« »
 
[]« 2 bajulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 525c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BAJULUS2
2. BAJULUS, Pædagogus, qui puerorum curam gerit. Glossæ antiq. MSS. Pædagogum, Eruditorem, nutritorem. Sophoclis Scholiastes in Ajace Lorario :
παιδαγωγος ϰαί παιδοτρίϐης, ὁ λεγόμενος βαίουλος.
Vitalis Episcop. Oscensis apud Blancam de Reb. Aragon. :
Alii Bajuli, i. servuli, vel nutritores,... quia consueverunt nutrire filios, et familias dominorum.
S. Bernardus in Psalmum Qui habitat Sermone 12. n. 8 :
Vide enim quam necessaria sit ista protectio, ista custodia in omnibus viis tuis. XIn manibus, inquit, portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. Parum tibi videtur, quod sit lapis offensionis in via ? Considera quæ sequuntur : Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Quam necessarius pædagogus, immo etiam Bujulus, præsertim parvulo inter hæc gradienti ? In manibus, inquit, portabunt te. In tuis quidem viis custodient te, et deducent parvulum qua potest parvulus ambulare.
Vide Bajula.
Præsertim vero Bajuli dicti, qui filiorum Principis educationi præficiebantur, quorum summa proinde in Palatio dignitas et auctoritas erat. Lupus Ferrar. Epist. 64 :
Non admittantur a vobis Monitores quos Bajulos vulgus appellat, ne gloriam vestram inter se ipsi partiantur.
Atque hoc sensu passim vocem eamdem usurpant Hincmarus in Ep. de Ordine Palat. cap. 2. 6. et Opusc. 11. cap. 6. Fredegar. cap. 86. Auctor Vitæ Lud. Pii ann. 781. Gesta Dagob. cap. 2. Aimoin. lib. 4. cap. 15. 38. Hariulfus lib. 1. cap. 3. Flodoardus lib. 3. Hist. Rem. cap. 24. Paulus Diac. lib. 23. Hist. Misc. Sigebertus in Vita s. Sigeberti Regis Austras. num. 11. Chronicon Moissiac. ann. 641. etc. Gregorius Imperialis Pædagogus, apud Joannem VIII. PP. Epist. 46. Hinc
Bajulatio, Gubernatio. Annales Franc. Bertiniani ann. 861 :
Carolus dimisso filio suo Ludovico sub Adalardi... Bajulatione, contra Normannos
proficiscitur. Utitur et Aimoinus lib. 5. cap. 39.
Iidem etiam dicti Nutritores Gregorio Turon. lib. 8. Hist. cap. 22. Caper de [] Verbis dubiis :
Pædagogus, Nutritor puerorum.
Carolus Rex Burgundiæ filius Lotharii Imp. in Charta ann. 857. tom. 12. Spicilegii Acheriani pag. 120.
Comitem Girardum parentem suum ac nutritorem
vocat. Papias : Bajulus, Nutritor. Vetus Inscriptio : NERATIO SCOPIO V. C. FILIO CONSULARI CAMPANIÆ CUR-SUS SATRIUS NUTRITOR EJUS. Adde Gruter. 18. 10. 302. 4. Nutricius puerorum apud Adamum Bremensem cap. 54. Claudianus lib. 1. in Rufin. :
Nutritoremque puellæ tradidit.
At posterioribus sæculis, in Gallia, sub postrema Regum stirpe, quibus filiorum Regis, atque adeo Regum ipsorum, qui nondum adolescentiæ annos attigerant, cura et educatio demandata erat, promiscue Pædagogi, Custodes, et Magistri appellati leguntur, uti ex Diplomatibus Philippi I. Reg. Fr. ann. 1060. 1062. et 1066. constat, ubi Ingerannus
Pædagogus, Custos et Magister Regis
passim subscribit, qui in Tabular. Maurigniacensi Ch. 90. quæ est ann. 1102.
Pædagogus Ludovici Regis Filii
dicitur. In Charta Ludov. VI. pro Monasterio S. Martini de Campis, Herluinus pariter, ut Magister Regis subscribit. Apud Ditmarum lib. 4. Bernhardus Magister Regis occurrit. Chronicon S. Vincentii de Vulturno pag. 675. de Authberto postmodum Archicancellario :
Cœpit ejusdem Imperatoris (Caroli M.) Magister et institutor esse prudentissimus.
Adde Adamum Bremensem cap. 159. In Diplom. pro S. Maglorio Paris. dato Parisiis regnante Roberto Rege anno 2. cum gloriosa matre sua Adeleide, mentio fit Domini Hugonis Educatoris et Consiliarii Regis. Adde Hist. S. Audoeni Rothom. pag. 463. et Jo. Columbum in Episcopis Vivariensibus lib. 2. n. 46.
Fuit etiam in Constantinopolitano Palatio dignitas inter alias Palatinas non minima, μέγας βαίουλος, Magnus Bajulus, penes quem erat filiorum Imperatoris cura, et educatio, ut passim ex Codino et aliis Scriptoribus Byzantinis docemur. Gregorius Bajulus Imperialis, apud Erkempertum in Hist Langob. Chronicon Vulturnense lib. 3 :
Gregorium Bajulum Imperialem Græcorum, qui tunc in Ydronto degebat, cum multis exercitibus... Barim introduxerunt.
