« Brace » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 727c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRACE
BRACE, Grani species, ex quo cerevisia conficitur. Glossæ MS. :
Braces, unde fit cervisia.Eginhardus Epist. 23 :
Volumus ut homines aliquos mittas, ... et ea quæ nobis ibi necessaria sunt ad habendum, id est, farinam, Bracem, vinum, formatem, ... venire facias.Epist. 37 :
De illa annona, sive ad farinam, sive ad Bracem faciendam..., nihil misisti.Vita S. Columbani cap. 24 :
Centum esse vini modios, frumenti ducentos, Bracis quoque centum.Statuta Antiqua Corbeiensis Monasterii lib. 1. cap. 7. post Irminon. pag. 313. :
Messes vel prata colligendo, nec Braces faciendo.Et mox pag. 314. :
Solvant... censum, sive de annona sive de Brace.Ibid. lib. 2. cap. 8. pag. 323 :
De pane autem et cervisia ista erit consideratio, ut sicut ipsi portarii de decimis quæ eis dantur annonam et Braces de suo dant, etc.Cap. 15. pag. 333 :
De campis quoque et Bracibus, quæ de cambis fiunt etc.MS. Folcuini in Archivo S. Audomari (** post Irminon. pag. 397.) :
Unusquisque parat de Brace mod. 10. de farina 6. pullos 3. ova 20.Eadem aliquanto post repetuntur. Bracis meminit præterea Plinius lib. 18. cap. 7 :
Galliæ quoque suum genus farris dedere, quod illic Brace vocant, nos sandalam, nitidissimi grani : et alia differentia est, quod fere quaternis libri, plus reddit panis, quam far aliud.Sic enim legi in MSS. Codicibus, non brance, ut Editi præferunt, monet Turnebus lib. 30. Adv. cap. 18. Brais in Charta Gallica anni 1282. ex Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 995 :
Et por chen feire les devant dis Religieux ont otrogé à nos et à nos hers manans en ladite mazure, que nous et les devant dis hoirs soion francs et quites de toute coustume de marchandise appartenante as devant dis Religieux en la ville de Caudebec et en la Prevosté, et porron avoir main mole à moudre nostre gru et nostre Brais en ladite masure, se nos volons, sans contredit desdis Religieux, et seront francs et quites de caiage, etc.In plerisque Flandriæ locis Brais appellatur granum omne, quodcumque illud sit, conficiendæ cervisiæ destinatum et præparatum : quo sensu etiam accipitur in Chartulario SS. Trinit. Cadom. fol. 59 :
Debet emere nummatam cerevesiæ, et ad bracinum operarit invenient vasa et facient Brais, et in die quo siccant, erunt quieti ab alio opere.Et apud Miræum Oper. Diplomat. tom. 2. pag. 946. col. 1 :
Unum medium de Brais ad domum Domini Salvage, et unum medium cervisiæ, etc.In Charta Willelmi de Croismara militis in Chartulario A. Monasterii Gemmetic. :
Quinque minas de Brais ad Natale Domini annuatim reddendas.
◊ At cujus generis grani fuerit Brace, non omnino constat.
Dalechampius siliginis, quam Galliæ Rustici blance hodie vocant, Allobroges
Blancheen, Pinetus speltæ, sive olyræ speciem esse putant.
◊ Certe probabile est, ex brace confectam a Gallis
veteribus cerevisiam, cum ii, ut auctor est Plinius loco citato, frumento in
potum resoluto uterentur ; quod et infert lib. 22. cap. 25. extremo, atque hinc
Bracium, Brasina, et aliarum hujusmodi vocum, quæ labentibus sæculis crebrius
reperiuntur, ut cæterarum ab ea derivatarum, origo petenda. Furnalett. apud Forcellin. in h. v. putat idem esse
genus hordei, quod alii distichum, galaticum nonnulli vocant, uti scribit Columell. libr. 2. cap. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Armoricani,
maxime Leonenses Braset appellant frumentum cum hordeo mixtum : hæc autem vox
Braset composita videtur ex Bras, Crassus, et eit, Triticum, quasi
esset Crassum frumentum, Gall. Gros blé ; quod hordeo vel mixturæ non male
congruit. Adde cerevisiam ex hordeo sæpissime confici.L. , 1840–1850.
