« Bucceavia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 765a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BUCCEAVIA
BUCCEAVIA, Fretum Abydenum, ex Gallico Boche d'Avie, uti vocatur a
Villharduino n. 65. et in Hist. Bucicaldi Marescalli Franciæ part. 2. cap. 4. Ita autem
appellatur in Epistola Comitis S. Pauli de prima expugnat. Constantinop. apud Godefridum
Monachum, voce conflata ex Bucca, seu os, et Avie, seu
Avidus, vel Abydus, quasi Os Abydi. Bucca Abydi, in Charta ann.
1311. in Tabulis ad Historiam nostram Gallo-Byzant. pag. 81. Vide Notas ad Villhard. pag.
281. 282. Cambro-Britannis Boch est mala, bucca, mandibula, Bochan, fauces.
Boucaut, in Consuetudine Bayonensi tit. 4. art. 17. videtur esse ostium
fluvii.