« Cadarfreda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 013c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CADARFREDA
CADARFREDA, in Lege Longobard. lib. 2. tit. 14. § 25. et tit. 23. Liuthpr. 76. (6, 23.) et 123. (6. 80) iidem sunt loci
infra laudati. Ubi Boherius, per Cadarfredam judicare, esse ait
ex consuetudine, et usu apud omnes recepto, non vero ex scripta lege : quod velle
videntur Leges ipsæ, ac præsertim Luitprandi Regis tit. 54 :
Quia etsi adfictum in Edicto proprie non fuit, tamen omnes Judices et fideles nostri sic dixerunt, quod Catarfredaid est, consuetudo. Murator. legit, Cadarfreda. Unde emendandus Papias :(sic)antiqua usque nunc fuit,
Caderfida, id est, versus: ubi legendum usus. Idem Luitprandus in Præfat. ad. tit. 60 :
Alii volebant per usum, alii per arbitrium judicare.Ugutio :
Guadarfida, consuetudo antiqua.In Legibus Luitprandi Regis tit. 104. § 4. scribitur Wadarfida. Cabwarfida apud Muratorium tom. 1. Scriptor. Ital. part. 2. pag. 78. col. 2. ex codice cathedralis Mutinensis :
Causa ipsa in hoc modo semper et Antecessorum nostrorum tempore, etiam nostro, per Cabwarfidam sic judicatum est.Alter codex, Cadarfedam. Consule Schilteri Glossarium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cadarsi, id est, antiquitus. Sic apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 66. col. 1.
Glossar. Longob. in cod. Cavensi :
Guarsida, i. e. consuetudo antiqua.