«
Blasphemare » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 676c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/BLASPHEMARE
BLASPHEMARE, Vituperare, damnare, culpare, infamare, nostris
Blasmer, Italis
Biasimare. S. Cyprianus Epist. ad Pompeium :
Quem Marcion secutus, additis
ad crimen augmentis, impudentius cæteris et abruptius in Deum Patrem Creatorem
Blasphemare instituit.
Anonymi Epist. 7. tom. 9. Operum S. Hieronymi :
Quod nobis etiam ut non in Dei Martyres accidat, præcavendum est, si eos quos
prior ætas insecuta est, nostra Blasphemet.
Gregorius Turon. lib. 5. Hist. cap.
46 :
Sacerdotes Domini assidue Blasphemabat.
Adalardus in Statutis
Corbeiensis Monasterii lib. 1. cap. 1 :
Ne propter aliquam turpitudinem illarum
religio Monasterii Blasphemetur.
Constantin.
Africanus lib. 5. Comm. locor. medic. cap. 15 :
Quicunque ergo
comesturus est azymos panes, vel alios superius Blasphematos, comedat eum cum calidis
atque diureticis.
Matthæus Vindocin. in Thobia :
Nubat honos oneri, nec onus Blasphemet honoris
Præsidium, nec honor diffiteatur onus.
Utuntur passim Scriptores, Fredegarius cap. 42. 80. Gesta Dagoberti Regis cap.
46. S. Columbanus in Pœnitent. sub. fin. et lib. de Mensura Pœnitentiar. cap. 11. Dugalus
adversus Claudium Taurinensem pag. 8. Aimoinus de Vita S. Abbonis cap. 9. lib. 4. Hist.
cap. 35. Dudo lib. 1. et 2. de Gestis Normann. pag. 77. 81. Capitula Legis Salicæ cap. 3.
§ 6. Leges Langob. lib. 2. tit. 52. § 23. Lothar. I. cap. 54. Chilienus in Vita S. Brigidæ cap. 7.
Ordericus Vital. pag. 471. 806. Leo III. PP. Epist. 1. etc. Vide Henric. Valesium ad
Histor. Eccles. Eusebii lib. 4. cap. 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Occurrit
etiam passim in Scripturis sacris et apud Scriptores Ecclesiasticos pro Maledicere Deo,
impie loqui, Gallis
Blasphemer. Quo sensu accipiendus est locus S. Cypriani a
Cangio supra relatus. Utraque etiam notione, pro vituperare scilicet et impie in Deum vel
Sanctos loqui suum
βλασφημεῖν sumunt Græci. Ejusmodi
autem erat blasphemorum pœnitentia quam post Gregorium PP. IX. præscribunt Statuta MSS.
Eccl. Conseran. ann. 1337 :
Ut in septem diebus Dominicis pro foribus ecclesiæ
manifeste dum aguntur vel celebrantur Missarum solemnia blasphemus existens, ultimo
illorum die Dominico pallium et calceamenta non habeat, ligatus corrigia circa collum,
septemque præcedentibus certis feriis in pane jejunet et aqua, ecclesiam nullatenus
ingressurus quolibet prædictorum dierum : tres si poterit, alioquin duos reficiat
pauperes, sive unum.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ablasmer, in
Lit. remiss. ann. 1453. ex Reg. 184. Chartoph. reg. ch. 394 :
Pour laquelle
chose... le suppliant, son frere, et leurs parens et amis furent grandement ahontez et
Ablasmez. Desblasmer,
sensu opposito, pro
Disculper, justifier, culpa
purgare, crimen amovere, in aliis Lit. ann. 1372. ex Reg. 103. ch. 76 :
Le
suppliant se Desblama, monstra et représenta incoulpable.
Rursum aliæ ann. 1389.
ex Reg. 136. ch. 268 :
Pour eulx purger, Desblamer et oster de le souppechon, fait
et fame, dont dessus est fait mention.
Nostris olim
Blanger, Blastenger
et
Blatenger, eadem notione atque
Blasphemare ; unde
Blange,
vituperium, criminatio. MS. :
Sire, ne sui pas homs estraignes,
Ne ne vos sai servir de Blanges,
Ne de losenges, ne de fables.
Philippus
Mouskes in Vita S. Ludov. :
L'empereris de rien ne Blange.
Idem in vita Ludov. VIII. :
Tant que li rois nel croi,
Le Bastengea, et mescroi.
◊ :
De traison ne vos pui Blastengier.
Charta Phil. Aug. pro communia Tornac. ann. 1187. ex Cod. reg. 10196. 2. 2. fol.
93. v°. :
Se aucuns homs laidenge et Blastenge autruy, s'il est convaincus par
loyals tiesmoins, il payera l'amende de xl. solz, au Blastengiet xviij.
Doctrinale MS. :
Ne se venge pas bien
Qui le mauvais Blatenge.
Infra :
Que nus homs ne l'en puist
Blatenger, ne blasmer.
P. Carpentier, 1766.
◊ Varia fuit legibus
statuta in blasphemos pœna. Nota est illa, quam S. Ludovicus regesque illius successores
decreverunt, ut iis nimirum lingua ferro candente transfigeretur, vel tota etiam
eradicaretur ; dehinc ut labra finderentur prima et altera vice, tertia vero ut totus oris
circuitus abscinderetur, quod videre est supra in
Banlauca.
