alicubi Filesacus, in quatuor velut ordines distributa est, Magistrorum, Licentiatorum, Baccalariorum Formatorum, et Baccalariorum Cursorum. Magistri iidem sunt, qui Doctoris lauream consecuti sunt : de Licentiatis dicetur suo loco, Baccalaurei Formati dicuntur illi qui expleto Theologiæ cursu possunt ad superiores gradus provehi, atque inde alio nomine vocantur Dispositi, Baccalarii denique Cursores, sunt theologiæ Candidati primi generis, qui ad Cursum Theologicum explicandum admittuntur, Bibliorum nempe, postea libri Sententiarum [] Petri Lombardi : unde nata illa distinctio apud majores, Baccalariorum, ut alii Biblici, alii Sententiarii nuncupentur. Vetus Statutum Academiæ Parisiensis :
Quilibet Cursor (Baccalarius) in Theologia inter primum Cursum et Sententias tenebitur respondere in Theologia, ad minus semel de Disputatione Tentativa sub Magistro.
Alio loco :
Nisi talis volens admitti, tempus suum probaverit per schedulas Sententiariorum, ac etiam Bibliorum, etc.
Vide Hist. Academiæ Paris. tom. 4. pag. 391. et Lambecium lib. 2. Comment. de Bibl. Cæsar. pag. 128. 129. 131. 134. Baccalariatus vero, vel Doctoratus, in Academiis Anglicis gradus non obtinent, ut observat Jo. Fortescutus de Laudib. Legum Angliæ cap. 50.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Baccellarius, Eadem notione. Vita S. Thomæ Aquinatis tom. 1. Martii pag. 663 :
Ut Parisiensi Studio de sufficienti Bacellario provideret.
Bachalariare, Bachalarii gradum impertiri, in Bulla Joannis XXII. PP. pro Academia Cadurcensi ann. 1332. apud Guill. de la Croix, in Hist. Episcop. Cadurc. n. 231. in Statutis Academiæ Viennensis Austriæ in Facultate Artium tit. 9. 10. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bacchalariatus, Dignitas Baccalarii, in Compendio jurium et consuetudinum Universitatis Paris. fol. 8. per Rob. Goulet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bacchalariatus, Gradus inferior in Choro Canonicorum. Archivum Ecclesiæ Macloviensis :
Anno 1424. die 5. Maii. De cætero nullus recipiatur ad capellaniam, Bacchalariatum, etc. nisi sciat cantare.
Jam vero unde Baccalariorum cum Militarium, tum Academicorum orta vox, non una est doctiorum sententia. Cujacius ad lib. 2. de Feud. tit. 17. a Buccellariis veterum, de quibus mox agemus, appellatos putat. Baccalarios Academicos a Bacca laurea dictos contendit Alciatus ad lib. 57. de verbor. significat. Rhenanus a Bacillis, quibus donantur, dum Baccalariatus gradum consequuntur. Nec abludit Wasius, qui perinde Baccalarios militares a baculo vocatos opinatur, quod, ut ait, juvenes Milites postquam in equestribus decursionibus hastas fregissent, linea tantum armati, non gladiis, sed sudibus baculisque sese mutuo non surdis ictibus in torneamentis robustissime batuerent. Verum nobiles viros vel adolescentes baculis in arena decertasse nemo, opinor, nisi harum rerum prorsus ignarus, fatebitur : unde miror, virum eruditum huic sententiæ subscripsisse lib. 2. de Comitib. Provincial. cap. 8. Neque forte eorum, qui a Baculis, quibus investiebantur feudatarii, probabilior fuerit opinio, aut Gregorii Tolosani in Syntag. et Antonii Gosselini in Hist. veterum Gallor. cap. 62. qui a vassis deducunt, ut Baccellarii dicti sint, quasi Vassallarii, id est, minores Vassi.
