« »
 
[]« Badatgium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 518c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BADATGIUM
BADATGIUM, Tributum, quod ratione boum pendebatur, seu pro pari boum aratorum, vel pro aratro, idem quod Bovagium. Vide in hac voce. Charta Henrici episc. Claromont. ann. 1392. in Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 169 :
Petebamus nobis solvi.... quoddam tributum, appellatum Badatge, videlicet per quemlibet habitantium prædictorum tenentium boves arabiles in dicta villa (Laudozi) unum quartonem bladi... In dicta villa jus commune in omnibus et per omnia observabitur, salvis tamen... nostris omnibus aliis juribus, tam pedatgii, mudatgii, Badatgii et aliorum redituum.
Ubi litera additur ex dictione Arvernica. Badacge et Badacgii edidit D. Secousse tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 199. et 206. art. 47. Vide Bada 1. Adel.