« Burghbote » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 785a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURGHBOTE
BURGHBOTE, Urbis, burgi, vel arcis restauratio, vox Saxonica composita ex Burg, Burgum, et
Bota, emendatio, reparatio, restauratio. Præsertim vero Auxilium dicitur, quod ex
Consuetudine debetur ad restaurationem urbium, burgorum, castrorum, a cujus pensitatione
nemo fere immunis erat, ut est in Charta Ethelbaldi Regis Angl. apud Will. Malmesburiensem
lib. 1. de Gest. Regum Angliæ. Burgbota, hac notione habetur in Legibus Kanuti
Regis cap. 31. et 91. apud Bromptonum, et in Legibus Henrici I. cap. 10. 13. 66. Interdum
bæc vox, et sæpe in Chartis, accipitur pro ipsa immunitate, seu
quietania reparationis murorum civitatis vel burgi, ut habet Fleta lib. 1. cap.
47. § 21. Rastallus :
Burgbote, hoc est, quietum esse de auxilio dando ad faciendum burgum, castrum, civitatem, vel muros prostrata.Apud Leonem in Tacticis cap. 20. § 71. si castellum aliquod, aut porta, aut pons conficiendus sit, vel via aliqua sternenda, aut aliud quid publicum est extruendum, neque publicis ærarii expensis absolvi potest, unusquisque tum ex æquo huic operi inservire debet, nemoque hac re excusatur, neque amicitia, neque donis, etc.