« »
 
[]« Calcagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 021c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALCAGIUM
CALCAGIUM, Tritura bladorum, quæ apud Provinciales pedibus jumentorum fit ; quod jus ita ad dominos feudales in Provincia pertinet, ut eo legitima feudi possessio asseratur. Vide infra Equalia. Transact. ann. 1501. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Cum equabus per ipsum dominum seu suos providendis, seu quibus Calcagium bladorum et granorum hominum ipsorum Turris Ayguesii ipse magnificus dominus tradiderit.
Vide supra Cabestragium et infra Calcatio et Calcatura. Extat alia notione in Calcea.