◊ Ex omnibus quæ sequuntur
exemplis constat Brace, Bracium, etc. mediis temporibus non genus grani
significare, sed ut verbis utar Guerardi in Glossar. Irminonis, Hordeum aqua maceratum ex
quo fit cerevisia, Anglis Malt, Germanis Maltz ; hoc olim Brasse
dixisse scribit Adelungius, quo auctore nescio. Conf. Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol.
3. col. 316.Bracium, Idem quod Brace. Papias :
Bracium, unde cervisia, fit.
Triticeum Bracium, in Bulla Cælestini PP. ann. 1191. inter Privilegia Ecclesiæ Hamburg. pag. 194. Occurrit etiam in tom. 1. Monastici Anglic. pag. 823. et in Charta Ludovici Pii apud Doubletum pag. 740. et alia ann. 892. pag. 793. ubi hæc habentur :
Pro 360. modiis Bracii ad siceram componendam.Vide aliam Caroli C. apud Mabillonium tom. 4. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 119. Codex MS. Irminonis Abb. San-German. fol. 45. col. 1. e Biblioth. ejusdem monasterii (** Br. 9. cap. 2. Guer. pag. 76.) :
Habet farinarios xxii. qui reddunt de multura inter totos mccccxc. de viva annona, de Braciis modios clxxvii.
L. , 1840–1850.
Braceum in Chron. Bremens. ann. 1268. les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bracia. Annal. Benedict. tom. 3. pag. 174. n. 32 : Casei pensæ centum sexaginta... salis modii centum, Braciæ viginti per modia duodecim, vini bis mille modii in potum quotidianum.
Bracilum. Formula Vetus Andegav. 53 :
Vestimento tanto, in turis de soledus tantus, Bracilo de soledus tantus, etc.
Bracius. Capitulare de Villis cap. 34. Butirum, Bracios, cervisias, medum, etc.
Adde cap. 61.
Braciacum. Tabular. Priorat. Dominæ in Delphinatu fol. 119 :
Et per messiones 4. focacias magnas et optimas, et 6. capones et de Braciaco 8. gerbas, et tascham, et quartam partem vini, etc.Alibi :
Et debet unum multonem vestitum per messionem, de Braciaco unum sextarium frumenti, et tascham.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brasia. Nova Gall. Christ. tom. 3. Instrum. col. 44 : Ultra Scaldum Brasiam suam ad aliud quærunt molere, quam ad duo molina S. Mariæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brasgia, in Tabulario S. Bartholomæi Bethun. fol. 55. verso : In sartis sub Bethunia duos concessi modios tritici... unum modium Brasgie, et unum modium cerevisiæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brascimum, in Tabulario Rothonensi : Annonarum, molendinorum, pasnagiorum, venationum, Brascimorum,hoc est, jurium in Bracem.
Brasium, Eadem notione. Sextarius Brasii, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 136.
Tres mensuræ de Brasio, ibid. pag. 665. Adde tom. 2. pag. 42. Hariulfus libr. 4.
Chronici Centulensis cap. 36 :
Et in vet. Diplomate Parthenonis SS. Trinit. Cadom. necnon in Actis SS. Junii tom. 2. pag. 868. etc. Ordinat. circa ann. 1231. pro Mercat. Hanseat. Norgardiam peregrin. ap. Lappenb. Init. Fœder. Hanseat. Docum. pag. 36 :Rusticus hordea dat, multorum cœtus avenam,Plures dant Brasium, vinum plerique dederunt.
Navis honerata gravibus, utpote carnibus, farina, siligine vel Brasio theloneabit dimidiam marcam Kunen.Charta ann. 1354. ibid. pag. 434 :
Integram lastam Brasei aut dimidiam.
Braseum. Braseum molere, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 470. apud Matth. Paris
pag. 647. in Vitis Abbatum S. Albani pag. 63. De hordeis Braseum facere, in Fleta
lib. 2. cap. 73. § 19. Cistæ Braseorum, in Wichbild Magdeburgensi art. 26. § 19.