Capite damnantur, si ex proposito blasphemaverint, leviori pœna, si ira vel casu, in
Constit. MSS. Petri III. reg. Aragon. ann. 1363 :
Qui verba nefandissima Deum
omnipotentem, B. Virginem M. et ejus virginitatem tangentia, et Sanctos et Sanctas Dei
protulerit, si ex proposito dixerit, sive spe aliqua veniæ, moriatur. Si in ludo, rixa,
vel ira, vel casu protulerit, portando per medium linguæ unam virgam ferream,
fustigetur.
Longe mitior est, quam sanxit Steph. card. sub Urbano PP. VI. in
Stat. MSS. ex Cod. reg. 4203 :
Item volumus et ordinamus, quod nullus audeat vel
præsumat linguam in blasfemiam relaxare contra Deum et matrem ejus B. V. gloriosam M. et
Sanctos suos, sub pœna decem libr. et decem dierum standi in carceribus pro qualibet
vice.
Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 65 :
Ordinamus quod si quis major
xiiij. annis blasphemaverit Deum, vel ejus genitricem gloriosam V. M. solvat v. sol. Si
vero Sanctos Dei blasphemaverit, iij. sol. nomine pœnæ solvat... Si autem dictam pœnam
solvere noluerit, vel non poterit, projiciatur vestitus et calciatus in fossato, ubi
fuerit profunda, habita cautela ne submergatur.
Stat. Mantuæ lib. 1. cap. 42. ex
Cod. reg. 4620 :
Ordinamus quod si quis de cætero Deum et B. M. V. blasphemaverit,
vel maledixerit, seu turpiter de ipsis locutus fuerit, puniatur pœna decem librarum
parvorum : et nihilominus lingua ejus ponatur in giova, et sic per unam diem stet super
berlinam. Qui vero blasphemaverit aliquem Sanctorum, puniatur pœna centum solidorum,
quos si non solverit infra tertiam diem, submergatur in lacu cum corbula.
Blasmer,
pro
Blasphémer, in Vita J. C. MS. :
Uns des larrons qu'iluec estoit,
Blasmoit Dieu, et l'escarnissoit.
Blasphemare Judicium, Idem quod
Falsare sententiam, hanc scilicet tanquam falsam impugnare,
et ab ea appellare : formula etiam recepta apud practicos nostros,
Blasmer une
sentence. Olim autem qui ante judices litigaverat, dato judicio stare, aut ab eo
statim appellare tenebatur, et interim dum alterum e duobus elegisset, custodiæ
mandabatur : qui si appellasset ad palatium cum
apostolis in libera custodia
deducebatur, donec ejus causa discuteretur. Capitulare 2. et 4. ann. 805. cap. 8. et lib.
3. Capit. cap. 7. Adde Leg. Longob.
Lothar. I. supra laudatam. :
De clamatoribus vel causidicis,
qui nec judicium scabinorum acquiescere, nec Blasphemare volunt, antiqua consuetudo
servetur, id est, ut in custodia recludantur, donec unum e duobus faciant, etc.
Vide Grimmii Antiq. Jur. German. pag.
865.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Blasphemator. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6. pag. 144. ex Diario belli Hussitici :
Unde
multi et præcipue veritatis Blasphematores periculum mortis sibi timentes imminere de
civitate fugierunt.
Blasphemia, Criminatio, insimulatio,
Grll.
Blasme. S. Augustin. lib. de
Moribus Manichæor. cap. 11 :
Est Blasphemia, cum aliqua mala dicuntur de bonis.
Itaque jam vulgo Blasphemia non accipitur, nisi mala verba de Deo dicere, de hominibus
namque dubitari potest.
Appendix ad. Gregor. Turon. cap. 51 :
Liberare
poteras de Blasphemia hanc causam.
Capitulare 1. ann. 810. cap. 10. et ex iis
Capitula Caroli C. tit. 39. Apud
Carisiac. ann. 873. cap. 3. :
De latronibus qui magnam habent
Blasphemiam,
id est, infamiam. Adde Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. cap. 13.
35.
P. Carpentier, 1766.
◊ Blasphême, eadem
acceptione, in Lit. remiss. ann. 1367. ex Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 425 :
Pour
diffamer l'estat d'icellui suppliant et donner Blasphême deshonnorable, le clama pour
wilps ou coup, en reputant la femme dudit suppliant.... pour ribaude.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Blasphematio. Tertul. de Cultu femin. cap. 12 :
Optemus, ne juste Blasphemationis caussa
simus.
Hoc est, ne propter nos Deus in Gentibus blasphemetur.
Blasphemium, Italis
Biasimo. Eadem notione occurrit apud Commodianum instr. 31.
Gregorium Turon. lib. 8. cap. 30. 41. lib. 9. cap. 40. lib. 10. cap. 9. Fredegarium cap.
51. Germanum Episc. in Epistola quæ habetur tom. 1. Hist. Franc. pag. 856. Leonem III. PP.
Epist. 1. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Blasphemabilis. Tertul. de Cultu femin. :
Quanto Blasphemabile est, si quæ sacerdotes
pudicitiæ dicimini, impudicarum ritu procedatis cultæ aut expictæ ?
Blasphemus, Infamis, in Capitul. Caroli Cal. tit. 39. § 2. 3. pag. 393.