« 3 canon » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 093a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANON3
3. CANON, Officium Ecclesiasticum. Hariulfus lib. 4. Chr. Centul. cap. 26 :
Præter orationum munia, et Psalmorum dulcissimam modulationem, hæc attentissime observabat, ut de S. Trinitate, tum de Spiritu S.... postque de S. Petro, vel omnibus Apostolis, sive omnibus Sanctis nocturnalem et diurnalem Canonem, excepto claustrali Canone, cui nunquam pene deerat, quotidie Domino persolveret.Infra :
Nunquam certe cura loci, aut necessaria sollicitudo, aut itineris occasio, aut corporis nisi maxima ægritudo, Psalmorum ac Laudum, seu supradictorum Canonum, obtinere apud illum quiverunt diminutionem.Cap. 33 :
Non tamen omittebat...... genuflexionum continuationem, sacrarum ædium circuitionem, sacrorumque Canonum de S. Trinitate, de Spiritu S. deque S. Maria et de omnibus Sanctis expensionem.Atque inde dictæ Horæ Canonicæ. Vide Glossar. med. Græcit. col. 580. sqq.
P. , 1766.
◊ Strictius usurpari videtur
pro ipsa oratione, qua officium canonicum concluditur, in Actis SS. Rom. et David. tom. 2.
Sept. pag. 640. col. 1 : Reliquos psalmos matutinos ad finem usque addidit, cantando : ....Domine Deus meus, in te speravi :
demum Canonem. Finito vero matutino, etc.