« Burghbrech » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 785b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURGHBRECH
BURGHBRECH, Burgi, domus, septi, vel alterius cujuspiam loci effractio : Burg enim, burgh, et
burh, lingua Saxonica, oppidum, portam, domum, septum, præterea fidejussionem significant.
Titulus capitis 36. Legum Alvredi Saxonicarum, est de Burhbryce, agitque Lex ipsa contra
violatores pacis in urbe, in villa, in domo, etc. Burghbreche, in Legibus Henrici
I. Regis Angl. cap. 10. 12. Borhbreche, cap. 35. Effractura, apud JC. et
Infractio urbis dicitur in Charta Communiæ Suessionensis ann. 1181.
Omnia forisfacta, exceptis infractione urbis et veteri odio, 5. solidis emendabuntur castelli vel burgi infractura.Libertates villæ de Graciaco in Biturigib. ann. 1246 :
Si vero aliquis eorum erga alium inimicitiam incurrerit, absque castelli vel burgi fractura et clamore Præposito non facto concordaverit, etc.Charta Communiæ Meldensis ann. 1179 :
Infractio urbis 60. solidis emendabitur.Charta Communiæ Belnensis ann. 1203. apud Perardum :
Infractio castri 65. solidis emendabitur.Charta Hugonis, Decani Parisiens. ann. 1214. in Tabular. Campan. :
Super infractione villæ nostræ et domus nostræ, et mercati de Roseto, etc.Ita in Consuetud. Lorriacensi apud Morinum in Hist. Vastinensi pag. 172. et Gallandum lib. de Franco alodio pag. 376. Interdum in Chartis,
Burghbrech est, quietum esse de transgressionibus, factis in civitate, vel burgo, contra pacem.Ita Rastallus.