« »
 
BARATUM 1, BARATUM 2, BARATUM 3.
[]« 1 baratum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 566c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARATUM1
1. BARATUM, Italis Baratto, Permutatio, unde Barattare, Cambiar una cosa ad un' altra, permutare, Hispanis Baratar, Vasconibus Barataze. Charta ann. 1247. in Regesto Comitum Tolosæ fol. 48 :
Vel pro aliquibus debitis, vel Baratis vel firmantiis, de quibus ipsi tenentur.
Alia ann. 1235. ibid. :
Durandus de S. Borcio et Durandus ejus filius solverunt Raimundum Comitem Tolosæ de omni hoc quod ipsi ei poterant petere vel acquirere, pro debitis et Baratis Vicariæ Tolosæ, vel pro aliis debitis et Baratis.
Curia Generalis Catalaniæ sub Petro II. Rege Arag. ann. 1283. MS. :
Quod nos nec Officiales nostri non compellamus Christianum solvere usuras Christiano,.... ita tamen quod de Baratis hoc non intelligatur.
Constit. lib. 4. tit. 20. const. 2. Alia Curia Jacobi II. Regis ann. 1291 :
Judæus non possit mutuare nec audeat facere aliquem contractum vel Baratam de blado vel oleo vel safrano, etc.
Constit. superfl. lib. 4. tit. 6. const. 3. Permutationem fingebant ut hoc nomine usuræ darentur, quod liquide patet ex [] constit. Petri II. supra laudata, ubi in Catalon. additur,
perço quels Barons e los cavallers pugan trobar a manllevar ; o encara a prestar
. Usuræ enim ibi sunt usuræ nimiæ et non legitimæ. Vide Raynouard. Glossar. Rom. vol. 1. pag. 183. voce Barataria 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barata, Eadem notione. Instrum. ann. 1254. ex Cod. MS. Musæi D. Brunet fol. 61. recto :
Item pro Instrumento Barate, mutui depositi, confessionis alicujus summe a 100. sol. et infra ponendo in Cartulario 3. den.
Barataria, Fraus, dolus, qui fit in contractibus vel venditionibus ; Baratario, Occitanis ; Baratteria, Italis, et Joanni Villaneo lib. 7. cap. 147. lib. 8. cap. 95. lib. 9. cap. 303. lib. 12. cap. 57. Gloss. Lat. Gall. : Dolus, Baraz, Tricherie. Dolosus, Bareterres. Armoricis Barat vel Barad, Fraus, proditio ; Barater, Proditor. Occurrit in Statutis Romæ lib. 1. cap. 16. 44. 46. 97. lib. 2. cap. 87. Baras eodem sensu in Chartulario S. Vandreg. tom. 1. pag. 1022 :
Fuites, Baras, dilations, etc.
et apud Marten. de Divinis Officiis antiquæ Ecclesiæ, ex quadam confessione generali Gallice scripta :
J'ai péché en avarice, en rapine... en meconter, en acquerir trop ardenment richesses et faulses marchandises, par Baral, par fallaces, par subtilitez et deloyautez, en disant mensonges.
Vide Barataria 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barata, Eadem notione. Statuta Ecclesiæ Cadurcensis, etc. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 697 :
Circa burgenses et mercatores et ministrales interroget Sacerdos de rapinis, de usura, de pignoribus in fraudem usurarum factis, de Baratis, de falsis venditionibus et mendosis.
Statuta Augerii Episc. Conseran. MSS. sec. 13 :
Nullus Baratas ac lucra inhonesta, ad cujuslibet generis fœnus exerceat.
Infra :
Usurarii et Baratas ac alia inhonesta lucra prohibita exercentes ad restitutionem tenentur.
Barateria, apud Hortensium Cavalcanum in tract. de Brachio Regio, parte 5. num 6.
dicitur, quando judex aliquid petit indebitum, ut justitiam faciat.
Apud eumdem.
