« »
 
[]« 1 cancellus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 080b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANCELLUS1
1. CANCELLUS. Papias : Cancelli, ligna subtilia in traversum facta, vel de ferro in modum retis, nunc vero et de lapidibus fiunt. Auctor Mamotrecti ad 4. Reg. cap. 1 :
Cancellus, fenestra reticulata, ad palatii, et parvum foramen parieti : interstitium inter propugnacula : dicitur etiam paries, qui claudit chorum.
Adde Ugutionem. Κιγϰλίδες ἔμπροσθεν τῶν θυρῶν ἱσταμέναι, apud Scholiastem Aristophanis. Lexicon Græc. MS. Reg. Cod. 2062 : Κιγϰίλα, ἥτις ἐστὶ ϰαγϰελοθυρίς. Aliud : Διϰτυωτή, ϰαγϰελωτή, πολύπλοϰος. Vide Euseb. lib. 10. Histor. Eccl. cap. 4. Papias : Cancellus, Cantorum excellens locus, inde Cancellarius.
Cancelli Forenses, in Collat. Carthag. I. cap. 70. qui Cancelli Fori, Tullio in Orat. pro Sextio, et 3. in Verrem, lib. 1. de Orat. unde Cancellarii, qui hos servabant, uti supra indicatum. Intra Cancellorum septa, de foro dixit Ammianus lib. 30. Ita ϰιγϰλίδα, et ϰάγϰελον τοῦ διϰαστηρίου, Scholiastes Aristoph. et Pollux. lib. 8. usurpant. Atque etiam inde nostri Barreau, forum litigantium vocant, quod Cancellis pariter muniatur. Vide Jacobum Gothofredum ad leg. 1. Cod. Th. de Offic. Rector. provinc.
Cancelli Sepulcrorum, Quibus hominum vitæ innocentia et sanctitate illustrium monumenta et tumuli muniebantur. De iis passim Scriptores, S. August. Serm. de Diversis 31. Cyrillus Abb. in Vita S. Euthymii Magni Abb. cap. ult. Paulinus Natali 7. pag. 578. Gregor. Turonens. lib. 1. de Mirac. cap. 69. lib. 2. cap. 20. 46. 47. de Glor. Conf. cap. 22. 30. 45. lib. 1. Mirac. S. Martini cap. 35. Fortunatus lib. 2. Vitæ S. Hilarii. cap. 7. Vita S. Boniti num. 36. etc. Sed et omnium promiscue sepulcra cancellis vallari solita docet idem Gregorius Turonens. lib. 6. Histor. cap. 10. Vide Cataracta.
Cancelli Altaris, Quibus altaris septum vel locus munitur ; quibus Bema a Choro disparatur. Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelat. :
Hoc autem sanctum opus ita prosecutus est, ut etiam ab illis, quæ ad divini ministerii dispensationem pertinent, non abstineret, thuribulis, calicibus, pateris pro eorum redemptione datis, excussisque a Cancellorum columnis ornamentis argenteis.
Capitulare Heitonis Episcopi Basileensis cap. 16 :
Quod si pallæ altaris lavandæ sunt, a Clericis abstrahantur, et ad Cancellos feminis tradantur, et ibidem repetantur.
Paulus Warnefridus de Episcopis Metensib. in Chrodegango :
Hic fabricare jussit... sedem S. Stephani Protomartyris, et altare ipsius, atque Cancellos, presbyterium, arcusque per gyrum.
Observat porro Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. num. 35.
in primitiva Ecclesia peribolum, seu parietem, qui circuit chorum, non elevatum fuisse nisi usque ad appodiationem, idque sua ætate adhuc in quibusdam Ecclesiis observatum ; quod ideo fiebat, ut populus videns Clerum psallentem, inde sumeret bonum exemplum. Verumtamen (subdit ille) hoc tempore quasi communiter suspenditur, sive interponitur velum, aut murus inter Clerum et populum, ne mutuo se conspicere possint, [] etc
. Vide Descriptionem nostram ædis Sophianæ num. 71. 72.
Cancellus, Locus altaris cancellis septus. Βῆμα Græcis, vel ἄδυτον, Presbyterium Latinis, nostris le Cancel. Synodus Romana ann. 853. can. 33 :
Sæculares... nec inter sacros Cancellos ordinibus debitos, nisi permittente Episcopo, adtentent accedere.
Concilium Nannetense ann. 895. can. 3 :
Ut nulla femina ad altare præsumat accedere, aut Presbytero ministrare, aut infra Cancellos stare.
Adde Capitula Herardi Turonens. cap. 82. Vide Altaser. de Jurisdict. Eccles. lib. 6. cap. 1. pag. 207. Quod igitur est inter et infra Cancellos, Cancellus postmodum nude dictum est. Acta Episcoporum Cenomanensium in Arnaldo cap. 33 :
Denuo ipsam Ecclesiam... construere cœpit, et parti superiori, quæ vulgo Cancellum nominatur, etiam tectum imposuit : membrorum quoque, quæ Cruces vocantur, atque turrium solidissima fundamenta antequam moreretur instituens.
