![[]](img/image.png)
BORDIARE, proprie est, quod aiunt, ad barros pugnare, Torniare, gladiis
concurrere, justas facere, hastiludium exercere. Sunt autem qui Bordiare
dicunt de omnibus : quære an a Gallico Bourder, quod est ludere, nugari. Ita
Spelman. ad hanc vocem. Vide Bohordicum. Suecis Bæria est Ferire, Islandis
Beria, et Beriast, Pugna.