« »
 
[]« 1 briga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 749b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BRIGA1
1. BRIGA, Jurgium, rixa, pugna, Italis Briga. Catholicon Armoricum : Brigus, Gall. Noiseux, Lat. Bricosus. Item Bricose, Gall. Tensement. Item hæc Briga, gæ, Brigue, Tenczon. A trica Lat. deducit Acharisius. Continuator Nangii ann. 1348 :
Et per lites, Brigas, et rixas atque placita, etc.
Thom. Walsinghamus in Edw. III. pag. 190 :
Ferunt quidam quod per istam Brigum Rex per illos dominos in Parliamento constitutos noluit ulterius [] gubernari.
Vita Urbani V. PP. :
Ne fierent Brigæ, dissensiones, aut insultus.
Petrus de Cugneriis Advocatus Regius :
Si quis in Briga, ubi sanguinis effusio facta fuerit, captus fuerit, etc.
Occurrit non semel apud Albertum Argentinensem pag. 99. 102. 125. 128. 130. 164. Joannem Villaneum lib. 2. cap. 16. lib. 6. cap. 26. 87. lib. 7. cap. 56.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Briga, Partes, Factio, Gall. Brigue. Chron. Siciliæ ad ann. 1318. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 84 :
In ipsa Briga dicti Grimaldi prævaluerunt.
P. Carpentier, 1766.
Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 552 :
Instantibus dictis dominis et persuadentibus dictum regem, prædictum Palatinum suosque sequaces fore capitali sententia puniendos, eo quod contra honorem regiæ majestatis hostiles Brigas in regno moverint.
Briga, Lis. Charta ann. 1279. in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 342 :
Promiserunt, scilicet quod ad interesse Brigarum et evictionis spontanee teneantur.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Brega, Prov. Lis. Charta Phil. Pulc. ann. 1307. in Hist. Lugd. pag. 43. col. 2 :
Ne in posterum Briga super hoc, vel dubitatio oriatur, etc.
Vide Absbrigare.
Brigosus, Intricatus, fastidiosus, Italis Brigoso. Chron. Aulæ Regiæ cap. 25 :
Multa Brigosa negotia sagaciter et efficaciter expedivit.
Statuta Academiæ Viennensis in Austria, apud Lambecium :
Scholares Brigosi, luxuriosi, ebriosi, etc.
Pontificale Autissiodor. ann. circiter 200 :
Tunc Episcopus det eis, (tonsuratis) aquam benedictam, et moneat eos, ne sint Brigosi, ne dimittant scolas, libenter ad ecclesiam vadant, ipsique in cantu et lectura se exerceant, Horas B. M. Virginis addiscant, et dicant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brigossus. Instrum. anni 1410. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6. pag. 68 :
Ipsi præfati non poterunt vendere hominibus Brigossis seu male conservatis vel reprobis, sed honestis et conservatis nobis.
P. Carpentier, 1766.
Rixosus, ad rixam concitus, nostris Querelleur, olim Brigueur et Brigueux. Glossar. Provinc. Lat. et Cod. reg. 7657 : Breguiol, Prov. rixosus. Lit. remiss. ann. 1351. in Reg. 80. Chartoph. reg. ch. 637 :
Homo Brigosus, ac vita et moribus inhonestus. Quoad frequentantes tabernarum, et alios rixosos seu Brigosos, etc.
in Ch. ann. 1442. et schedis Pr. de Mazaugues. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 137. ch. 58 :
Bedoin estoit homme de très-mauvaise vie, renommée, Brigueux, noiseux, etc.
Aliæ ann. 1401. in Reg. 156. ch. 30 :
Ledit Ponsart, qui estoit un homme de mauvaise vie et gouvernement... Brigueur, joueur de dez. Bricart
vero dici videtur Verbosus, qui multa intricate loquitur. Mirac. B. M. V. Mss. lib. 2 :
Qui parleroit, ce est la some,
En hauboiant à un haut homme,
On le tenroit pour fol Bricart.
P. Carpentier, 1766.
Brigare, Rixari, contendere, negotium cum aliquo habere, quo sensu utuntur Itali. Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 694 :
Ubi cum applicuit tantus exercitus, velut sapientes, et nolentes Brigare cum eis, ad compositionem unciarum centum devenere cum exercitu memorato.
Brigare, Germ. schelten. Vocabul. Lat. Germ. ann. 1477. Adel. Gemma Gemmar. :
Brigari.
Brica, pro Briga. Rixa, injuria. Gloss. Gall. Lat. Brica, Brigue, Tençon. Observantiæ [] Regni Aragon. lib. 8. tit. de Homicidio, § 26 :
Quod si fuerint in una Brica et unus illorum ibi aliquem interfecerit, etc.
Hinc forte nostris Bricon, et Italis Briccone, pro impudente, et qui facile rixatur. Chr. MS. Bertrandi du Guesclin :
Coment, ce dit li Princes, estes-vous si Bricon.
Joan. Villaneus lib. 7. cap. 60 :
Non vi dissi io che Pierro d'Aragona era uno fellone Briccone.
P. Carpentier, 1766.
At Bricon, pro Impostor, deceptor, in Vita Jesu-Christi Ms :
Diex est entre la male gent,
Qui l'accusoient durement.....
Tuit le tenoient pour Bricon.
Bric et Brico, Homo nihili. Vide Raynouard. Glossar. Rom. vol. 1. pag. 258.
Imbrigare, Lite involvere ; Mettere in briga et in pericolo, apud Joan. Villaneum lib. 6. cap. 26 ; Imbrigare, Matthæo Villan. lib. 2. cap. 38. 45. Albertus Argentin. ann. 1264 :
Franciscus se nolens Imbrigare cum illo, a gravaminibus cessavit.
Chron. Aulæ Regiæ cap. 11 :
Joannes Rex hereditates ad eam spectantes plurimas abstulit, ipsas quoque nobilibus suis contulit, aut obligationibus Imbrigavit.
In Archivis Regii Tribun. sub Edw. III :
In Brigam ponere terras et tenementa.
Charta Rogerii Massæ Episcopi ann. 1257 :
Promittimus vobis... prædictam dationem et traditionem... non Imbrigare vel molestare, etc.
Inde Provincial. Embregar, Impedimento esse, officere, quod vocabulum Raynouardus radici Bretz adscripsit in Glossario suo vol. 1. pag. 256.
Disbrigare, Vox Italica, Cavar di briga, Molestia vel lite liberare. Charta ann. 1275. in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 340 :
Briga seu quæstio mota fuerit,... et pro his per manum nostram sibi omnia quæ in Ruempting possidet, ut Disbrigare prædia sibi vendita debeat, libere obligavit, nunquam prædictam obligationem repetiturus, quandiu per aliquem in possessione pacifica perturbatur.
Charta Theodori March. Montisferrati ann. 1324 :
Sed omnia et singula supra scripta prædictis et cuilibet ipsorum ab omni persona, communi, et collegio... legitime auctorizare et Disbrigare.
Vox frequens in Contractibus Italicis, ut colligitur ex Rollandino in Summa Notariæ ab eo scripta ann. 1265. Vide Octavium Ferrarium in Orig. linguæ Italicæ in Briga et supra Absbrigare.