« »
 
[]« Cadarfreda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 013c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CADARFREDA
CADARFREDA, in Lege Longobard. lib. 2. tit. 14. § 25. et tit. 23. Liuthpr. 76. (6, 23.) et 123. (6. 80) iidem sunt loci infra laudati. Ubi Boherius, per Cadarfredam judicare, esse ait ex consuetudine, et usu apud omnes recepto, non vero ex scripta lege : quod velle videntur Leges ipsæ, ac præsertim Luitprandi Regis tit. 54 :
Quia etsi adfictum in Edicto proprie non fuit, tamen omnes Judices et fideles nostri sic dixerunt, quod Catarfreda (sic) antiqua usque nunc fuit,
id est, consuetudo. Murator. legit, Cadarfreda. Unde emendandus Papias : Caderfida, id est, versus : ubi legendum usus. Idem Luitprandus in Præfat. ad. tit. 60 :
Alii volebant per usum, alii per arbitrium judicare.
Ugutio : Guadarfida, consuetudo antiqua. In Legibus Luitprandi Regis tit. 104. § 4. scribitur Wadarfida. Cabwarfida apud Muratorium tom. 1. Scriptor. Ital. part. 2. pag. 78. col. 2. ex codice cathedralis Mutinensis :
Causa ipsa in hoc modo semper et Antecessorum nostrorum tempore, etiam nostro, per Cabwarfidam sic judicatum est.
Alter codex, Cadarfedam. Consule Schilteri Glossarium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cadarsi, id est, antiquitus. Sic apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 66. col. 1. Glossar. Longob. in cod. Cavensi : Guarsida, i. e. consuetudo antiqua.