Baraterii sunt qui prætorium nimis frequentant, nostris, Chicaneurs, vitilitigatores ; unde elicimus Barati etymon accersi posse a barris, de quibus suo loco, seu litium judiciariis instructionibus et præparationibus ; in quibus ut plurimum dolus et artificiosæ fraudes miscentur. Italis Barattieri dicuntur, qui ex sordido lucro vitam agunt, vel qui judices pecunia corrumpunt, atque adeo ipsi judices corrupti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Baraterii, Notione nonnihil diversa Errones, mendici, pauperes vagi. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 406. col. 1 :
Et quod in dandis elemosynis non solum quantitas consideranda est, sed etiam qualitas et indigentia personarum, declarando præcipimus, ut semper pauperes magis indigentes, et minime trutani et Baraterii ad ipsam elemosynam admittantur.
Baratator, Impostor, deceptor ; Italis Baratiere, che fa baratteria. Apud Matthæum Paris ann. 1239. legimus Fridericum Imperat. accusatum, quod diceret
tres Baratatores fuisse in mundo, Moysem, Christum, et Mahometem
. Ex quo reponendum in M. Chron. Belgico, ubi eam rem ex Alberico refert, Baratatores pro Baratores. Apud Albericum Leibnit. pag. 568. est Baratores. Vide supra hanc vocem suo loco. Ut πλάνον, Christum insimulatum a Gentilibus, [] notum ex Eusebio lib. 3. de Præparat. Evangel. cap. 3. pag. 67. Edit. Rob. Steph. quos ille pluribus et validis argumentis refellit. Vita Clementis VI. PP. :
Fuit quidam rusticus Baratator in Marchia Brandeburgensi, qui aliquandiu se asseruit et simulavit Valdemarum Marchionem dictæ Marchiæ, qui diu ante mortuus fuerat. Barateur,
in Chron. Flandr. cap. 18. Rob. Gaguinus in Poem. Le Passetemps de l'oisiveté, scripto ann. 1489. de dæmone :
Car il est menteur et parjure,
Grant Barateur, et non creable.
Baratadores et enganadores, in Legibus Alfonsinis part. 7. tit. 16. leg. 9.
Barretors, apud Littletonem sect. 701. Angl. a Barretour appellantur vitilitigatores, litium querelarumque communium fautores ; Barectatores, Jo. Cowello lib. 4. Instit. tit. 18. § 52. Vide Guid. Papæ quæst. 210. Bareter, Fallere in Consuetud. Hannoniensi pag. 98. art. 2. Barratare, Italis. Hinc etiam vox
Debareter, pro Fallere, vel in prælio devincere, superare. Chron. Monspeliense MS. ann. 1250 :
Prés lo Rei de fransa, et en quel an me en fou Debaratas a Massora.
Idem ann. 1285 :
Et en aquel an me teis il meis de Setembre foron Desbaratadas 25. galeas del Rei de Fransa, etc.
Et anno 1287 :
Et foron tug Desbaratat en un loc, que s'apela la Gostare.
Guillelmus Guiart :
Més tousiours sont de champ gettez,
Desconfis et Desbaretez.
Idem ann. 1270 :
Un jour pour les Desbareter
Vindrent Sarazins paleter.
Et ann. 1304 :
Pensent au traire et àu geter,
Pour les François Desbareter.
Raimundus Montanerius in Chron. Regum Aragon. cap. 135 :
L'almirall en Roger de Luria los bach tots Desbarats, etc.
Vide Raynouard. Glossar. Roman. vol. 1. pag. 184. num. 9. et 10.
[]« 2 baratum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 567b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARATUM2
2. BARATUM, Fossatum, vallum, fossa, quod barris seu repagulis muniatur sic dictum. Charta ann. 1275. in Reg. feud. Aquit. sign. JJ. rubr. ex Cam. Comput. Paris. fol. 50. v. :
Concessit... totam illam plateam et solum, quod est in capite ruæ orbæ,.... exceptis duabus ulnis a dicto muro exterius ex parte Barati seu fossati, pro camino seu via faciendum.
f. Barathrum.
[]« 3 baratum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 567b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARATUM3
3. BARATUM, Scheda accepti et expensi, Gall. Arrêté, ut videtur. Charta ann. 1438. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 260. col. 1 :
Fuerunt restituta dictis poteriis sequentia. Primo duæ pitalfæ..... summa istius Barati xiiij. poti.
Hisp. Barato, Merx, quæ parvo vel minimo pretio prostat, quod ad rem pertinet.