« »
 
[]« Boalare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 682c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOALARE
BOALARE, in Foris Aragonensibus,
idem est quod Vetatum, et non potest fieri sine licentia domine Regis per homines alicujus villæ vel loci, nisi quantum continet una ballistata : quia alias per indirectum defraudarentur homines locorum convicinorum in suis pascuis foralibus, quia non possent pascere ibi de sole ad solem, et de area ad aream. In Boalari suo si quis invenit oves pascentes, potest de die occidere unam ovem. Si vero de nocte, potest occidere duas oves, etc.
Michael del Molino in Repertorio Fororum Aragon. Vide Defensum, et Vetatum. Observantiæ Regni Aragon. lib. 6. tit. de General. privileg. § 35 :
Possunt alteri in altero termino de area ad aream pascere bestias ad alios greges suos, excepto loco, qui dicitur Boalar, in quo non possunt pascere, quando illi de villa, cujus est, pascuntur.
Et lib. 7. tit. de Pascuis § 1 :
Nota quod Boalar non potest fieri sine licentia Regis : tamen bene possunt homines loci facere aliquod vetatum, seu Boalare modicum, quantum unam balistatam vel quasi, in quo non possint depascere animalia vicinarum, etc.
Vide Foros Arragon. lib. 3. tit. de Pascuis.