Quarteria Brasei, apud Rymer. tom. 5. pag. 12
et 68. Quomodo autem brasium curari et moli debeat a
polentariis, antequam ex eo conficiatur cerevisia, pluribus docet Iter Camerarii Scotici
cap. 26.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bratium, apud Eccardum de Orig. Saxon. lib. 2. ex Chron. Florentii Episc. col. 59 :
Habuit in redditibus magnæ mensuræ istius patriæ centum et triginta sex moldia tritici et siliginis, et centum et quadraginta moldia avenæ, et octoginta moldia Bratii.Charta Ermenfr. Abb. Gorziens. post. Irminon. pag. 351 :
In croada quoque dabuntur ex nostra parte 2. modii parati ad panem et 6. ad Bratium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bres, Unam minam de Bres molutam, in Tabular. B. M. de Bono Nuntio Rotomag.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Braisis, in Polyptych. Fiscanensi ann. 1235 : Reddit duo quarteria Braisis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brasum, in Chartulario SS. Trinit. Cadom. fol. 19 : Decimam Brasi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Braysium, in Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 667. ex Charta anni 1269.P. , 1766.
◊ Braie, in Charta ann.
1448. ex Chartul. 23. Corb. : Si n'avoit audit lieuEst et Braie, Instrumentum piscandi. Charta ann. 1326. in Reg. B. 2. Cam. Comput. Paris. fol. 32. r° :(Corbie)que troys molins seulement, dont l'ung nommé le molin braseret, n'estoit que à molre Braie, grain à brasser cervoise ou goudalle.
Et que Braie à chauce orbe ne queure.Vide Braesium et Braisum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brassare, in antiquis Consuetud. villæ Hasprensis apud Marten. Collect. Ampliss. tom. 1.
col. 894.Braciare, Cerevisiam conficere, Gall. Brasser. in
Chartular. SS. Trinit. Cadom. fol. 49. Et apud Miræum tom. 1. pag. 63. col.
1.
P. , 1766.
Brachare, Reg. forestæ de Broton. ex Cod. reg. 4653 : Talis est usus forestæ Brotonniæ, quod nullus in terra costumaria potest..... Brachare.... sine assensu domini, vel sui forestarii.
Brasiare, in Legibus Burgorum Scoticor. cap. 39. et 69. et apud Matth. Paris ann. 1258.
Braxare, apud Cæsarium Eysterbach. lib. 8. cap. 62. et lib. 10. cap. 31. et Leibnit. tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 402. ex
Chronico S. Michaelis in Hildesheim, et in Epist. obscurorum virorum.
Praxare, in Charta Friderici II. Imper. ann. 1230. pro privilegiis urbis Ratisponensis in
Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 240. B.
Brassicare, in Charta Adalberonis Episcopi Metensis ann. 1059. apud Meurissium pag. 364. Vide
Scrutum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bratsare, in Cod. MS. Irminonis Abb. San-German. fol. 72 Br. 13. cap. 6. Guer. pag. 149 :
Solvant... postquam tres vices ibidem in anno Bratsaverint, modium 1. de avena.
L. , 1840–1850.
Bratsator. Statut. antiq. Corbeiens. lib. 2. cap. 15. post Irminon. pag. 334 :
Similiter debent omnes cervisas Bratsare Bratsatores dominici.
Braciator, Cerevisiæ confector, Brasseur, apud Thomam Walsingham. pag. 386. et in
tom. 2. Monastici Anglic. pag. 275.
Magistri qui cervisiam bonam facere debent, in Capitulari de Villis cap. 61.
Brasiator, in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 6. in Legibus Burgor. Scoticor. cap.
72. 130. et in Itinere Camerarii Scotici cap. 10.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brasserius, Administer in Monasteriis, is, opinor, qui præerat Brasseriæ. Lobinellus
Hist. Paris. tom. 1. pag. 485. B : Humbertus de Balma Camerarius, Andreas Baudet Infirmarius, Jacobus Piscatoris Brasserius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Braxator, apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 482. ex Buschio de Reformatione
Monasteriorum ; et apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 212. ex Chron.
Zantfliet.Braxionarius, apud Joannem a Leydis lib. 21. Chron. Belg. cap. 11. et 12.
