« Balcatorium » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 533b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALCATORIUM
BALCATORIUM, Balcheterium, ut supra Bactenderium,
Molendinum, ubi panni tunduntur. Charta ann. 1214. tom. 1. Hist. Cassin. pag. 397. col.
1 :
Concessimus sedium quoddam... ad faciendum ibi molendina seu Balcatoria, prout magis expedire videbitur.Alia ann. 1303. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr. edit. ann. 1717. col. 383 :
Attendentes ordini Cisterciensi per sedem Apostolicam generaliter esse indultum atque concessum, quod ordo ipse et loca ejusdem exempta sunt a decimarum solutione de fructibus molendinorum, piscariorum, Balcatoriorum, etc.Infra :
De molendinis, Balcheteriis, piscariis, hortis, pascuis, virgultis, etc.Vide Batatorium et Valcatorium.