« »
 
[]« 1 barbaricum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 569b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARBARICUM1
1. BARBARICUM, Clamor exercitus, videlicet quod eo genere barbari utantur, Festo ; at recentioribus ita appellatur solum Barbarorum, quod Barbaria Rufo Festo in Breviario, Æthico in Cosmograph. A. Gellio lib. 19. cap. 12. Lampridio in Alexandro Severo, et aliis dicitur. Barbaries, Gregorio Turonensi lib. 3. cap. 15. Ammianus lib. 18 :
Visus est in Barbarico miles,
id est, in finibus Barbarorum. Canones Eccles. universæ can. 206 :
Τοὺς ἐν τοῖς βαρϐαριϰοῖς ἐπισϰόπους.
Chronicon Alexandrinum :
Τούτοις τοῖς ὑπάτοις, ἐτελεύθησε Σεϐῆρος εῖσ τὸ βαρϐαριϰόν.
Ita Theophylactus Simocatta lib. 5. cap. 13. hanc vocem usurpat, non pro armamentario uti censent Meursius et Jacobus Cothofredus. Concilia Afric. can. 19 :
De provincia Mauritania, propterea quod in finibus Africæ sit, nihil statuimus, siquidem vicinæ sunt Barbarico.
Græc. Codex, can. 52 :
Ὅτι ἐν τῷ βαρϐαριϰῷ παράϰεινται.
Ex quo quidem loco colligi videtur posse Barbariæ nomenclaturam datam Africanis regionibus quæ Impp. Rom. non parebant, quæ hodie etiamnum manet. Pentapolim [] Ægyptiacam βαρϐαριϰὴν vocat Anastasius Sinaita in Anagogis sex dierum. Barbariæ vocabulo Ægyptum videtur intelligere S. Hieronym. Epist. 57. ad Damasum :
Et quia pro meis facinoribus ad eam solitudinem commigravi, quæ Syriam juncto Barbariæ fine disterminat.
Et Epist. 58. ad eundem Damasum :
Nunc Barbaro Syriæ limite teneor.
Sed et idem in Tradit. Hebraic. ait Alexandrum Polyhistorem, et Cleodemum, cognomento Malchum, Græco sermone Barbaram Historiam scripsisse, in qua res Africanas retexuisse innuit. Marcianus etiam Heracleotes in Periplo pag. mihi 42. in Ægypto vel Africa exstare auctor est τὸ ἔθνος τὸ λεγόμενον βαρϐαριϰὸν, ϰαὶ τὸ βαρϐαριϰὸν ϰαλούμενον πέλαγος, ἐν ᾧ ϰόλποιτε πλείους οὗσι. Vide Forcellinum hac voce et H. Stephani Thesaur. Ling. Gr. voce Βάρβαριϰός, ed. Didot. vol. 2. col. 117.