Brasiatrix, Confectrix cerevisiæ, in Legibus Burgorum Scoticor. cap. 39. et 69. quæ
Braxatrix, apud Cæsarium Eysterbach. lib. 8. cap. 62. Ex quibus observare est in Scotia et
Germania Braciatoriam artem mulierum proprie fuisse ; une Brasseresse de
miel, in Chronico Flandriæ cap. 72. Ita etiam Britton in Legib. Anglic. pag. 76. 77.
quasi mulierum duntaxat brassandi, seu cerevisiam conficiendi ars fuerit.
Bracenses Negotiatores, apud Bercarium in Hist. Episcopor. Virdunensium n. 15.
P. , 1766.
◊ Minus recte Cangius eos
intelligit, qui cerevisiam conficiunt ; Bercario quippe homines sunt cujusdam regionis in
Lotharingia incolæ, quæ vulgo Brac nuncupatur : CujusUbi perperam Hugo Flaviniac. habet :(Austranni episcopi)industria Bracenses negotiatores isti ecclesiæ redacti sunt.
Biacences negotiatores.Valburgus mercatores interpretatur, qui apud Virdunum pontem de Brachiene habitant.
Bracina, Locus seu ædes, ubi cerevisia conficitur. Statuta Fratrum Hospitalariorum in tom.
2. Monastici Anglic. pag. 371. et 378 :
Ne quis Fratrum pistrinum vel Bracinam aliquo ingredi modo præsumat, nisi Frater cui cura committitur, qui cum ingressus fuerit, pani et cerevisiæ non appropinquet.
Bracena, in Chron. S. Trudonis lib. 9. pag. 459. et 473. tom. 7. Spicil. Acher.
Bracinum, apud Will. Thorn. ann. 1267. et in tom. 1. Monast. Angl. pag. 815. Domus
Brasinii seu Pandoxatricis, in lib. Justice of peace pag. 161. Occurrit etiam in Chartulario SS. Trinit. Cadom. fol.
59.
Brachinum, Ingulfo pag. 888 :
Fecit etiam novum Brachinum, et novum pistrinum.Occurrit præterea pag. 898.
Bracinium. Charta Thomæ Regis Manniæ ann. 1055 :
Cum piscariis, Braciniis, consuetudinibus, et vertenariis.
Brascina, in tom. 2. Monastici Anglic. pag. 1042.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Braxatoria Domus, in Cod. MS. Ecclesiæ Coloniensis ex Bibliotheca Cathedralis Atrebat.Braxatorium, in Chronico Afflighemensi pag. 612. apud
Acherium Spicil. tom. 10. et in Chronico Bonæ Spei pag. 468. necnon apud Leibnit. tom.
2. Script. Brunsvic. pag. 472.
Braxina, apud Joannem Hocsemium in Hugone de Cabilone Episcopo Leodiensi cap. 23.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Braciaria, in Charta anni 1032. et alteri anni 1048. ex Archivo S. Victoris Massil.Braciatorium, apud Magistrum in Regula cap. 12. § 5. Acta
SS. Benedictin. sec. 4. part. 1. pag. 262. in Vita Eigilis Abbatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bracitorium, in MS. Folquini ex Archivo S. Audomari. post Irminon. pag. 403. cap. 21 : Servit unaquaque die ad pistrinum et ad Bracitorium pro adducendis lignis.
Braciarium, in Libello supplici Monachorum porrecto Carolo M. § 16. apud Browerum lib. 3.
Antiq. Fuld. pag. 214. et in Actis SS. Benedict. sec.
4. part. 1. pag. 262.
Bracionarium, in Gloss. Ælfrici, Mealdhus, i. domus brasii.
Brasseria, nostris vulgo Brasserie, apud Matth. Paris ann. 1258. et in Vitis Abbatum
S. Albani.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brasserium, apud La Faille tom. 1. Annal. Tolos. Instrum. pag. 17. ex Saisimento
Comit. Tolosæ ann. 1271.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Braxatura Leibnit. Script. Brunsvic. tom. 2. pag. 445. ex Berntenii Chronico.L. , 1840–1850.
◊ Gemma Gemmarum :
Brasium, maltz zu bier. Brasiatorium, ein maltzhusz. Braxatorium, ein bruhusz. Braxare, byer bruwen. Braxator, ein byer bruwer. Braxium, wurtz new byer.