![[]](img/image.png)
2. CANCELLUS, pro Cancellatione. Senator :
Intra Tusciæ Cancellos.Est autem Cancellatio, Agrimensoribus, limes : unde Ager Cancellatus, limitatus. Metaphorice sumitur in Compendiosa beneficiorum expositione fol. 36. verso :
Quæritur, cum Mandatorio (apostolico) cui mandatur provideri de beneficio non sacerdotali, possit conferri sacerdotale. Et placuit Bonifacio VIII. id fieri non posse cum Mandatum suos habet Cancellos, id est, limites. Verum hæc vox nota fuit ipsi Ciceroni, apud quem lib. 1. de Orat. cap. 12 :
Cancellis circum scripta scientia.Et pro Quintio cap. 10 :
Si extra hos Cancellos egrediar, quos mihi ipse circumdedi.Quare vocem Cancellus prætermisissemus, ni primum fuisset a Cangio relata.
L. , 1840–1850.
◊ Uteri cancellos
replere, Cibo et potione complere. Reinard. Vulpes. lib. 4. vers. 96 : Tunc non sollicitor ubi superantia condam,Cancellosque uteri quosque replebo tui.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A
Cancellis, Cancellarius, Gall. Chancelier. Herricus in Vita S.
Germani lib. 6 : Vide Chiflet. Anast. Childer. pag. 135. Salmas. ad Vopisc. Carin. cap. 16. et supra Cancellarius.Volusianus erat, præcelso nomine quidamUrbis Patricius, toti dilectus et urbi,Atque a Cancellis prisco de more minister.