![[]](img/image.png)
1. BARNAGIUM, Vectigalis genus Regi dominove solvendum a
subditis omnibus præter viros nobiles et ecclesiasticos. Charta S. Juliani Cenoman. fol.
15 :
de quibus
plura Cangius noster in voce Bren. Charta
Guillelmi de Rupibus Senescalli Andegav. ann. 1219. apud Sammarthanos in Abbatibus
Boni-Loci :
Guillermus Dei gratia Rex Anglorum, etc. Notum sit omnibus me concessisse... Deo et S. Juliano... omnem terram S. Juliani, quæ est ultra Sartham omni tempore quietam de Vicaria et de Barnagio et de marecalcia et de omnibus aliis consuetudinibus.Vide Glossarium Juris Gallici in voce Barnage, quod mihi non aliud videtur quam Brennagium, Bernagium,
![[]](img/image.png)
Præterea concessi dictis Sanctimonialibus et in perpetuum per totum nemus de Burçay chauffagium et Barnagium suum, et dictum nemus ad usus earum.Ubi videtur legendum Pannagium, quod hic esset Jus pascuorum.
P. , 1766.
◊ Idem esse tributum pro
canum venaticorum pastu a tenentibus exsolutum, quod Brenagium et vulgo
Brenage vel Barnage vocabant, ex sequentibus rursum patet. Charta Phil.
Pulcri ann. 1297. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 17. v°. col. 1 : Item le Barnage deu en pluseurs villes environ Gisors.Reg. ejusd. Cam. sign. Bel fol. 4. v°. ex Arest. ann. 1320 :
Les avoynes et autres choses deues par cause de Barnage en plusieurs villes.Charta ann. 1359. in Reg. 87. Chartoph. reg. ch. 339 :
Lesquelles avenages, Barnaiges, vicontaige et gelines furent lors prisées par le bailli de Caen.Vide Bren. Adelungius in Charta G. de Rupibus idem esse scribit ac chauffagium, ab Anglos. Bernan sive byrnan ; urere, comburere.
P. , 1766.
◊ Sed et pro nobilium
ordine vel comitatu, aliove quovis conventu, aut etiam pro egregio facinore, occurrit hæc
vox Barnage et Barnel. Lit. remiss. ann. 1400. in Reg. 155. Chartoph. reg.
ch. 138 : Lequel bastart, demonstrant qu'il eust fait grant Barnage, commença de nouvel à chanter, et en après tantost dist qu'il avoit fait ses voulentez d'une jeusne fille de douze ou treize ans.MS :
Sermo Roberti de Sainceriaux de morte S. Ludovici :Et vavasour de haut parageAinc homme vit si grant Barnage ;L'Apostoles y fu meismesLi glorieux et li santismes.
Vide in Baro.De traison gart Dex le roi et son Barnel.