In Hoello cap. 34 :
Sed et Cancellum, quod ejus antecessor construxerat, pavimento decoravit.
Ordericus Vitalis lib. 11. pag. 832 :
Cancellum veteris Ecclesiæ dejecit, et eximiæ pulcritudinis opere in melius renovavit, atque in longitudine et latitudine decenter augmentavit.
Et lib. 12.
Cancellum Ecclesiæ cum domibus monasticis renovavit.
Statuta Ordinis Hospitalariorum. S. Joannis Hierosol. tit. 3. § 7 :
Ne Fratres nostri, cum divina celebrantur, Cancellum, seu Chorum intrent, nec altari adhæreant.
Joannes de Garlandia in Synonymis :
Cancellus, templi pars intima dicitur esse.
Poeta MS. ævi infimi :
Infra Cancellum Laicos compelle morari,
Ne videant vinum cum sacro Pane sacrari.
Ita usurpant Hariulfus lib. 2. cap. 7. Chronicon Senoniense lib. 4. cap. 36. Chronicon S. Trudonis lib. 8. pag. 447. Statuta Willelmi Episc. Dunelmensis et Ægidii Episcopi Sarisber. ann. 1255. Synodi Wigorniensis ann. 1240. can. 2. Exoniensis ann. 1287. can. 9. 12. 21. Cicestrensis ann. 1292. can. 5. Mertonensis ann. 1300. can. 4. Rotomagensis ann. 1335. cap. 8. Londinensis ann. 1342. can. 11. Provinciale Ecclesiæ Cantuariensis lib. 1. tit. 9. lib. 3. tit. 27. etc. Ex nostris vero Hugo Plagon interpres Gallicus Willelmi Tyrii :
Le Patriarche prit le Califre, et l'emmena el cuer et el Chanciel, pour bien voir apertement la Sacrement. Le Chœur ou Chancel,
in Consuet. Norman. art. 212.
P. Carpentier, 1766.
Quodvis septum etiam ex lapidibus. Vita B. Goberti tom. 4. Aug. pag. 381. col. 2 :
Vexilla et signa sua in altum super Cancellos levari atque figi præcepit... Fridericus vero navigans in profundo maris, videns vexilla et signa tremenda super altitudinem muri erecta, etc. Canchel,
eadem acceptione, in Charta ann. 1378. ex Reg. A. actor. capitul. eccl. Camerac. fol. 183 :
Jou Thumas de Mainsnieres chevaliers, sires de Cantaing,... promech... que ledit Canchel (de l'église de Cantaing) et tous les édifices d'icelui je feray... réédifier et remettre sus entierement d'otel et ossi souffisant matere et édifice et aussi boin estat, comme il estoit paravant.
Vide Schmeller. ad Ruod lieb. pag. 230. voce Cancelli, qui Podium esse scribit ; Monach. Sangall. lib. 1. cap. 30 :
Ut ipse per Cancellos solarii sui cuncta posset videre.
Conf. Glossar. med. Græcit. voc. Καγϰελωτός et Καγϰελωθυρίς, col. 531. Gemma Gemmarum :
Cancellus, [] Germ. ein getter in einer wandt oder in einem fenster.
L. Favre, 1883–1887.
Cancellus, ap. Cangium dicitur de choro vel septis chorum cingentibus, interdum designat ipsum ecclesiæ ædificium, nulla parte dempta :
de cancello et communione ville de Buemont... cum apud Buemont edificium esset insufficiens ad celebranda divina in novitate ville ad succurrendum constructum, et ad instanciam fratris Richeri, presbiteri ejusdem ville, petentis ibidem edificari Cancellum in quo ad honorem Dei devotius et decentius solito possent divina celebrari... Siquidem quod cum ipse Cancellus sufficienter, ut decet, fuerit edificatus, et in ipso deinceps vetustatis debilitate quicquam defuerit, sepedicti abbas et conventus reparare tenebuntur in parietibus et structura. (B. N. 10121, f. 81 b. an. 1230).
P. Carpentier, 1766.
Cancellus, Urbis regio ; quia certis limitibus cincta. Stat. ann. 1419. tom. 11. Ordinat. reg. Franc. pag. 34. art. 15 :
Compellantur (Judæi) etiam viriliter ad habendum et tenendum eorum Cancellum in villis in quibus morantur, etc.
P. Carpentier, 1766.
Cancellis Præfectus, Inter secretarios primus, ut placet doctis Editor. Vita S. Germ. Autiss. episc. tom. 7. Jul. pag. 219. col. 2 :
Valusiani cujusdam filius, qui tum patricii Sigisvulti Cancellis præerat, etc.
Malim de eo, qui ad Cancellos judicum stabat, interpretari. Vide in Cancellarius.