« »
 
[]« Barbuta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 573c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARBUTA
BARBUTA, Tegminis species, qua caput tegebantes milites, seu equites in præliis. Joan. Hocsemius in Engelberto Episcopo Leod. cap. 35 :
Erant omnes armati cum Barbutis in capite : et ultimo Rex cum multa gente supra parvum roncinum, armatus sicut alii cum Barbuta.
Epist. Innocentii PP. VI. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 898. E :
Idem marchio, guerra hujusmodi et dicti vicariatus perdurante, de trecentis equitibus seu Barbutis, vivis, ut tuo utamur vocabulo, et ultra, illas bona fide, quantum se sua facultas extenderit, servire nobis et præfatæ Ecclesiæ teneatur.
Chron. Veronense ad ann. 1354. apud Murat. tom. 8. col. 654 :
Et ab alia parte civitatis Veronæ versus, portam S. Maximi jam equitaverat D. Bernabous de Vicecomitibus de Mediolano, cum octingentis Barbutis.
Acta confœderationis inter Galeacium Mediolani Dominum et Amedeum Comitem Sabaudiæ ann. 1362. apud Guichenon. in Histor. Sabaud. pag. 206 :
Habere et tenere tenetur ad offensam prædictam Barbutas mille quibus per Dom. Comitem satisfiat.
Et mox :
Habere tenetur suis expensis solum Barbutas trecentum,
hoc est, milites Barbutis armatos, quos postmodum Itali Lances, seu Lanciarios appellarunt, ut auctor est Matthæus Villaneus lib. 2. cap. 81. lib. 6. cap. 56. Utuntur eadem notione Thwroczius in Ludov. Reg. Hung. cap. 16. 21. 23. et Cortusii in Hist. lib. 7. cap. 20. Ariostus in Furioso :
Si pose in capo una Barbuta nuova.
Joannes Villaneus lib. 2. cap. 77 :
Itutti armati di corrazze et Barbute, come Cavalieri.
[] Statuta MSS. Ordinis Militaris du Saint-Esprit au droit désir, instituti die Pentecostes ann. 1352. a Ludovico Rege Neapolitano seu Siciliæ, cap. 24 :
Se aucuns des compagnons de l'Ordre se trouvera en aucun fait d'armes, là où le nombre de ses ennemis seront 50 Barbues, ou autres, et la part du Chevalier de l'ordre n'en s'étendit plus que le nombre de ses adversaires, etc
. Adde cap. 25. Vide Barbaricum et Barbetus.
P. Carpentier, 1766.
Barbuce, in Ordinat. milit. Caroli ducis Burgund. ann. 1473 :
Salade a baviere, Barbuce ou armet de gorgent, etc.
Si tamen leg. non sit Barbute, ut apud Rabelais. lib. 2. cap. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barbuta, apud Sublacences Monachos Caputium magnum sine cauda. Cæremon. Sublac. cap. 49 :
Vestimenta autem novitiorum sint sicut Monachorum, excepto quod pro scapulari portent capucium magnum sine cauda, quod nos vocamus Barbutam, et loco cucullæ mantellum longum nigri aut grisei coloris.