Hujus mentio est apud Joannem VIII. PP. Epist. 168. 169. 178. Vide Meurs. in Gloss. Fabrotum ad Cedren. et nos in Gloss. ad Villhard. et Glossar. med. Græcit. vocibus Βαίουλος et Βάγυλος. In Append. col. 33. Βαγοῦλος.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bailus, Eadem notione, apud Murator. tom. 3. Anecd. pag. 213 :
Volat lancea, inerme pueri crudeliter latus petens ; sed fidelis Bailus, velut subito facto amens, ocius occurrens inermis, et ipse prono corpore nimium sævum capit telum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Balius, Eodem, ni fallor, significatu, in Epitaphio quod refert D. de Montfaucon Diarii Italici pag. 360 :
Anno Domini mcclxxxix. Hic jacet Dominus Guillelmus Balius olim Domini Amerighi de Nerbona.
Bajuli Abbatum, Officiales domestici. Aimoinus de Vita S. Abbonis Floriac. cap. 17 :
Hos ex Monachis itineris comites Assumens, prænominatum Remigium, meque, qui hæc scribo, Aimoinum, cum Guillelmo suæ venerantiæ, juxta Abbatum morem, tum Bajolo. Balivi Monasteriorum,
apud Ingulfum pag. 856. 906. Vitæ Abbat. S. Albani :
Ex tunc poterit electus (Abbas) sibi de sociis, qui secum commorentur, quos Bajulos dicimus, providere.
Ibidem pag. 72 : de Abbate : []
Exinde solus ut potuit, ut decentius intraret, sequentibus Bajulis suis, ivit sessum.
Infra eadem pag. :
Circumdedit sibi habitum suum, assistentibus Bajulis suis.
Pag. 73 :
Qui et ipsius Abbatis et subsequentis diu Bajulus extiterat.
Ibid. :
Bajulus Abbatis et sigilli custos.
Matth. Paris ann. 1257 :
Johannes Abbatis Bajulus et Procurator.
Archivum Majoris Monasterii :
Ex parte Monachorum, Garnerius Abbas, Ber. Bajulus, Barthol. prior Nannet.
In usibus Culturæ Cenoman. :
Ad cœnam habeant prior et præpositus, et cellerarius, et Bajulus, et duo Priores de foris, magnam mitam.
Bajulus seu Balivus in Monasteriis sæpe dictus est is, qui expensas curabat, et victualibus comparandis erat præpositus, uti patet ex computis S. Petri Carnutensis, et ex Charta Abbatis S. Barnardi de Romanis tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 142. ubi Bajulus appellatur, et Procurator et Custos domus et terrarum Abbatis. Camera Ballivorum in Monasteriis, in Hist. S. Martini de Campis pag. 208. Ita etiam Episcoporum Officiales vocabant. Eædem Vitæ Abbatum S. Albani pag. 41 :
Præcepto Abbatis sui Alexandro Episcopo Lincolniensi adhærens, Bajulique, officium exercens, etc.
Hinc forte Bajulare officium, munus aliquod exercere in Monasteriis, dixit Marculf. lib. 1. form. 1 :
Ut de vestra congregatione, qui in vestro Monasterio sancta debeant Bajulare officia, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bajuli, Monitores, in Annal. Benedict. tom. 3. pag. 2. A. ex Epist. Lupi Abb. Ferrar. :
Non admittendos proinde monitores, quos vulgus Bajulos vocat.
Ubi monitores intelligendi sunt ii, qui renuntiarent Abbatibus quidquid ab aliis Monachis fieret ; ad quod ideo proclives esse poterant Bajuli, quia cum Abbatibus continuo commorabantur.
Bajuli Horarum Ecclesiæ, in Tabulario Brivatensi sub. ann. 1239. 1247. 1256. 1260. etc. Vitæ Abbatum S. Albani pag. 60 :
Legebantur autem 12. eadem nocte de beata Virgine Lectiones, quas corde tenus sine candela Bajuli transcurrre consueverunt.
Bajuli Ecclesiæ, in Charta ann. 1214. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 127 :
Bajuli Ecclesiæ et anniversariorum procuratores possunt auctoritate propria pignorare debitores anniversariorum.
P. Carpentier, 1766.
Horum officium aperte declarant Statuta eccl. S. Vulfran. Abbavil. ann. 1233. in Lib. rub. ejusd. eccl. fol. 10. r° :
Per decanum et capitulum singulis annis, in crastino Exaltationis sanctæ Crucis, provideantur sufficientes cellerarii et Baillivi ad distributiones et alia ecclesiæ negotia exercenda.
Vide supra Baillivus.
Bajuli Obituum Novorum in Brivat. Tabul. sub ann. 1244. 1253. Officiales in Monasteriis, quibus incumbebat recipere et distribuere legata et pecunias destinatas servitio Horarum et Obituum, seu ad opus Horarum, ut est in Chartis.
P. Carpentier, 1766.
Lib. rub. eccl. Aquens. ad ann. 1346. fol. 213 :
Dom. Guillelmus Martini presbiter de Aquis, vicarius ecclesiæ S. Stephani vallis Veranicæ, numeravit et solvit Bajulo et distributori anniversariorum ecclesiæ S. Salvatoris Aquensis, pro suo anniversario, ducentos florenos auri.