« »
 
[]« Brentarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 742a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRENTARIUS
BRENTARIUS, Qui in quodam amplo vase ligneo, Brenta nuncupato, vinum defert, idem qui Brentator, Provincialibus Brindaire, qui Brindo, pro Brenta, dicunt. Charta Mathild. comit. apud Bacchin. in Append. ad Hist. monast. Podoliron. pag. 104 :
Omnia quæcumque habeo in Pigognaga mobilia et immobilia, et omnes vassallos meos, videlicet fabros, canevarios, Brentarios, etc.
Ubi Bacchinus eos significari censet, quibus canum venaticorum pascendorum cura demandata erat. Vide in Bren.