![[]](img/image.png)
2. BRIGA, Vox Celtica quæ pontem significat, unde plurimæ civitates nomen sumserunt,
Augustobriga, Joliobriga, Samarobriga, quæ et Samarobriva. Germani
Superiores pontem vocant Brucke, Inferiores Brugge, Anglo-Britanni
Bridge : de quibus consule Salvaingi Tractatum de Feudis pag. 2. et Valesii
Notitiam Galliarum in Litanobriga : ubi ait forsitan fore aliquos, qui
Brigam montem esse malint, quam pontem ; cum apud Germanos Gallis confines mons
etiamnum Bergem et Berg nuncupetur, nomine, ut videtur a Briga
deducto. Nostri Bergue, interdum et Berge pronunciant. Vide Bria 2.
Brighbot et Briva.