Loiseus lib. de Ordinib. cap. 6. n. 49. et 50 : Baccellarios a vocibus Gallicis, bas eschelon appellatos scripsit, quod Militaris ejusmodi ordo infimus esset.
Tametsi etymon hujusmodi neminem probaturum certo sciam : fatendum tamen hactenus fere receptam fuisse Claudii Falceti, viri in Antiquitatibus nostris versatissimi, sententiam, Baccellarios nempe, seu les Bacheliers, appellatos quasi bas chevaliers, quod Militibus Banneretis dignitate inferiores essent, iisque prærogativam ultro cederent, adeo ut in consessibus publicis, [] vel etiam in conviviorum accubitis post eos sederent. Nam Baccalariis cum Banneretis sedere jus erat, quod non licebat Scutiferis, quantumlibet natalium splendore conspicuis, quod eximie docet Continuator Nangii Gallicus MS. ad ann. 1378. cum narrat, ut Carolus V. Rex Franciæ Carolum IV. Imperatorem et Regem Romanorum in aula sua convivio exceperit :
Et fut l'assiete telle, qu'il s'ensuit : L'Evesque de Paris premier, le Roy, le Roy des Romains, le Duc de Berry, le Duc de Brabant, le Duc de Bourgogne, le Duc de Bar : et pour ce que deux autres Ducs n'estoient pas Chevaliers ils mangerent en un autre table.
Ita apud Longobardos consuetudinem fuisse scribit Paulus Warnefridus lib. 1. cap. 23.
ut Regis cum patre filius non pranderet, nisi prius a Rege gentis extereæ arma suscepisset.
Quod etiam in more fuisse apud Aragonios testatur Eximinus Petri Salanova Justitia Aragonum, lib. de Privilegiis Baronum et Ricorum hominum :
In Aragonia, inquit, nullus filius Militis in mensa Militis sedet, donec fuerit factus Miles
. Hujusce porro receptæ apud avos nostros consuetudinis rationem sic prosequitur vetus Poeta in Poemate MS. cui titulus : Le Roman du dit du Chevalier, ubi Scutiferum sic loquentem inducit :
Li dit : Dame, fetes me sage,
Pourquoi c'est que li Escuiers
Ne s'ossent pas cointrier
De droit que li Chevaliers font,
Et le cause pourquoi ils sont
Mis arriere et plus bas assis,
Jaçoit-il que de moult haut prix
Soient aucuns en leur Estat.
La Dame n'y mit pas débat ;
Ains dit, Je vous respondray
Tout chou que j'en espoire et sçay :
Ils sont bas et arriere mis,
Et trop plus l'estoient jadis,
Pour eux donner plus grand desir
De tost Chevalier devenir.
Falceti de Baccelariorum nomenclatura opinionem amplexus est præ cæteris Andreas Favinus : omnes vero pluribus expendit eruditus Seldenus in Tract. de Titulis honorariis 2. part. cap. 3. § 24. Sed nescio, an non potius Baccellarii originem suam debeant priscis illis Baccellariis, de quibus egimus, qui scilicet Baccellarias prædia sic nuncupata, tenebant et excolebant, adeo ut cum liberæ et ingenuæ essent conditionis, Baronibus tamen longe inferiores essent ; tametsi quæ fuerit eorum omnino conditio, ex præallatis locis vix planum et perspicuum sit. De Baccellariis Militaribus, quos Bacelieri d'arme, ad Academicorum discrimen vocat Joannes Villaneus lib. 6. cap. 91. lib. 7. cap. 85. 102. alia quædam attigimus in Dissert. ad Joinvillam, in qua de Banneretis egimus. De Bacculariis vero Academicis et eorum nomenclatura disputat pariter Cæsar Egassius Bulæus tom. 2. de Academia Parisiensi pag. 679. Menagius in Dictionario etymol. linguæ Gall. ubi post Dominum de Caseneuve et alios contendit vocem Baccalarii a baculo fuisse derivatam.